§16.1Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata.
卢西里乌斯,我知道你很清楚,如果没有对智慧的追求,没有人能幸福地生活,甚至无法勉强度日;而且,幸福的生活是由完美的智慧实现的,而勉强可以忍受的生活是由刚刚开始的智慧实现的。
Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est; plus operis est in eo, ut proposita custodias quam ut honesta proponas.
但是,这一显而易见的事实必须通过每日的沉思来加以巩固和深化;坚守已定的目标,比提出高尚的目标需要付出更多的努力。
Perseverandum est et adsiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
必须坚持不懈,并通过不断的学习来增强力量,直到善意成为健全的心灵。
§16.2Itaque tibi apud me pluribus verbis aut adfirmatione iam nil opus; intellego multum te profecisse.
因此,你对我已经不再需要更多言辞或保证了;我明白你已经取得了很大进步。
Quae scribis, unde veniant, scio; non sunt ficta nec colorata.
我知道你写的东西源自何处;它们既非虚构,也非粉饰。
Dicam tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam.
但我还是要说出我的感受:我对你已有希望,但尚未有确信。
Tu quoque idem facias volo; non est, quod tibi cito et facile credas.
我希望你也这样做;你没有理由轻易而迅速地相信自己。
Excute te et varie scrutare et observa; illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris.
摇撼你自己,从各个方面审视并观察自己;在所有事情之前,先看看你是在哲学中取得了进步,还是在生活本身中取得了进步。
§16.3Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum.
哲学不是通俗的手艺,也不是为了炫耀而准备的。
Non in verbis, sed in rebus est.
它不在于言辞,而在于行动。
Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia.
它也不是为了这个目的而使用的:让一天伴随着某种消遣度过,或者消除闲暇带来的厌倦。
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
它塑造并构建心灵,安排生活,支配行动,指出该做和不该做的事,坐于舵手之位,在风浪中为摇摆不定的人指引航向。
Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure.
没有哲学,没有人能无惧地生活,没有人能安宁。
Innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod ab hac petendum est.
每时每刻都会发生无数需要建议的事情,而这些建议必须向哲学寻求。
§16.4Dicet aliquis: "Quid mihi prodest philosophia, si fatum est? Quid prodest, si deus rector est? Quid prodest, si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta; sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem,aut consilio meo nihil fortuna permittit"
有人会说:“如果命运已定,哲学对我有什么用? 如果神是统治者,有什么用? 如果偶然主宰一切,有什么用? 因为既无法改变确定的事,也无法防范不确定的事;要么是神夺取了我的计划并决定了我该做什么,要么是运命不给我的计划留任何空间。
§16.5Quicquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est: sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
” 卢西里乌斯,无论这些情况中哪一个是真的,或者即使所有这些都是真的,我们也必须研究哲学:无论命运是用不可抗拒的法则束缚着我们,还是作为宇宙主宰的神安排了一切,抑或是偶然在无序地推动和折腾着人间事务,哲学都应当保护我们。
Haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit, ut deum sequaris, feras casum.
它将勉励我们甘心服从神,傲然面对运命;它将教导我们追随神,承受偶然。
§16.6Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur;
但是现在我们不该转向这一争论:如果神意在行使统治,或者命运之链拖曳着被束缚的我们,又或者突如其来的变故主宰一切,那么什么是属于我们自己的权利?
illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere.
我现在回到这一点,为了告诫并勉励你,不要让你的心灵冲动衰退和冷却。
Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat, quod est inpetus.
保持并确立它,使得原本一时的冲动成为心灵的习惯。
§16.7Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit.
如果我足够了解你,从一开始你就会环顾四周,看看这封信带来了什么小礼物。
Excute illam, et invenies.
摇一摇它,你就会发现。
Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum.
你没有理由对我的心意感到惊奇;至今我还在用别人的财产表现得慷慨。
Quare autem alienum dixi? Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est.
但我为什么要说是别人的呢? 任何人说得好的一切,都是我的。
Istuc quoque ab Epicuro dictum est: "Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives. "
你那句话也是伊壁鸠鲁说的:“如果你按照自然生活,你将永远不会贫穷;如果按照舆论生活,你将永远不会富有。
§16.8Exiguum natura desiderat, opinio inmensum.
” 自然所需求的极少,而舆论所需求的无边无际。
Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant.
让许多富人曾拥有的一切都堆积在你身上吧。
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
让运命将你提升到超越个人金钱限度的地位,用黄金覆盖你,用紫袍装扮你,把你带到如此奢华和财富的境地,以至于你用大理石掩盖大地,让你不仅可以拥有财富,还可以践踏财富。
Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit; maiora cupere ab his disces.
让雕像、画作以及任何艺术为奢侈所精心制作的东西都加进来吧;你只会从这些东西中学会渴望更大的事物。
§16.9Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent.
自然的欲望是有限的;而源于错误舆论的欲望则无处止息。
Nullus enim terminus falso est.
因为错误是没有边界的。
Viam eunti aliquid extremum est; error inmensus est.
对于行路者来说,总有一个终点;而迷途则是无限的。
Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere.
因此,让你自己远离虚无的事物吧。 当你想要知道你所追求的是出于自然的渴望还是盲目的欲望时,考虑一下它是否能在某个地方停下来。
Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse.
如果走得很远之后,总是还有更远的东西在前面,那么要知道这绝非自然。
VALE.
祝好。