§122.9Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem velle, novissime in totum ab illa desuescunt.
当他们决定违背自然的习惯去追求一切时,最终他们便彻底与自然疏离。
"Lucet: somni tempus est.
“天亮了:这是睡觉的时间。
Quies est: nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus.
现在一片安静:让我们来运动,让我们来乘车,让我们来用午餐。
Iam lux propius accedit; tempus est cenae.
光亮已经逼近了;这是用晚餐的时间。
Non oportet id facere, quod populus.
我们不应当做众人所做的事。
Res sordida est trita ac vulgari via vivere.
在一条陈旧而平庸的道路上生活是卑鄙的。
Dies publicus relinquatur: proprium nobis ac peculiare mane fiat.
让公共的白昼被抛弃吧:让属于我们自己的、特殊的‘清晨’诞生吧。
" §122.10Isti vero mihi defunctorum loco sunt.
” 但在我看来,这些人其实与死人无异。
Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et cereos vivunt? Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti "sero," inquit, "experrectus es. "
因为那些靠着火把和蜡烛生活的人,距离丧礼——而且是早逝的丧礼——又有多少距离呢? 我们记得在同一时期有许多人过着这样的生活,其中也包括曾任法务官的阿基里乌斯·布塔。 他在耗尽巨额家产后向提比略承认自己的贫困,提比略对他说:“你醒得太迟了。
§122.11Recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore.
” 尤里乌斯·蒙塔努斯曾朗诵过一首诗,他是一个还不错的诗人,因与提比略的交情以及遭遇冷遇而闻名。
Ortus et occasus libentissime inserebat.
他非常乐意在诗中插入日出和日落。
Itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: "Numquam possum liberalius agere: paratus sum illum audire ab ortu ad occasum. "
因此,当有人对他朗诵了整整一天感到愤慨,并声称不应去参加他的朗诵会时,皮纳里乌斯·纳塔说:“我绝不可能表现得更大度了:我准备好从日出听到日落。
§122.12Cum hos versus recitasset:
"
Incipit ardentes Phoebus producere flammas,
Spargere se rubicunda dies, iam tristis hirundo
Argutis reditura cibos inmittere nidis
Incipit et molli partitos ore ministrat,
"
Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit: "incipit Buta dormire.
” 当他朗诵了这些诗句时: “福玻斯开始展露他炽热的火焰,红润的白昼开始蔓延,如今那忧伤的燕子,即将回到她唧唧喳喳的巢中,开始喂食,并用温柔的嘴分发、喂养雏鸟, “罗马骑士瓦鲁斯——马尔库斯·维尼基乌斯的同伴,一个靠厚颜无耻的口舌混得美餐的蹭饭者——喊道:“布塔开始睡觉了。
"Deinde cum subinde recitasset: §122.13"
Iam sua pastores stabulis armenta locarunt,
Iam dare sopitis nox pigra silentia terris
Incipit,
"
idem Varus inquit: "Quid dicis? Iam nox est? Ibo et Butam salutabo.
”接着,当他紧接着朗诵道: “如今牧人已将他们的牲畜安顿在棚圈,如今慵懒的黑夜开始给沉睡的大地带来静谧, “同一位瓦鲁斯说道:“你说什么? 已经是黑夜了? 我要去向布塔问候。
"Nihil erat notius hac eius vita in contrarium circumacta; quam, ut dixi, multi eodem tempore egerunt.
”没有比他这颠倒轮转的生活更出名的了;正如我所说,许多人在同一时期都过着这种生活。
§122.14Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
然而,某些人之所以这样生活,并非因为他们夜晚本身有什么更令人愉悦之处,而是因为凡是习惯了的事物都无法让他们感到快乐,而且光亮对于有愧的良心来说是沉重的,并且对于一个根据买价的高低来渴望或轻视一切的人来说,免费的光亮是令人厌恶的。
Praeterea luxuriosi vitam suam esse in sermonibus, dum vivunt, volunt; nam si tacetur, perdere se putant operam.
此外,奢侈者希望自己在活着时,其生活能成为人们谈论的话题;因为如果无人谈论,他们就认为自己白费了工夫。
Itaque male habent, quotiens faciunt quod excidat fama.
因此,每当他们做的事情没有引起名声时,他们就会感到难受。
Multi bona comedunt, multi amicas habent.
许多人挥霍家产,许多人拥有情妇。
Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere; in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.
要在这些人中获得名声,不仅需要做奢侈的事,还需要做引人注目的事;在如此繁忙的城市里,平庸的邪恶是找不到传闻谈资的。
§122.15Pedonem Albinovanum narrantem audieramus, erat autem fabulator elegantissimus, habitasse se supra domum S. Papini.
我们曾听佩多·阿尔比诺瓦努斯讲述过——他是一位极优雅的讲故事者——他曾住在塞克斯图斯·帕皮尼乌斯的楼上。
Is erat ex hac turba lucifugarum.
此人正是那些避光者群体中的一员。
"Audio," inquit, "circa horam tertiam noctis flagellorum sonum.
“在夜间第三时左右,”他说,“我听到鞭子的声音。
Quaero, quid faciat; dicitur rationes accipere.
我问他在干什么;有人说他在对账。
Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum; quaero, quid sit; dicitur vocem exercere.
在夜间第六时左右我听到一阵喧闹的喊声;我问是什么事;有人说他在练声。
Quaero circa horam octavam noctis, quid sibi ille sonus rotarum velit; gestari dicitur.
在夜间第八时左右我问那车轮声是什么意思;有人说他在乘车出行。
§122.16Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur.
” “天亮左右,人们来回奔跑,奴隶被召唤,管家和厨师吵闹不堪。
Quaero, quid sit; dicitur mulsum et habeam poposcisse, a balneo exisse.
我问是什么事;有人说他要了哈贝阿姆和蜂蜜酒,并且刚从浴室出来。
Excedebat," inquit, "huius diem cena minime, valde enim frugaliter vivebat; nihil consumebat nisi noctem.
他的晚餐,”他说,“一点也未超出他的预算,因为他生活得非常节俭;除了夜晚,他什么也不消耗。
Itaque credendo dicentibus illum quibusdam avarum et sordidum vos," inquit, "illum et lychnobium dicetis. "
因此,信那些称他为贪婪和卑鄙之人的话,你们,”他说,“也会称他为‘靠灯生活者’。
§122.17Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates; varia sunt, innumerabiles habent facies, comprendi eorum genera non possunt.
” 如果发现恶行有如此之多的特异性质,你不必感到惊讶;它们是多样化的,有着无数的面貌,其种类无法被穷尽。
Simplex recti cura est, multiplex pravi, et quantumvis novas declinationes capit.
对于正确之事的关注是简单的,而对于错误之事的关注则是复杂的,并且无论多少新的偏离它都能容纳。
Idem moribus evenit; naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent; his distorti plurimum et omnibus et inter se dissident.
同样的规律也适用于习惯:追随自然的人们的习惯是简易的、顺畅的,其差异极小;而那些偏离自然的人们的习惯,则不仅与所有人大相径庭,而且彼此之间也极度抵触。
§122.18Causa tamen praecipua mihi videtur huius morbi vitae communis fastidium.
然而,在我看来,这种病态的主要原因在于对庸常生活的厌恶。
Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis vehiculorum, sic se volunt separare etiam temporum dispositione.
正如他们通过衣着、晚宴的优雅和车辆的整洁来使自己与他人区分开来一样,他们也希望通过时间的安排来让自己独立开来。
Nolunt solita peccare, quibus peccandi praemium infamia est.
对于那些将臭名昭著视为作恶之奖赏的人来说,他们不愿犯下寻常的罪过。
Hanc petunt omnes isti, qui, ut ita dicam, retro vivunt.
所有这些——可以说——倒退着生活的人,追求的正是这种恶名。
§122.19Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum; illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus.
因此,卢基里乌斯,我们必须坚守自然所规定的道路,不偏离它;对于追随它的人,一切都是容易且畅通无阻的,但对于违抗它的人,其生活与逆水行舟者无异。
VALE.
祝好。