Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §13.1-13.8

克服毫无根据的恐惧与虚妄的焦虑

第 15 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡肯定了卢西里乌斯已被证实的勇气,并建议他不要让虚幻的焦虑或未经证实的未来厄运毁掉眼前的安宁,同时提供了如何保护心灵的实用准则。

§13.1Multum tibi esse animi scio.
我知道你有很多勇气。
Nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt;
因为甚至在你用有益于健康且能战胜困难的教诲武装自己之前,你对命运就已经有了足够的自信;而在你与她交手并试过自己的力量之后,更是如此。 这种力量除非各处都有许多困难出现、有时甚至逼近眼前,否则永远无法对自己产生确定的信心。
sic verus ille animus et in alienum non venturus arbitrium probatur.
正是在这种情况下,那真正的、绝不屈服于他人意志的灵魂才会得到证明。
§13.2Haec eius obrussa est: non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre, qui numquam suggillatus est; ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.
这就是它的试金石:一个从未受过伤的运动员,无法带着高昂的斗志去参加比赛;只有那个见过自己的血、牙齿在拳头下碎裂、被绊倒后用整个身体承受了对手的重量、被摔倒却不曾丧失斗志,并且每次倒下都更加顽强地站起来的人,才会带着极大的希望走向战场。
§13.3Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti.
因此,继续这个比喻,命运此前已经多次压在你头上,但你并没有屈服,而是跳了起来,更加敏锐地挺立着。
Multum enim adicit sibi virtus lacessita; tamen si tibi videtur, accipe a me auxilia, quibus munire te possis.
因为受到挑战的德行会大大增强自身;然而,如果你愿意,请接受我给你的辅助,以便你能用来武装自己。
§13.4Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus.
卢西里乌斯,恐吓我们的事物比压迫我们的事物更多,我们因主观臆断而受苦,往往多于因客观现实而受苦。
Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac submissiore.
我不是在用斯多葛学派的语言跟你说话,而是用这种更谦和的语言。
Nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, levia esse et contemnenda; omittamus haec magna verba, sed, di boni, vera.
因为我们说,所有那些挤出呻吟和号叫的事物都是轻微且不值一提的;让我们略过这些宏大、但(善良的神啊)却是真实的辞藻吧。
Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
我给你的建议是:不要提前感到痛苦,因为那些你因其似乎迫在眉睫而惊恐万分的事物,或许永远不会到来,至少它们现在还没有到来。
§13.5Quaedam ergo nos magis torquent quam debent; quaedam ante torquent quam debent; quaedam torquent, cum omnino non debeant.
因此,有些事情对我们的折磨超过了应有的程度,有些在应有的时候之前折磨我们,有些在完全不应该的时候折磨我们。
Aut augemus dolorem aut fingimus aut praecipimus.
我们要么扩大了痛苦,要么虚构了痛苦,要么提前承受了痛苦。
Primum illud, quia res in controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur.
关于这第一点,因为问题尚存争议,且我们有案在诉,姑且在目前予以搁置。
Quod ego leve dixero, tu gravissimum esse contendes; scio alios inter flagella ridere, alios gemere sub colapho.
我若说它是轻微的,你就会争辩说它是极沉重的;我知道有人在鞭笞下发笑,也有人在一记耳光下呻吟。
Postea videbimus, utrum ista suis viribus valeant an inbecillitate nostra.
此后我们将看清,那些事物究竟是因自身的力量而强大,还是因我们的软弱而强大。
§13.6Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti: Quid est, quare isti me conplorent? Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit? Est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala? Ipse te interroga: Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio?"
请向我保证这一点:每当那些劝说你生活不幸的人包围你时,你不要去想你听到了什么,而要想你感受到了什么,并与你的忍耐力商量,亲自审问最了解自己情况的你自己:“这些人为什么为我哀号? 他们为什么惊慌失措,甚至害怕被我传染,仿佛灾祸可以跳跃过来一样? 这其中真有什么恶吗,还是这件事只是名声不好而非真正的恶? ”你自己审问自己:“我难道不是无缘无故地受折磨、感到悲哀,把并非恶的事物当成了恶吗?
§13.7Quomodo," inquis, "intellegam, vana sint an vera, quibus angor?" Accipe huius rei regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque.
” 你说:“我如何才能理解,折磨我的那些事物究竟是虚幻的还是真实的呢? ”请接受关于此事的规则:我们要么被眼前的痛苦折磨,要么被未来的痛苦折磨,要么被两者折磨。
De praesentibus facile iudicium est; si corpus tuum liberum et sanum est, nec ullus ex iniuria dolor est.
关于眼前的事物,判断很容易:如果你的身体是自由且健康的,并且没有因受伤害而产生的疼痛。
Videbimus quid futurum sit.
我们将看看未来会发生什么。
§13.8Hodie nihil negotii habet.
今天没有任何烦恼。
"At enim futurum est.
“但是,未来会有的。
"Primum dispice, an certa argumenta sint venturi mali.
”首先,你要看清是否有即将到来的恶的确凿证据。
Plerumque enim suspicionibus laboramus, et inludit nobis illa, quae conficere bellum solet, fama, multo autem magis singulos conficit.
因为我们大多在因猜疑而受苦,而那通常决定战争胜负的传闻,不仅捉弄我们,更极大地击垮了个人。
Ita est, mi Lucili;
事实就是如此,我的卢西里乌斯;我们很快就会顺从传闻。
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
我们并不驳斥那些让我们陷入恐惧的事物,也不去驱散它们,而是惊惶失措并转身逃跑,就像那些因牲畜奔逃扬起的尘土而放弃营地的人,或者被某种没有作者的流言蜚语吓倒的人一样。

词汇与语法注释

  1. §13.1quae — 关系代名词 `quae`(阴性复数主格)以其紧接在前的阴性复数名词 `vires... tuas`(你的力量)为先行词。在此语境下,它表明正是通过逆境检验的“力量”,而非“心灵”(animus)本身,才能带来确定的自信。
  2. §13.2nec proiecit animum proiectus — 这是一个同源词并置(polyptoton),将同一个动词 `proicere` 的完成式主动语态 `proiecit` 与完成式被动分词 `proiectus` 并列。它生动地对比了物理上的失败与精神上的不屈:“尽管身体被摔倒在地(`proiectus`),他却没有抛弃自己的斗志(`nec proiecit animum`)”。
  3. §13.5litem contestatam habemus — 一个基于罗马法律术语 `lis contestata`(争点确立)的法律比喻。它将斯多葛学派的教义(世俗的困难本是轻微的)与卢西里乌斯预期的反驳(它们是极沉重的)描绘成一场正在进行的正规诉讼,作为推迟对此点进行全面解决的理由。
  4. §13.8exuit castris — 动词 `exuere`(剥夺、驱逐)在此处与宾格对象(`quos`,指兵士们)及夺格(`castris`,“从营地”)连用,意为“将某人赶出某地/剥夺某人的某地”。它描写了被家畜逃跑扬起的尘土惊吓到的士兵们在惊慌中放弃了自己营地的情景。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §13.1-13.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:13.1-13.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。