Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §123.1-123.9

安于微薄与警惕对奢侈的模仿

第 250 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡深夜抵达庄园后发现没有现成的食物,但他将这一处境视为对自身心灵坚韧度及安于微薄之物能力的即兴检验。他批评了世人盲目模仿他人奢侈习俗的恶习,并劝诫人们应当立即对谄媚者和传播恶行之人的言语关上耳朵。

§123.1Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni; nihil habeo parati nisi me.
\n我因旅途不便而非因路途遥远而疲惫不堪,深夜抵达了我在阿尔巴的庄园;除了我自己,我什么也没有准备。
Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo.
因此,我把疲惫安放在小床上,对厨师和面包师的这份迟延付之一笑。
Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias, indignandum nihil nisi ipse indignando adstruas.
因为我正和自己谈论这件事情本身:如果你轻描淡写地接受,那么没有什么事情是沉重的;除非你自己因愤慨而增添其分量,否则没有什么事情值得愤慨。
§123.2Non habet panem meus pistor; sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus.
\n\n我的面包师没有面包;但管家有,仆役长有,农户有。
"Malum panem "inquis.
“糟糕的面包,”你说。
Exspecta: bonus fiet.
等着吧:它会变好的。
Etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet.
饥饿甚至会让这面包对你而言变得松软而精细。
Ideo non est ante edendum quam illa imperat; exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut fastidire desiero.
因此,在她命令之前不应当进食;因此我将等待,在开始得到好面包或者不再嫌弃之前,我不会进食。
§123.3Necessarium est parvo adsuescere: multae difficultates locorum, multae temporum etiam locupletibus et instructis ad voluptatem prohibentes occurrent.
\n\n习惯于微薄之物是必要的:即使对于富有且为享乐做好准备的人,地方和时间的诸多困难也会迎面阻碍他们。
Quidquid vult habere nemo potest, illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti.
没有人能拥有他所想要的一切,但他能够做到不想要他所没有的,并愉快地使用眼前之物。
Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae patiens.
自由的很大一部分在于一个有教养且能忍受屈辱的胃。
§123.4Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit; non unctores, non balineum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero.
\n\n无法估量我从疲惫自我平复这一事实中获得了多么大的快乐;除了时间之外,我不寻求按摩师、不寻求沐浴、也不寻求任何其他的疗法。
Nam quod labor contraxit, quies tollit.
因为劳作所积聚的,休息会予以消除。
Haec qualiscumque cena aditiali iucundior erit.
这顿无论怎样的晚餐,都会比迎新宴会更加令人愉悦。
§123.5Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et verius.
\n\n因为我突然对自己的心灵进行了一次检验;这确实更简单、更真实。
Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis; illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias, sed placidus aspexit; si non excanduit, non litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.
因为当心灵做好了准备并命令自己忍耐时,它拥有多少真正的坚韧并不同样明显;最确凿的证据是它当场给出的:如果它不仅能公平地看待麻烦,而且能平静地看待;如果它没有动怒,没有争吵;如果它通过不去渴望,从而自己弥补了本应被给予之物,并且想到,对于它的习惯而言缺少了某些东西,但对于它自身而言却什么也不缺。
§123.6Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus.
\n\n有多少东西是多余的,直到它们开始缺失我们才明白;因为我们使用它们并不是因为我们应当,而是因为我们拥有。
Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.
然而,仅仅因为别人准备了、因为大多数人都有,我们又准备了多少东西啊! 在我们的祸害原因之中,有一条便是我们照着榜样生活,不被理性调整,而被习惯带偏。
Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur.
有些事情如果只有少数人做,我们是不愿意模仿的,但当多数人开始做时,我们便跟从了,仿佛因为它更频繁而更显高尚。
Et recti apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est.
一旦错误变得公开普遍,它就在我们之中占据了正确的位置。
§123.7Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum antecedat; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant.
\n\n如今每个人出行时都是如此:有努米底亚骑兵在前面奔跑,有跑卒的队伍在前面开路;如果路上没有人把迎面而来的人赶走,或者没有人用漫天尘土昭示有一位体面人到来,那便是可耻的。
Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent; turpe est videri eas te habere sarcinas totas, quae e tuto concuti possint.
如今每个人都有骡子来驮运水晶器皿、玛瑙器皿以及出自伟大艺术家之手的雕刻品;如果你被看见携带的都是些可以安全颠簸的行李,那便是可耻的。
Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne frigus teneram cutem laedat; turpe est neminem esse in comitatu tuo puerorum, cuius sana facies medicamentum desideret.
所有人的童奴在乘车旅行时脸上都涂抹着东西,以免太阳或寒冷伤害到他们娇嫩的皮肤;如果在你的随从里没有一个男童因为健康的脸而需要涂药,那便是可耻的。
§123.8Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt, qui vitia tradunt et alio aliunde transerunt.
\n\n所有这些人的谈话都是必须避免的:正是他们传播着恶行,并将它们从一个地方转移到另一个地方。
Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent; sunt quidam, qui vitia gestant.
以往,在这类人中,那些传播闲言碎语的人似乎是最糟糕的;然而,有些人传播的是恶行。
Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim profecit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.
这些人的谈话危害极大;因为即使它没有立刻见效,它也会在心灵中留下种子,并且在我们离开他们之后依然跟随着我们,那恶行此后注定会重新抬头。
§123.9Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur.
\n\n正如听过合奏的人,耳中会萦绕着那旋律和歌声的甜美,这会阻碍思考,不容精力集中于严肃的事物;同样,谄媚者和赞美邪恶者的话语,其停留的时间也比被听到的时间更长。
Nec facile est animo dulcem sonum excutere; prosequitur et durat et ex intervallo recurrit.
从心灵中驱逐那甜美的声音并不容易;它跟随着,持久着,并在间隔一段时间后重新返回。
Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis; quom initum fecerunt admissaeque insunt plus audent.
因此,必须对坏话闭上耳朵,而且是对最开始的话闭上;因为一旦它们开了头并被允许进入,它们就会更加胆大妄为。

词汇与语法注释

  1. §123.1indignandum nihil nisi ipse indignando adstruas — 在“indignandum nihil”之后省略了系动词“sit”。从句“nisi ipse indignando adstruas”使用了现在虚拟语气“adstruas”,表示一种普遍或潜在的条件(“除非你自己因愤慨而增添其分量”),其中“indignando”是夺格动名词,起工具状语作用。
  2. §123.2non est ante edendum quam illa imperat — “non est edendum”是无人称的被动迂回式结构,表示必要性或义务(“不应当进食”)。代词“illa”指代前一句中的阴性名词“fumes”(饥饿),在此被拟人化。
  3. §123.5illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit — “dedit”的主语是前文中的“animus”(心灵)。指示代词“illa”(那些)预示了后文由“si”引导的条件从句,这些从句描述了心灵所做出的具体反应。
  4. §123.6Et recti apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est. — “recti”是属格,修饰“locum”(“正确的位置”)。名词“error”为主语。该句描述了“当错误变得公开普遍”时所发生的价值倒置现象。
  5. §123.9quom initum fecerunt admissaeque insunt — “quom”是时间连词“cum”的古体/古典拼写法(当……时)。“admissae”是阴性复数完成分词,与主语(由“malis vocibus”即“坏话”暗示)一致,起状语作用(“一旦它们被允许进入”)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §123.1-123.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:123.1-123.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。