§18.1December est mensis; cum maxime civitas sudat.
十二月是这样一个月份;城市正值最热闹的时候。
Ius luxuriae publicae datum est.
公然奢侈的权利已被赋予。
Ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum.
在巨大的筹备下,一切都在鸣响,仿佛农神节与工作日之间有什么区别似的。
Adeo nihil interest, ut non videatur mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.
事实上毫无区别,以至于在我看来,那个曾经说“十二月曾是一个月,现在是一整年”的人并没有说错。
§18.2Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum: utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam.
如果我能在这里见到你,我乐意与你商量你认为应当怎么做:是日常习惯一点也不改变,还是为了不显得与公众习俗不合,也吃得更愉快些,并脱去托加。
Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus.
因为,对于除了在城邦动乱和悲哀时期之外通常不会做的事,我们却为了享乐和节日而改变了服饰。
§18.3Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat, cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.
如果我了解你,你扮演了仲裁人的角色,既不会希望我们处处与戴着便帽的群众相似,也不会希望我们处处与他们不同;除非也许在这些日子里尤其必须给心灵下达命令,让它在众人皆沉溺于享乐时独自克制;因为如果心灵既不走向谄媚和拉人走向奢侈的事物,也不被其带走,它就会获得自身坚固的最确凿证据。
§18.4Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
在人们醉酒和呕吐的时候,保持清醒和滴酒不沾,这要强韧得多;而那一种做法则更为适度:不把自己孤立出来,不引人瞩目,也和大家混在一起做同样的事,但不用同样的方式。
Licet enim sine luxuria agere festum diem.
因为不奢侈也可以度过节日。
§18.5Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi: "Hoc est quod timebatur?"
此外,测试你心灵的坚实度是如此让我高兴,以至于我也根据伟人的教诲命令你:穿插几天,在这些日子里,你满足于最少、最廉价的食物,穿着坚硬粗糙的衣服,对自己说:“这就是曾被害怕的事情吗?
§18.6In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur.
” 在安全本身之中,心灵应为困难做好准备,在恩惠之中针对命运的伤害强固自身。
Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore lassatur, ut sufficere necessario possit.
士兵在和平时期进行演练,在没有任何敌人的情况下筑起土墙,因多余的劳作而疲惫,以便在必要时能胜任。
Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas.
你若不希望某人在实战中战栗,就应在实战前锻炼他。
Hoc secuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent.
那些每个月都模仿贫穷、几乎接近匮乏的人正是遵循了这一点,以便他们永远不会对自己经常学过的事情感到恐惧。
§18.7Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas, et quicquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio ludit; grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus.
现在你没有理由认为我说的是提蒙式的晚餐和穷人的陋室,以及奢侈因对财富厌倦而拿来消遣的其他任何东西;让那张床是真的,斗篷是真的,坚硬而肮脏的面包也是真的。
Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum; tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna; hoc enim, quod necessitati sat est, dat et irata.
忍受这三天或四天,有时甚至更多天,让这不成为游戏,而成为实验;那时,相信我,卢基里乌斯,你会因花了两分钱填饱肚子而欣喜若狂,并明白安全不需要命运;因为这满足必需的东西,即使是愤怒的命运也会给予。