§121.18Producit fetus suos natura, non abicit.
\n自然产下她的幼崽,并不抛弃它们。
Et quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est.
因为最可靠的保护来自于最近的地方,所以每个人都被托付给自己。
Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa, quid sit infestum, ipsa protinus norunt et mortifera devitant.
因此,正如我在以前的书信中所说,即使是娇嫩的、刚刚脱离母腹或卵的动物,也立刻知道什么是危害,并躲避致命的事物。
Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.
它们甚至害怕飞掠过它们头顶的影子,因为它们容易受到那些以掠夺为生的鸟类的伤害。
Nullum animal ad vitam prodit sine metu mortis.
\n没有任何动物走向生命而不带着对死亡的恐惧。
§121.19"Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest? "Primum quaeritur, an intellegat, non quemadmodum intellegat.
\n\n“一个刚出生的动物,”他说,“如何能理解有益或致命的事物呢? ”首先,我们要问的是它们是否理解,而不是它们如何理解。
Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient.
然而,它们拥有理解力,这从以下这点是显而易见的:即使它们真的理解了,它们也不会做出比这更多的事来。
Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem? Quare pulli faelem timeant, canem non timeant? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cavent.
为什么母鸡不躲避孔雀或鹅,却躲避一只小得多且它甚至不认识的鹰呢? 为什么小鸡害怕猫,却不害怕狗呢? 显然,它们体内存在着一种并非通过经验积累而来的关于伤害者的知识;因为在它们能够获得经验之前,它们就已经防备了。
§121.20Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae; aequalis est illis a pernicioso fuga.
\n\n其次,免得你以为这是偶然发生的,它们既不害怕它们不该害怕的事物,也从未忘记这种保护和警惕;它们避开有害事物的行为是始终如一的。
Praeterea non fiunt timidiora vivendo.
此外,它们并不会因为生活而变得更加胆怯。
Ex quo quidem apparet non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae.
\n由此可见,它们达到这一境界并非依靠经验,而是出于对自己生存的自然之爱。
Et tardum est et varium, quod usus docet; quicquid natura tradit, et aequale omnibus est et statim.
经验所传授的是缓慢且多变的;而自然所赋予的一切,既对所有动物一律平等,又是立竿见影的。
§121.21Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur? Sentit se carne constare;
\n\n然而,如果你执意要求,我是否要告诉你,每种动物是如何设法去理解有害事物的?
itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem.
它感觉到自己是由肉体组成的;因此它能感觉到什么可以切割、烧灼或压碎肉体,以及哪些动物武装起来以进行伤害;它将这些动物的外表视为敌对和有害的。
Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia petit, laesura formidat.
这些事情是相互联系的;因为在每个事物与其自身安全相亲和的同时,它追求有益的东西,恐惧会带来伤害的东西。
Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.
对于有用之物的冲动是自然的,对于相反之物的避忌也是自然的;没有任何思考来指示这一点,也没有任何深思熟虑,自然所命令的一切都在发生。
§121.22Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique concordia? Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa tenduntur, velut retibus implicata teneantur?
\n\n难道你看不出,蜜蜂在建造住所时有多么精巧,在分担将要承担的劳动时,各处的协调一致有多么伟大吗? 难道你看不出,蜘蛛的织网是任何凡人所无法效仿的,布置那些丝线是多么巨大的工程,一些线笔直地嵌入以充当支柱,另一些线呈圆周运动从密到稀,从而使那些较小的动物(为了毁灭它们而张开网)就像被网缠住一样被捕获?
§121.23Nascitur ars ista, non discitur.
\n\n这种本领是天生的,而不是学来的。
Itaque nullum est animal altero doctius.
因此,没有哪种动物比另一种动物更聪明。
videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen.
你会看到蜘蛛织出同样的网,蜂巢里所有角度的孔洞都是同样的。
Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit; ex aequo venit, quod natura distribuit.
技术所传授的一切都是不确定且不均匀的;而自然所分配的一切则源于均等。
Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.
自然没有赋予它们比自我保护以及对此的熟练更多的东西,因此它们甚至同时开始学习和生活。
§121.24Nec est mirum cum eo nasci illa, sine quo frustra nascerentur.
\n\n它们生来就带着若没有它就会白白出生的东西,这并不足为奇。
Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum, conciliationem et caritatem sui.
自然赋予它们用于生存的第一件工具,就是与自我的相亲和以及对自我的珍爱。
Non poterant salva esse, nisi vellent.
除非它们自己愿意,否则它们无法保全自身。
Nec hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset.
这本身并不是唯一有用的,但如果没有它,任何其他东西都不会有用。
In nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem.
在任何动物身上,你都不会发现对自我的鄙视,甚至不会发现疏忽。
Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est.
对于那些无声且无理性的动物,尽管它们在其他事情上可能迟钝,但对于生存却有着智慧。
videbis, quae aliis inutilia sunt, sibi ipsa non deesse.
你会看到,那些对他人无用的动物,对自己却毫无匮乏。
Vale.
保重。