§120.16Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur.
\n现在我们抱怨头部,现在抱怨腹部,现在抱怨胸部和喉咙。
Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc temptamur et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.
有时神经,有时双脚折磨着我们,现在是下泻,现在是流涕,有时血液过剩,有时又不足;我们从四面八方受到侵袭并被驱逐;这常发生在寄居于他人房屋者身上。
§120.17At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia.
\n\n但是,我们虽然分得如此易朽的身体,却仍然规划着永恒的事,并在人类寿命所能延伸的范围内,用希望将其填满,对任何金钱、任何权力都不满足。
Quid hac re fieri inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit.
还有什么比这更无耻、更愚蠢的吗? 对于将死之人,不,应该说对于正在死去的人来说,没有什么能满足他们;因为我们每天都离终点更近,而每一个小时都在把我们推向我们注定要坠落的地方。
vide in quanta caecitate mens nostra sit!
看吧,我们的心灵处于何等巨大的盲目之中!
§120.18Hoc quod futurum dico, cum maxime fit, et pars eius magna iam facta est, nam quod viximus.
\n\n我所说的这件将要发生的事,当它正在发生时,其很大一部分其实已经完成了,因为我们已经度过的生命[便已属于死亡]。
Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant.
而我们这些害怕最后一天到来的人是犯了错误,因为实际上我们每个人每天都在为死亡贡献同样多的份额。
Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur.
不是让我们倒下的那最后一步造成了疲劳,而是它宣告了疲劳。
Ad mortem dies extremus pervenit, accedit omnis.
最后一天到达了死亡,而每一天都在逼近它。
Carpit nos illa, non corripit.
死亡是在一点点蚕食我们,而不是突然夺走我们。
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
\n因此,一个意识到自己具有更优越本性的伟大心灵,固然会尽力在自己被安置的这一岗位上表现得高尚且勤勉,但绝不将周围的任何事物视为己有,而是像使用借来的东西一样使用它们,如同一个行色匆匆的异乡旅客。
§120.19Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas.
\n\n当我们看到具有如此恒常性的某个人时,我们心中怎能不浮现出一种非同寻常的品质的形象呢? 尤其是如果这种一致性,正如我所说,表明了这种伟大是真实的话。
vero tenor permanet, falsa non durant.
确实,真实之物能保持一致,虚假之物则无法持久。
Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, Apicium cenis, Maecenatem deliciis provocant.
有些人一会儿是瓦提尼乌斯,一会儿又是加图;一会儿他们觉得库里乌斯不够严厉,法布里基乌斯不够贫穷,图贝罗不够勤俭且满足于廉价之物;一会儿他们又在财富上挑战里基努斯,在宴席上挑战阿皮基乌斯,在奢华上挑战梅塞纳斯。
§120.20Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter simulationem virtutum amoremque vitiorum adsidua iactatio.
\n\n邪恶心灵的最大征兆就是波动不定,以及在伪装美德和热爱恶习之间不断的摇摆。
Aliquis
"
habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo "sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri, toga quae defendere frigus
Quamvis crassa queat"; decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento; quinque diebus
Nil erat. "
某个人\n"\n常常拥有两百个奴隶,\n常常只有十个;一会儿口中全是君王与四分领主,\n满嘴宏大之词,一会儿又说:‘只要给我一张三脚桌,\n\n一贝壳洁净的盐,以及一件虽然粗糙但能御寒的\n托加披风就够了’;如果你把一百万塞斯特尔提乌斯给这个\n质素、满足于少数事物的人;五天之内,\n就会一无所有。
§120.21Homines isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo in diversum aberrat.
\n"\n\n那些人就是样,正如荷拉提乌斯·弗拉库斯描写此人一样,从未恒常,甚至与自己都不相似;他竟偏离到如此相反的方向。
Multos dixi? Prope est, ut omnes sint.
我说的是“许多人”吗? 几乎所有人都是如此。
Nemo non cotidie et consilium mutat et votum.
没有哪个人不是每天既改变计划又改变愿望的。
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
一会儿想要娶妻,一会儿想要情人;一会儿想要统治,一会儿又表现得没有哪个奴隶比他更顺从;一会儿膨胀到令人嫉妒,一会儿又退缩、萎缩到比真正卑微倒地之人还要卑微的地步;现在散财,现在又强夺。
§120.22Sic maxime coarguitur animus inprudens; alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est.
\n\n不智的心灵正是以此被最有力地揭露的;一个又一个不同的自我相继出现,并且——我认为没有比这更可耻的事了——他与自己前后不一。
Magnam rem puta unum hominem agere.
你要知道,始终扮演同一个人是一件伟大的事。
Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus.
然而,除智者外,没有人能始终如一,我们其余的人都是多面多变的。
Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani.
一会儿我们向你展现出勤俭和庄重,一会儿又展现出挥霍和轻浮。
Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus.
我们不断更换面具,并换上与刚刚脱下的那个截然相反的面具。
Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves.
因此,你要这样要求自己:无论你开始时展现出自己是怎样的人,都要将这一形象保持到生命的终点。
Effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci.
使自己能够被赞美,如果做不到这一点,至少使自己能够被认出。
De aliquo, quem here vidisti, merito dici potest: "hic qui est? "Tanta mutatio est.
对于你昨天见到的某个人,人们完全可以问:“这是谁? ”因为变化太大了。
VALE.
祝身体健康。