§14.1Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere tutelam.
我承认,对自身身体的爱护是植根于我们之中的;我承认我们应当对其进行保护。
Non nego indulgendum illi; serviendum nego.
我不否认应当宽容身体;但我否认应当奴役于它。
Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.
因为凡是奴役于身体、为它过度担忧、将一切都归结于它的人,都将服侍许多主人。
§14.2Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore.
我们的行事应当如此:不像是为了身体而活着,而像是没有身体就无法活着。
Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit.
对身体的过度溺爱用恐惧扰乱我们,用焦虑重压我们,使我们暴露于侮辱之中。
Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est.
对于把身体看得过于珍贵的人来说,高尚的事物是廉价的。
Agatur eius diligentissime cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.
对身体的照顾应该极其周到,但必须达到这样的程度:当理性、尊严和信义要求时,就必须将其投入火中。
§14.3Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli.
尽管如此,在我们的能力范围内,让我们不仅避免危险,也避免不便,并常常思考如何击退那些令人恐惧的事物,从而使自己回到安全地带。
Quorum tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt.
如果不着我错,这些事物有三种类型:人们惧怕贫困,惧怕疾病,惧怕因强权者的暴力而产生的事情。
§14.4Ex his omnibus nihil nos magis concutit, quam quod ex aliena potentia inpendet.
在所有这些事物中,没有什么比来自他人权力的威胁更让我们震撼。
Magno enim strepitu et tumultu venit.
因为它伴随着巨大的喧嚣和混乱而来。
Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt.
我所提到的自然灾害——贫困和疾病,是在沉默中悄悄降临的,不会给眼睛或耳朵注入任何恐惧。
Ingens alterius mali pompa est.
而另一种恶行的排场则是巨大的。
Ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inmittat humana.
它在自己周围准备了铁器、火焰、锁链,以及放进人类内脏里去的猛兽群。
§14.5Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
在此处,试想一下监狱、十字架、拷问台、铁钩,以及从人身体中间穿过并从口中穿出的木桩,还有由于战车向不同方向奔驰而被撕裂的肢体,那件涂抹并织入易燃物用作火刑燃料的衬衣,以及除此以外残酷手段所发明的一切。
§14.6Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et apparatus terribilis est.
因此,如果对这件事的恐惧最大,也就不足为奇了,因为它的种类繁多,且手段极其骇人。
Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent); ita ex iis, quae animos nostros subigunt et domant, plus proficiunt, quae habent quod ostendant.
因为正如拷问者展示的痛苦工具越多,其起到的作用就越大(因为那些本可以通过忍耐抗拒过去的人,会被这种景象击败);同样,在征服和驯服我们心灵的事物中,那些有东西可供展示的起到的作用更大。
Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem.
那些灾祸——我是指饥饿、干渴、内脏化脓以及灼烧内脏的高烧——也同样严重。
Sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant; haec ut magna bella aspectu apparatuque vicerunt.
但它们是隐蔽的,没有任何可以威胁、可以展示的东西;而这些就像大战役一样,凭其外观和装备就征服了人心。
§14.7Demus itaque operam, abstineamus offensis.
因此,让我们努力避免触犯他人。
Interdum populus est, quem timere debeamus; interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri; interdum singuli, quibus potestas populi et in populum data est.
有时我们应当惧怕的是民众;有时,如果国家的体制是大多数事务通过元老院处理,那么就是元老院中有影响力的人;有时则是被赋予了民众之权力且对民众拥有支配权的个人。
Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inimicos non habere.
把所有这些人都当作朋友是一件费力的事,只要不把他们当作敌人就足够了。
Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo declinabit, non aliter quam in navigando procellam.
因此,智者绝不会激怒权贵,相反,他会回避他们的愤怒,就像在航海中回避暴风雨一样。
§14.8Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum.
当你前往西西里时,你渡过了海峡。
Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat; non sinistrum petit litus, sed id, a quo propior Charybdis maria convolvit.
鲁莽的舵手蔑视南风的威胁——因为正是那种风使西西里海域变得波涛汹涌并迫使其形成漩涡;他没有驶向左侧的海岸,而是驶向了卡律布狄斯在更近处卷起海浪的那一侧。
At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet.
但那个更谨慎的舵手会向熟悉当地情况的人询问潮汐如何、云彩给出了什么迹象;他将航线保持在远离那个因漩涡而臭名昭著的区域。
Idem facit sapiens; nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur.
智者也是如此;他避开会带来伤害的权势,首先注意这一点:不显得在刻意回避它。
Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
因为安全的一部分也在于此:不要公然地寻求它,因为一个人所逃避的事物,也就是他所谴責的事物。
§14.9Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus.
因此,我们必须环顾四周,看看如何才能免受大众的伤害。
Primum nihil idem concupiscamus; rixa est inter competitores.
首先,我们不要渴望同样的东西;竞争者之间会有争斗。
Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit.
其次,不要拥有任何可以被伏击者夺走并带来巨大好处的东西。
Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum.
你身上的油水越少越好。
Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci.
没有人是为了人血本身而来的,或者极少有人如此。
Plures computant quam oderunt.
盘算利益的人比怀恨在心的人更多。
Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.
强盗会放过赤裸的人;即使在被包围的路上,穷人也有平安。