§17.1Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende.
如果你明智,或者更确切地说,为了变得明智,请抛弃所有那些东西,并全速、竭尽全力向健全的心灵迈进。
Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide.
如果有什么东西把你羁绊住了,要么解开它,要么斩断它。
"Moratur," inquis, "me res familiaris; sic illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui.
你说:“家产耽误了我;我想这样安排它,使它能供养无所事事的我,免得贫穷成为我的负担,或者我成为别人的负担。
" §17.2Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni nosse.
” 当你这样说时,你似乎还不了解你所思考的那个“善”的力量和强能。
Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.
事实上,你虽然看清了事情的大体,即哲学有多大益处,但你还没有足够细致地看清各个部分,也还不知道哲学在每一处对我们的帮助有多大,不知道它如何在最大的事情上(用西塞罗的话来说)提供援助,又如何降临到最小的事情上。
Mihi crede, advoca illam in consilium; suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.
相信我,把它召来作为咨询;它会劝你不要坐在算盘前。
§17.3Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est.
显然,你所追求的,以及你通过那种拖延想要达到的,就是免于害怕贫穷;但如果贫穷反而是应当追求的呢? 财富成了许多人研究哲学的障碍;贫穷是轻装的、安全的。
Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora.
当军号响起时,穷人知道自己不是被针对的目标;当高喊失火(水来了! )时,他寻找如何逃生,而不是寻找能带走什么;如果必须乘船航行,港口不会嘈杂,海岸也不会因为一个人的随从们而喧闹。
Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
他周围没有围着一群奴隶,为了供养他们而必须指望海外地区的丰收。
§17.4Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri.
供养几个且经过良好训练、除了填饱肚子别无所求的胃口是容易的。
Parvo fames constat, magno fastidium.
饥饿花费极少,而挑剔花费巨大。
Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
贫穷满足于解决眼前的渴望。
Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur? si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis.
那么,你有什么理由拒绝这个同伴呢? 一个心智健全的富人都会模仿它的习惯。 如果你想让心灵享有闲暇,你必须要么贫穷,要么像个穷人。
§17.5Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est.
如果不关注节俭,健康的追求就无法实现;而节俭就是自愿的贫穷。
Tolle itaque istas excusationes: "Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo.
因此,抛弃那些借口吧:“我还没有足够的东西;如果我达到了那个数额,那时我将把我的全部献给哲学。
"Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est.
”然而,没有什么比这更需要先准备的了,而你却把它推迟,放在其他事情之后准备;必须从这里开始。
"Parare," inquis, "unde vivam volo.
你说:“我想准备我赖以生存的东西。
"Simul et para et disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.
”同时准备并学习吧;如果有什么东西禁止你好好生活,它并不禁止你好好死去。
§17.6Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem.
没有理由让贫穷把我们从哲学中唤回,甚至贫困也不行。
Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames.
因为对于向此奔赴的人来说,即使是饥饿也必须忍受。
Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris? Quanto hic maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor.
某些人在围城中忍受了饥饿,他们忍耐的报偿除了不落入战胜者的任意支配之外,还有什么呢? 而这里所许诺的东西要伟大得多:持久的自由,不害怕任何人,无论是人还是神。
Et quidem vel esurienti ad ista veniendum est.
事实上,即使是挨饿的人也必须走向这些东西。
§17.7Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem.
军队忍受了万物的匮乏,靠草根生活,并忍受了口中难以言表的可怕饥饿。
Haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno.
他们为了一个王国忍受了所有这些,更令人惊奇的是,那是别人的王国。
Dubitabit aliquis ferre paupertatem, ut animum furoribus liberet?
Non est ergo prius adquirendum;
为了让心灵从狂乱中解放出来,还会有人犹豫去忍受贫穷吗?
licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.
因此,不应先去获取财富;即使没有旅费,也允许达到哲学。
§17.8Ita est.
的确如此。
Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare,—unde enim scis, an iam nimis habeas?—sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam. "
当你拥有一切时,那时你才想拥有智慧吗? 这将是生命的最后一件工具,并且,可以这么说,是一件附加物吗? 然而,如果你拥有些什么,现在就研究哲学吧——因为你怎么知道你是否已经拥有太多了? ——如果是无所有,请在任何事情之前先追求这个。
§17.9At necessaria deerant.
“但是必需品曾是缺乏的。
"Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat.
”首先,它们不可能缺乏,因为自然所求极少,而智者顺应自然。
Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet.
但如果极端的匮乏降临,他早已会离开生命,不再成为自己的累赘。
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: "Quid in longum ipse te differs?
但如果只有微薄、狭窄的东西可以让生命得以延续,他会对此感到满足,并且在必需品之外既不焦虑也不担心,把胃和肩膀应得的东西还给它们,并且安详、快乐地嘲笑富人的忙碌以及奔向财富之人的奔波,并说:“你为什么要推迟自己到遥远的将来?
§17.10Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit.
你能等待高利贷的利润,或商品的收益,或富裕老人的遗言,而你明明可以立刻变得富有吗? 智慧垫付了财富,它通过让财富对任何人来说都成为多余的,从而给予了财富。
"Haec ad alios pertinent;
”这些事属于别人;你离富人更近。
tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes.
改变时代的标准,你拥有得太多了。
Idem est autem omni saeculo, quod sat est.
但是,在任何时代,足够的东西都是一样的。
§17.11Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem.
如果我没有把你教坏,我本来可以在这个地方结束这封信。
Reges Parthorum non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis.
任何人不带礼物都不能拜见帕提亚的国王;对你告别也是不允许免费的。
Quid istic? Ab Epicuro mutuum sumam: "Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio. "
那又怎样? 我将从伊壁鸠鲁那里借来一句话:“对许多人来说,获得财富并不是痛苦的终结,而是一种改变。
§17.12Nec hoc miror.
” 我对此并不感到惊奇。
Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo.
因为毛病不在于事物,而在于心灵本身。
Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit.
那曾使贫穷对我们显得沉重的东西,也使财富显得沉重。
Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur.
正如把病人安放在木床上还是金床上毫无区别——无论你把他转移到哪里,他都会随身携带自己的疾病——同样,将病态的心灵安放在财富中还是贫穷中也毫无区别。
Malum illum suum sequitur.
他自己的祸害紧随着他。
VALE.
祝好。