Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §120.8-120.15

通过对比恶习认识美德与智者的心灵

第 243 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐述了我们如何通过观察不一致的伦理行为以及模仿美德的恶习,从而理解真正的美德与一致的幸福生活,并赞美了智者那领悟死亡且不惧回归神圣源头的完美精神。

§120.8Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere virtutis.
这些以及诸如此类的行为向我们展示了美德的形象。
Adiciam, quod mirum fortasse videatur: mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit.
我要补充一点,这也许显得有些奇妙:有时恶会呈现出高尚的外观,而最善之物,相反地,正是从其对立面中闪耀出来。
Sunt enim, ut scis, virtutibus vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est; sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat an servare nesciat.
因为,如你所知,美德与恶习是相邻的,即使在败坏和卑鄙的事物中,也有与正确事物的相似之处;因此,挥霍者假装慷慨,然而一个人是懂得施予,还是不懂得保留,这之间有着极大的区别。
Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant, sed proiciunt; non voco ego liberalem pecuniae suae iratum.
卢基里乌斯,我可以说,有许多人并不是在赠予,而是在丢弃;我绝不把一个对自己金钱发怒的人称为慷慨。
Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
怠惰模仿着温和,鲁莽模仿着勇敢。
§120.9Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel.
这种相似性迫使我们去注意并区分那些外表虽然接近、实际上却彼此大不相同的事物;并且在我们观察那些因杰出行为而闻名的人时,去记录下谁是以高贵的精神和极大的热情,但仅是一次性地做了某件事。
Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam; factum laudavimus, contempsimus virum.
我们看到此人在战争中勇敢,在广场上却胆怯,能英勇地忍受贫穷,却卑屈地屈从于耻辱;我们赞美了其行为,却鄙视了这个人的为人。
§120.10Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
我们看到另一个人对朋友和善,对敌人克制,无论公私事务都廉洁且虔敬地处理;我们看到,在必须忍受的事上他不缺乏耐心,在必须去做的事上他不缺乏审慎;我们看到他在应该施予的时候慷慨解囊,在应该劳作的时候坚持不懈、百折不挠,用精神去缓解肉体的疲劳。
Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset.
此外,他始终如一,在每一个行动中都与自己保持一致,他已不再是依靠深思熟虑行善,而是被习惯引导到了这一地步:他不仅能够正确地行事,而且若不正确行事便无法做到。
Intelleximus in illo perfectam esse virtutem.
我们明白,在他身上存在着完美的德行。
§120.11Hanc in partes divisimus; oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui; conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium.
我们把这美德分成了几个部分:欲望必须被克制,恐惧必须被压制,应做之事必须被预见,应还之物必须被分配;我们理解了节制、勇敢、审慎和正义,并赋予了每种美德其特有的职责。
Ex quo ergo virtutem intelleximus? Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese.
那么,我们是从什么当中理解了美德呢? 是美德的秩序、端庄、恒常,是所有行动之间的相互和谐,以及超越万物、提升自我的伟大,向我们展示了它。
Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
由此,我们理解了那顺流而下、完全由自己支配的幸福生活。
§120.12Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit? Dicam.
那么,这本身是如何呈现在我们面前的呢? 我会说明。
Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit.
那位获得了美德的完美之人,从未诅咒过命运,也从未悲伤地接受发生的事情,他相信自己是宇宙的公民和士兵,像承受被命令的差遣一样承受了劳苦。
Quicquid inciderat, non tamquam malum aspernatus est et in se casu delatum, sed quasi delegatum sibi.
无论发生了什么,他都不像对待恶或者偶然降临到自己身上的东西那样去嫌弃它,而是视之为委派给自己的任务。
Hoc qualecumque est, inquit, meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso navemus operam.
他说:“这无论是什么样的,都是属于我的;它是崎岖的、艰难的,让我们就在这件事情上尽最大努力吧。
§120.13Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in. se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus.
” 因此,必然地,那位对恶从不叹息、对自己的命运从不抱怨的人显得伟大;他让许多人理解了他,并像在黑暗中闪耀的光芒一样,将所有人的心思都吸引到自己身上,因为他是平静而温和的,对待人世之事和神明之事同样泰然处之。
§120.14Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit.
他拥有完美的、达致其自身极限的精神,在它之上除了神的智慧以外一无所有,而一部分神的智慧也顺流而下到了这个会死的胸怀中。
Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas.
这个胸怀绝不会比在它思考自己的死亡,并且知道人是为了结束生命而生,以及这肉体不是家园、而是旅舍,且是必须离开的短暂旅舍,当你看到自己对店主造成负担时就应当离去之时,显得更为神圣。
§120.15Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede venientis, si haec, in quibus versatur, humilia iudicat et angusta, si exire non metuit.
我亲爱的卢基里乌斯,我说,一个灵魂来自更高居所的最大证据,就是如果它判断自己身处的这些事物是卑俗和狭隘的,如果它不害怕离去。
Scit enim, quo exiturus sit, qui unde venerit meminit.
因为那记得自己来自何处的人,知道自己将去往何方。
Non videmus quam multa nos incommoda exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus?
难道我们看不见有多少不便在折磨着我们,这具身体对我们来说是多么的不合适吗?

词汇与语法注释

  1. 120.8ostendere — 动词 ostendere(展示)的直说法语气完成时第三人称复数形式(为 ostenderunt 的缩写)。虽然在形式上与现在时主动不定式相同,但在这里它作为主句的谓语动词,与复数主语 Haec et eiusmodi facta 一致。
  2. 120.10nisi recte facere non posset — 双重否定(nisi... non),意为“除了正确行事之外无法做到”,即“不得不正确行事”,以此表达强烈的必然性或已成习惯的道德卓越。
  3. 120.11arbitrii sui tota — 属格 arbitrii sui 是性质或所有格属格,修饰 tota(主格、阴性、单数,与主语 beata vita 一致),意为“完全属于其自身意志”或“完全自主决定的”幸福生活。
  4. 120.14ex quo — 夺格关系代词 quo 的先行词是阳性名词 dei(神)或作为概念的整个神圣源泉,而非直接修饰的阴性名词 mens(理智),用以表示灵魂流出的源头。
  5. 120.14Quod — 中性关系代词 quod 指前文的中性名词 pectus mortale(会死的胸怀/肉体),在实质上作为居住于其中的“人类精神/灵魂”的主语,引出其变得最为神圣的条件。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §120.8-120.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:120.8-120.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。