§19.1Exulto, quotiens epistulas tuas accipio.
每当我收到你的信时,我都感到无比欣喜。
Inplent enim me bona spe et iam non promittunt de te, sed spondent.
因为它们让我满怀美好的希望,现在它们不仅对你做出承诺,而且做出了保证。
Ita fac, oro atque obsecro.
请这样做,我祈求并恳求你。
Quid enim habeo melius, quod amicum rogem, quam quod pro ipso rogaturus sum? Si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe.
因为,对于一个朋友,我有什么更好的请求可以向他提出,能超过我正要为他自己所请求的事情呢? 如果能,就将自己从那些忙碌中抽离出来;如果不能,就挣脱出来。
Satis multum temporis sparsimus; incipiamus vasa in senectute colligere.
我们已经浪费了足够多的时间;让我们在暮年开始收拾行装吧。
§19.2Numquid invidiosum est? In freto viximus, moriamur in portu.
这难道会招致怨恨吗? 我们曾在风浪中生活,让我们在港湾中死去吧。
Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere.
我也不建议你从闲暇中寻求名声,这闲暇你既不该夸耀,也不该隐藏。
Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim; id age, ut otium tuum non emineat, sed appareat.
因为,即便谴责人类的狂妄,我也决不会把你驱逐得那么远,以至于希望为你准备某个藏身之所和被世人遗忘;你要设法使你的闲暇不要过于显眼,而是显露出来即可。
§19.3Deinde videbunt de isto, quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere; tibi liberum non est.
其次,那些生活计划尚完整、处于最初阶段的人,会去考虑是否愿意在默默无闻中度过一生;但对你来说,这已不再是自由的。
In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae.
你才华的活力、著作的高雅、以及显赫而高贵的友谊,已经把你推向了公众的视野。
Iam notitia te invasit.
知名度已经笼罩了你。
Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.
哪怕你沉入最深处并彻底隐藏起来,你过去的成就依然会指明你。
§19.4Tenebras habere non potes; sequetur, quocumque fugeris, multum pristinae lucis.
你无法拥有黑暗;无论你逃到哪里,你昔日的大量光芒都会跟随。
Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui.
你可以争取平静,而不会招致任何人的怨恨,也无需感到遗憾或内心的痛苦。
Quid enim relinques, quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes? Quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te.
因为,你页将会留下什么,是你会认为自己违心地遗留下的呢? 门客们吗? 他们中没有一个人是追随你本人,而是追随从你身上能得到的东西。
Amicitia olim petebatur, nunc praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
过去人们追求友谊,现在追求的是猎物;被遗弃的老人们会修改遗嘱,前来请安的人会搬向另一个门槛。
Non potest parvo res magna constare; aestima, utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis.
伟大的事物不可能代价微薄;权衡一下,你是宁愿放弃自己,还是宁愿放弃你的一些财产。
§19.5Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittitur; maiora deinde officia te excipient et ex aliis alia.
但愿你当初能有幸在自己出身的限度内老去,而命运没有把你抛入深渊! 迅速的成功、行省职务与代理官之职,以及这一切所承诺的一切,已经把你带到了远离健康生活视野的遥远地方;接下来,更大的职务将接纳你,一件接着一件。
§19.6Quis exitus erit? Quid expectas, donec desinas habere, quod cupias? Numquam erit id tempus.
结局会是什么? 你还在等待什么,直到你不再拥有你所渴望的东西吗? 那样的时刻永远不会到来。
Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur.
正如我们说命运是由因果链条编织而成的一样,欲望的链条也是如此;一个欲望在另一个欲望的终点诞生。
In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
你被投入了这样一种生活中,它本身绝不会为你结束痛苦与奴役。
Subduc cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est.
抽回你被轭磨损的脖子;与其一直被压着,不如一次斩断它更好。
§19.7Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt; at nunc plurima et undique ingesta non satiant.
如果你回到私人生活,一切都会变得渺小,但它们会充沛地满足你;但现在,从四面八方堆积而来的极多事物也无法使你满足。
Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? et avida felicitas est et alienae aviditati exposita.
那么,你是宁愿在匮乏中获得饱足,还是在富足中忍受饥饿? 成功既是贪婪的,又暴露在别人的贪婪之下。
Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.
只要没有什么能让你满足,你对别人来说也就永远不够。
§19.8"Quomodo," inquis, "exibo?" Utcumque.
你问:“我该如何抽身呢? ”无论如何。
Cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris; aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
想一想,你为了金钱曾多么鲁莽地尝试了多少事,为了荣誉又多么艰难地尝试了多少事;为了闲暇,也必须敢于做出一些尝试,否则,你就必须在代理官职务以及随后的城市公职的焦虑中,在喧嚣和始终不断的新波涛中老去,而想要逃离这些波涛,是任何谦逊或生活平静都未能做到的。
Quid enim ad rem pertinet, an tu quiescere velis? Fortuna tua non vult.
因为,你是否想要休息,与这事有什么关系? 你的命运并不想让你休息。
Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus.
如果你现在还允许它继续膨胀,那会怎样? 增加多少成功,就会增加多少恐惧。
§19.9Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in ipso culmine elocuti: "Ipsa enim altitudo attonat summa.
我想在这里向你引用梅塞纳斯的一句话,他在其荣耀的顶峰说出了真理:“因为高度本身震击着最高处。
"Si quaeris, in quo libro dixerit; in eo, qui Prometheus inscribitur.
”如果你问他在哪本书里说了这句话:在题为《普罗米修斯》的那本书里。
Hoc voluit dicere, attonita habet summa.
他想表达的是:最高处总是处于被雷击的状态。
Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset.
因此,有什么权势值得你用如此醉醺醺的语言说话呢? 他曾是个富有才华的人,若不是成功使他软弱,甚至可以说是阉割了他,他本会成为罗马雄辩术的伟大典范。
Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit, terram leges.
除非你现在就收起风帆,除非你像他太迟才希望的那样沿着海岸航行,否则这样的结局也等待着你。
§19.10Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem.
我本可以用梅塞纳斯的这句名言与你结清账目。
Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere.
但如果我了解你的话,你会跟我争论,并且不想用这种粗糙和劣质的硬币来接受我的还债。
Ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est.
实际情况是,必须向伊壁鸠鲁借债还钱。
"Ante," inquit, "circumspiciendum est, cum quibus edas et bibas, quam quid edas e bibas.
他说:“在考虑吃什么和喝什么之前,先要看清和谁一起吃、和谁一起喝。
Nam sine amico visceratio leonis ac lupi vita est. "
因为没有朋友,吃肉的盛宴不过是狮子和狼的生活。
§19.11Hoc non continget tibi, nisi secesseris; alioqui habebis convivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit.
” 除非你隐退,否则这绝不会降临到你身上;要不然,你的食客将是点名官从请安的人群中筛选出来的人。
Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat.
然而,在庭院里寻找朋友,在宴席上考验朋友的人,是犯了错误。
Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum quidam, quo plus debent, magis oderint.
一个忙于事务、被自己的财富所包围的人,最大的不幸莫过于:他把那些他自己并未真心相待的人当作自己的朋友,或者他认为自己的恩惠能有效赢得朋友,尽管某些人欠得越多,反而恨得越深。
Leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum. "
“轻微的债务制造债务人,沉重的债务制造仇人。
§19.12Quid ergo? Beneficia non parant amicitias? "Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt.
” “那么,难道恩惠不能带来友谊吗? ”能带来,如果允许挑选接受恩惠的人,如果恩惠是被投资而非被挥霍。
Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit.
因此,在你开始主宰自己心灵的期间,暂且采用哲人们的这条建议:认为谁接受了比接受了什么更为重要。
VALE.
再见。