§18.8Non est tamen quare tu multum tibi facere videaris.
然而,你没有理由觉得你为自己做了很多。
Facies enim, quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt; illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri.
因为你所做的,是成千上万的奴隶和成千上万的穷人正在做的事;在这一点上赞赏你自己吧:你不是被迫去做的,而且对你来说,一直忍受它和偶尔尝试它同样容易。
Exerceamur ad palum.
让我们在木桩前操练吧。
Et ne inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris.
为了不让命运发现我们毫无准备,让我们把贫穷变得熟悉。
Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse.
如果我们知道贫穷并不是什么沉重的事,我们做富人就会更安全。
§18.9Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus, quibus maligne famem extingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset et an dignum quod quis magno labore pensaret.
那位享乐的导师伊壁鸠鲁,曾有特定的日子,在这些日子里他勉强消除饥饿,以便观察是否有什么东西从完整和圆满的享乐中缺失,或者缺失了多少,以及这是否值得人们用巨大的劳作去弥补。
Hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum.
他确实在他写给波吕埃诺斯(在卡里努斯担任执政官期间)的书信中说了这话。
Et quidem gloriatur non toto asse se pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto.
而且他确实自豪于自己维持生活花不了一整安斯,而尚未取得如此大进步的梅特罗多罗则需要一整安斯。
§18.10In hoc tu victu saturitatem putas esse? Et voluptas est.
你认为在这样的饮食中有饱足吗? 它甚至也是一种享乐。
Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa.
但那享乐不是轻浮、易逝且需要随即补充的,而是稳定和确凿的。
Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.
因为水和大麦粥或一片大麦面包并不是什么令人愉快的东西,但能够从这些东西中也获得享乐,并把自己带到命运的任何不公都无法夺走的境地,这才是至高的享乐。
§18.11Liberaliora alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! Hoc est praeoccupare tela fortunae.
监狱的伙食都要更慷慨些,死刑执行人也不会用如此少的东西来喂养被隔离等待极刑的人。 自愿下降到连被判处极刑的人都无需害怕的境地,这是多么伟大的心灵啊! 这就是预先防范命运的飞镖。
§18.12Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium.
因此,开始吧,我的卢基里乌斯,追随这些人的习惯,并选定几天,在这些日子里你可以从自己的事务中抽身,让自己熟悉最少的东西;开始与贫穷打交道吧。
"
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
Finge deo. "
"宾客啊,敢于蔑视财富,使你自己也配得上神明。
§18.13Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit.
"除了蔑视财富的人,没有其他人配得上神明。
Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.
我不禁止你拥有财富,但我希望使你能无所畏惧地拥有它们;你只有通过一种方式才能达到这一点,那就是如果你说服自己:即使没有它们,你也同样能幸福地生活,如果你总是把它们看作即将离去之物。
§18.14Sed iam incipiamus epistulam conplicare.
但是现在让我们开始折叠信件了。
"Prius," inquis, "redde quod debes.
“首先,”你说,“还清你所欠的。
"Delegabo te ad Epicurum; ab illo fiet numeratio: "Inmodica ira gignit insaniam.
”我会把你委托给伊壁鸠鲁;付款将由他支付: “无节制的愤怒产生疯狂。
"Hoc quam verum sit, necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum.
”当你有了一个奴隶和一个敌人时,你必然会知道这是多么真实。
§18.15In omnes personas hic exardescit affectus; tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos.
这种情感在所有人身上燃起;它既生于爱,也生于恨,在严肃的事物中和在游戏与玩笑中同样多地发生。
Nec interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum.
它由于多么大的起因生起并不重要,重要的是它进入了怎样的心灵。
Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat.
同样,火有多大并不重要,重要的是它落在了哪里。
Nam etiam maximum solida non receperunt; rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium.
因为即使是极大的火,坚实的东西也无法接受;相反,干燥且易燃的东西,即使是一点火星,也会滋养它直到成为大火。
Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis.
确实如此,我的卢基里乌斯,巨大的愤怒的结局就是疯狂,因此避免愤怒不是为了克制,而是为了健康。
VALE.
再见。