§13.9Nescio quomodo magis vana perturbant.
不知为什么,虚幻的事物更容易让人不安。
Vera enim modum suum habent; quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur.
因为真实的事物有其自身的限度;凡是从不确定中产生的事物,都会被交托给推测和恐惧之心的放任。
Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt.
因此,没有什么恐惧比疯狂的恐惧更具毁灭性、更无可挽回。
Ceteri enim sine ratione, hi sine mente sunt.
因为其他恐惧是缺乏理性的,而这些则是缺乏神志的。
§13.10Inquiramus itaque in rem diligenter.
因此,让我们仔细研究这件事。
Verisimile est aliquid futurum mali; non statim verum est.
未来可能会发生某种不幸,但这不是立刻就会成真的。
Quam multa non expectata venerunt! Quam multa expectata nusquam conparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolori suo occurrere? Satis cito dolebis, cum venerit; interim tibi meliora promitte.
有多少未曾预料到的事情发生了! 又有多少预料之中的事情从未出现! 即便它将会发生,迎面走向自己的痛苦又有什么益处呢? 当它到来时,你自然有足够的时间去痛苦;在这期间,向自己许诺更好的事情吧。
§13.11Quid facies lucri? Tempus.
你会获得什么收益? 时间。
Multa intervenient, quibus vicinum periculum vel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat.
许多事情会介入其中,使得邻近的、甚至已经逼近的危险要么停止,要么终结,要么转移到别人的头上。
Incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit.
火灾曾开辟逃生之路;楼宇倒塌曾将某些人温柔地放下;有时剑在几乎贴着颈部时被撤回;有人甚至活得比他的行刑官还要长久。
Habet etiam mala fortuna levitatem.
厄运也有其轻浮。
Fortasse erit, fortasse non erit; interim non est.
也许它会发生,也许不会发生;在此期间,它并不存在。
Meliora propone.
在心中描绘更好的前景吧。
§13.12Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit; aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato.
有时,在没有任何预示不幸的迹象出现时,心灵会为自己编造虚假的幻象;或者,它会把某个意义含糊的词往最坏处曲解,或者把某人对自己的冒犯想象得比实际更大,并且去思考的不是那个人有多愤怒,而是那个愤怒的人可以做出多少事来。
Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest;
然而,如果我们要把所有可能害怕的事情都害怕一遍,生命就没有任何意义了,痛苦也就没有了限度。
hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue.
在这里,让智慧发挥作用吧,在这里,用你心灵的力量去排斥甚至显而易见的恐惧。
Si minus, vitio vitium repelle; spe metum tempera.
如果做不到这一点,就用一种缺点去击退另一种缺点:用希望来缓和恐惧。
Nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
在那些令人恐惧的事情中,没有任何一件事是如此确定,以至于“所恐惧的事情平息下来”和“所希望的事情落空”这两点不比它更确定。
§13.13Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave; crede quod mavis.
因此,权衡希望与恐惧,每当一切都不确定时,要偏向于你自己:相信你更希望的事情。
Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere.
即使恐惧拥有更多的理由,你仍然要更多地倾向于希望这一边,停止让自己感到不安,并经常在心中默想这一点:大多数凡人,尽管他们眼前没有任何灾祸,未来也没有确定的灾祸,却依然在焦虑和奔忙。
Nemo enim resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad verum.
因为没有人在开始受到冲击时会克制自己,也不会将自己的恐惧还原到真实状态。
Nemo dicit: "Vanus auctor est, vanus haec aut finxit aut credidit.
没有人会说:“消息来源是靠不住的,一个靠不住的人要么编造了这些,要么相信了这些。
"Damus nos aurae ferendos.
”我们任由自己被风吹走。
§13.14Expavescimus dubia pro certis.
我们把可疑的事物当作确定之事来惧怕。
Non servamus modum rerum.
我们不保持事物的限度。
Statim in timorem vertit scrupulus.
一个疑虑瞬间就变成了恐惧。
Pudet me et triste tecum loqui, et tam lenibus te remediis focillare.
我感到羞愧,用如此沉重的语气和你交谈,并用如此温和的药物来宽慰你。
Alius dicat: "Fortasse non veniet.
别人可能会说:“也许它不会到来。
"Tu dic: "Quid porro, si veniet? Videbimus uter vincat.
”而你要说:“如果它来了,那又怎样? 我们将看看谁会获胜。
Fortasse pro me venit, et mors ista vitam honestabit.
也许它是为了我的利益而来,而那场死亡将使我的生命变得高尚。
"Cicuta magnum Socratem fecit.
”毒参汁造就了伟大的苏格拉底。
Catoni gladium adsertorem libertatis extorque; magnam partem detraxeris gloriae.
从加图手中夺走那把宣示自由的宝剑,你就夺走了他荣耀的大部分。
§13.15Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit.
我鼓励你太久了,因为你更需要的是提醒,而不是劝勉。
Non in diversum te a natura tua ducimus; natus es ad ista, quae dicimus.
我们并没有把你引向与你本性相反的方向;你生来就是为了我们所说的这些事情。
Eo magis bonum tuum auge et exorna.
因此,更加要增进并点缀你的美好。
§13.16Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam vocem perferendam ad te mandavero.
不过,如果我在信上盖上它的印记,也就是委托带给你某句崇高的名言,我就要给这封信画上句号了。
"Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia: semper incipit vivere.
“在其他种种恶行之外,愚蠢还有这样一个特点:它总是正要开始生活。
"Considera quid vox ista significet, Lucili virorum optime, et intelleges, quam foeda sit hominum levitas cotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam in exitu inchoantium.
”最优秀的人卢西里乌斯啊,思考一下这句话意味着什么,你就会明白那些每天为生活奠定新基础、甚至在生命终结时还在开始新希望的人,其轻浮是多么可耻。
§13.17Circumspice tecum singulos; occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent.
环顾你身边的每一个人;你会遇到那些正忙于为追求名利、为旅行、为经商做准备的老人们。
Quid est autem turpius quam senex vivere incipiens? Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi.
然而,有什么比一个正要开始生活的老人更可耻的呢? 我本不会在这句话后面加上作者的名字,除非它比较隐秘,不在那些我允许自己既赞赏又采纳的大众熟知的伊壁鸠鲁格言之列。
VALE.
再见。