§121.1Litigabis, ego video, cum tibi hodiernam quaestiunculam, in qua satis diu haesimus, exposuero.
我看得出来,当我向你解释了我们已经纠缠了相当长一段时间的今天的微末问题时,你又会提出异议。
Iterum enim exclamabis: "hoc quid ad mores? "Sed exclama, dum tibi primum alios opponam, cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum; hi iudicium accipient.
因为你又会大喊:“这与品行有什么关系? ”但你就尽管喊吧,只要我先给你树立起其他可以争论的对象——波塞多尼乌斯和阿基德莫斯;他们将接受审判。
Deinde dicam: non quicquid morale est, mores bonos facit.
然后我会说:并非所有属于伦理范畴的事物,都能造就良好的品行。
§121.2Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud ad exercendum, aliud ad vestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum.
一件事物关乎养育人,另一件关乎锻炼人,另一件关乎给衣服穿,另一件关乎教导,另一件关乎娱乐。
Omnia tamen ad hominem pertinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt.
然而,所有这些都与人相关,即使并非所有这些都能使人变得更好。
Mores aha aliter attingunt: quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedam naturam eorum et originem scrutantur.
不同的事物以不同的方式触及品行:有些事物纠正并规范它,有些事物则探究它的本性和起源。
§121.3Cum quaero, quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse? Falsum est.
当我探究自然为何创造了人,为何将人置于其他动物之上时,你是否判定我已经远远地抛弃了品行? 这是错误的。
Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi quid homini sit optimum, inveneris, nisi naturam eius inspexeris? Tunc demum intelleges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit, cum didiceris, quid naturae tuae debeas.
因为如果你不发现什么对人最有利,不审视人的本性,你又怎么能知道应当保持怎样的品行呢? 只有当你了解了你对自己的本性负有什么义务时,你才会最终明白你应当做什么,应当避免什么。
§121.4"Ego," inquis, "volo discere, quomodo minus cupiam, minus timeam.
“我,”你说,“想要学习如何少一些欲望,少一些恐惧。
Superstitionem mihi excute.
帮我驱除迷信吧。
Doce leve esse vanumque hoc, quod felicitas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere.
教导我,这被称为‘幸福’的东西是多么轻浮和虚妄,而且它是多么容易被加上一个音节。
"Desiderio tuo satis faciam, et virtutes exhortabor et vitia converberabo.
” 我会满足你的心愿,我会褒扬美德,鞭笞恶习。
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
哪怕有人在这个方面判定我过于偏激和无节制,我也不会停止去追击邪恶、抑制极度狂野的情感、遏制终将化为痛苦的享乐,并对人们的祈愿大声抗议。
Quidni? Cum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.
为什么不呢? 因为我们曾祈求了最大的邪恶,而我们所谈及的一切,都源自当初的祝贺。
§121.5Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere.
暂且允许我探讨那些看似稍微有些遥远的事物。
Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus? Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita.
我们刚才在探讨,是否所有的动物都对自身的构造有某种感知? 而这种感知的存在,最明显地表现在它们能恰当且迅速地活动四肢,就好像专门为此接受过训练一样。
Nulli non partium suarum agilitas est.
没有任何一个动物不拥有其器官的灵活性。
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat; sic animal in omnem usum sui mobilest.
工匠能轻松地操纵自己的工具,舵手能巧妙地转动船舵,画家能极快地辨识为了画出逼真肖像而摆在面前的丰富多样的颜料,并在蜡板与作品之间以轻松的神态和手势往来;同样,动物能为了自身的各种用途而灵活运动。
§121.6Mirari solemus saltandi peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus adsequitur.
我们常常惊叹于那些精通舞蹈的人,因为他们的双手已经为表达各种事物和情感做好了准备,其手势动作跟得上言语的速度。
Quod illis ars praestat, his natura.
艺术赐予前者的能力,自然直接赐予了后者。
Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat.
没有谁会吃力地活动自己的肢体,没有谁在运用自身时会感到犹豫不决。
Hoc edita protinus faciunt.
刚出生的动物立刻就会这样做。
Cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur.
它们带着这种知识来到世间,生来就已接受了训练。
§121.7"Ideo," inquit, "partes suas animalia apte movent, quia si aliter moverint, dolorem sensura sunt.
“因此,”那人说,“动物们才恰当地活动自己的身体部位,因为如果它们以其他方式活动,就会感到疼痛。
Ita, ut vos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet.
正如你们所说,它们是被迫的,推动它们走上正轨的是恐惧,而不是意愿。
"Quod est falsum.
”这是错误的。
Tarda enim sunt, quae necessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est.
因为被迫行动的事物是迟缓的,而灵活性属于自发运动的事物。
Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.
而且,对疼痛的恐惧非但没有强迫它们这样做,反而,即使疼痛在阻碍,它们也会努力进行自然的运动。
§121.8Sic infans, qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul temptare vires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit, donec se per dolorem ad id, quod natura poscit, exercuit.
就像一个正在练习站立并习惯于支撑自己的婴儿,一旦开始尝试自己的力量,他就会摔倒,并哭着一次次重新站起来,直到他通过疼痛锻炼了自己,达到了自然所要求的状态。
Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur.
某些背甲较硬的动物如果被翻转过来,就会长时间地扭动身体、伸展并倾斜它们的脚,直到它们恢复原位。
Nullum tormentum sentit supina testudo, inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit quatere se, quam in pedes constitit.
翻车仰面的乌龟虽然感觉不到什么痛苦,但它依然因渴望恢复自然状态而躁动不安,并且在它能用四脚站稳之前,绝不停止挣扎抖动。