Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §15.1-15.11

肉体锻炼的无益与灵魂的健康

第 19 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡劝告卢西里乌斯摒弃世俗过度锻炼肉体的风气,强调真正应该保养的是灵魂的健康。他推荐了简短实用的运动和自然的发声方法,并阐述了克制欲望与自我满足的重要性。

§15.1Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: "Si vales bene est, ego valeo.
古人有一种一直保留到我这一代人的习惯,即在信的开头加上:“如果你安好,那便好,我也安好。
"Recte nos dicimus: "Si philosopharis, bene est.
”我们则可以正确地说道:“如果你在研究哲学, ¦p.v1.p.96 那便好。
"Valere autem hoc demum est.
”因为唯有这才是真正的安好。
Sine hoc aeger est animus.
没有这一点,灵魂就是病态的。
Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.
身体也是一样,即使它有巨大的力量,其强壮也不过和疯子或狂躁病人的强壮无异。
§15.2Ergo hanc praecipue valitudinem cura, deinde et illam secundam, quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere.
因此,你要特别保养这种(灵魂的)健康,其次也要保养那第二种(身体的)健康,如果你想保持健康,它不会让你付出太大代价。
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis.
因为,我的卢西里乌斯,锻炼双臂、增粗颈部、强壮胁腹,这对于一个有文化的人来说是愚蠢且极不相称的执念;即使你的肥育对你来说很成功,肌肉也增长了,你也永远赶不上肥壮公牛的力量或体重。
Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est.
更何况,由于身体的重担更重,灵魂会受到压抑,变得不够敏捷。
Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.
因此,尽你所能限制你的身体,为你的灵魂腾出空间。
§15.3Multa secuntur incommoda huic deditos curae; primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit.
专注于这种对肉体的保养会带来许多不便:首先是锻炼,其劳苦会消耗精气,使之不适合于专注和更敏锐的学习。
Deinde copia ciborum subtilitas inpeditur.
其次,由于食物过剩,思维的敏锐度受到阻碍。
Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio iturae regesserunt.
此外,还有最劣等的奴隶被招收为导师,这些人整天在油和葡萄酒之间忙碌,如果他们痛快地出了一身汗,并且在流失的水分的地方重新灌入大量因空腹而更易深层吸收的饮料,他们的一天就算如愿度过了。
Bibere et sudare vita cardiaci est.
饮酒和出汗是胃病患者的生活。
§15.4Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius; quoius libet ex his elige usum rudem, facilem.
有一些既简单又短暂的锻炼,它们能毫不延迟地使身体疲劳,并且顺应时间,而时间是必须特别予以考虑的:跑步、带着某种 ¦p.v1.p.98 重量活动双手、以及跳跃——无论是使身体向高处升起的跳跃,还是向远处跃出的跳跃,或者,可以这么说,萨利圣职者式的跳跃,或者说得更带侮辱性一点,缩绒工式的跳跃;从这些锻炼中,选择你喜欢的、粗放而简单的来应用。
§15.5Quicquid facies, cito redi a corpore ad animum.
无论你做什么,都要迅速从身体回到灵魂。
Illum noctibus ac diebus exerce; labore modico alitur ille.
日日夜夜锻炼灵魂;它通过适度的劳苦得到滋养。
Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem.
这种锻炼,寒冷不能阻挡,炎热不能阻挡,甚至衰老也不能阻挡。
Id bonum cura, quod vetustate fit melius.
要保养那随着岁月流逝而变得更好的善。
§15.6Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus; dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.
我并不是命令你总是埋头于书本或书写板;必须给灵魂一定的间歇,但要使其得到放松,而不是涣散。
Gestatio et corpus concutit et studio non officit; possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.
乘车出行既震动了身体,又不妨碍学习;你可以阅读,可以口述,可以交谈,可以倾听,而这些事情即使是散步也不会阻止你去做。
§15.7Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere.
你也切莫轻视声音的锻炼,但我禁止你按部就班、依照特定的音调来拔高声音,然后又降低声音。
Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere? Admitte istos, quos nova artificia docuit fames;
如果接下来你还想学习如何走路,那该怎么办?
erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris.
把那些由于饥饿而学会了新伎俩的人招来吧;会有人来调整你的步伐,观察你吃东西时的双颊,并且只要你用耐心和轻信助长了他的胆量,他就会得寸进尺。
Quid ergo? A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet? Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt, ad vociferationem transeunt.
那又怎样? 你的声音要直接从喊叫和最大的张力开始吗? 渐渐提高声音是如此自然,以至于辩论者也是从谈话开始,然后过渡到大声喧哗。
Nemo statim §15.8Quiritium fidem inplorat.
没有人会一上来就 ¦p.v1.p.100 呼求公民们的援助。
Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus.
因此,无论你的心血如何促使你,时而猛烈地叱责,时而温和地说话,正如声音也在那一侧鼓励你一样。
Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat; media oris via abeat nec indocto et rustico more desaeviat.
当你要收回并召回声音时,让它温和地下降,而不是突然跌落;让它从口的中道流出,不要以无知和粗鄙的方式狂怒。
Non enim id agimus, ut exerceatur vox, sed ut exerceat.
因为我们的目的不是为了让声音得到锻炼,而是为了让声音锻炼身体。
§15.9Detraxi tibi non pusillum negotii; una mercedula et unum Graecum ad haec beneficia accedet.
我为你省去了不少麻烦;在这份恩惠之外,还将加上一笔小小的报酬和一个希腊格言。
Ecce insigne praeceptum: "Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur.
请看这一卓越的教导:“愚蠢的生活是忘恩负义且焦虑不安的;它完全被推向了未来。
""Quis hoc," inquis, "dicit?" Idem qui supra.
”“这是谁说的? ”你问。 和上面是同一个人。
Quam tu nunc vitam dici existimas stultam? Babae et Isionis? Non ita est;
你现在认为什么生活被称为愚蠢? 是巴巴和伊雄的生活吗?
nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
并非如此;说的是我们自己的生活,盲目的欲望将我们推向有害的、当然也永远无法满足的事物中。 如果有什么东西能让我们满足,那早就该满足了;我们不去思考,什么都不追求是多么令人愉快,内心充盈而不依赖运命是多么崇高。
§15.10Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare.
因此,卢西里乌斯,你要经常回想自己已经获得了多少东西。
Cum aspexeris, quot te antecedant, cogita, quot sequantur.
当你看到有多少人在你前面时,想想有多少人在你后面。
Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita, quam multos antecesseris.
如果你想对神明和你的生活心存感激,想想你超越了多少人。
Quid tibi cum ceteris? Te ipse antecessisti.
你和别人有什么关系? 你已经超越了你自己。
§15.11Finem constitue, quem transire ne velis quidem, si possis; discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam adsecutis.
设定一个界限,即使你能跨越,你甚至也不想跨越它;让那些欺骗性的好东西最终离去吧,它们对于向往它们的人来说,比对于得到它们的人来说显得更好。
Si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerent; nunc hauriendum sitim concitant.
如果它们之中有任何实质性的东西,它们总有一天会让我们满足;但现在它们被喝下时只会引起渴求。
Mittantur speciosi apparatus.
让那些华丽的排场被免去吧。
Et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam? Quare autem petam? Oblitus fragilitatis humanae congeram? In quid laborem? Ecce hic dies ultimus est.
既然未来时间的变幻无常的命运在运转,为什么我更倾向于向运命祈求让她给予,而不是向我自己要求让我不求呢? 然而我为什么要追求呢? 难道要忘记人类的脆弱去积聚财富吗? 我为什么劳碌? 看啊,这一天就是最后一天。
Ut non sit;
即使不是,也离最后一天不远了。
prope ab ultimo est VALE.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 15.1Valere autem hoc demum est. — 动词 valere 不仅表示单纯的“身体健康”,在哲学语境中还带有“真正健全、有价值”的含义。副词 demum 起到强烈的限定和强调作用,修饰指示代词 hoc(意为“唯有这才是真正健康”),从而构成了“真正的健康不过就是指研究哲学”这一论断。
  2. 15.2exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi — 这些都是属格的动名名词(gerund),在句中作为同格或宾格性修饰语,修饰主语 occupatio(执念、活动)。这三个并列的动名词短语具体说明了体育锻炼和改造肉体的具体内容。
  3. 15.3homines inter oleum et vinum occupati — “在油和葡萄酒之间忙碌的人”这一表达,将按摩用的油(运动的象征)与纵酒(放荡的象征)相对比,幽默而批判性地描绘了健身教练们颓废且缺乏教养的生活方式。
  4. 15.7quos nova artificia docuit fames — 动词 docere(教授)要求双宾格(教某人某事)。此处,quos(关系代词宾格)指代人,nova artificia(宾格)指代事物,而 fames(饥饿,主格)充当主语。这是一个拟人化的表达:“饥饿教会了他们新的伎俩”。
  5. 15.8Non enim id agimus, ut exerceatur vox, sed ut exerceat. — 此处对比了同一个动词 exercere(锻炼、运动)的被动语态(exerceatur)和主动语态(exerceat)。被动语态意为“声音本身在肉体上得到锻炼”,而主动语态(省略了宾语 corpus)意为“让声音来锻炼身体”。这表明塞内卡的意图是:发声对身体产生的间接效果才是主要目的。
  6. 15.11Ut non sit; prope ab ultimo est — 连词 ut 在此起让步作用(意为“即使、即便”),后接虚拟式现在时 sit(Ut non sit 意为“即使今天不是最后一天”)。通过这种表达,作者强调了死亡的不可避免性以及日常面临的紧迫感。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §15.1-15.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:15.1-15.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。