Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §120.1-120.7

善与高尚概念的定义及通过类比的获得

第 242 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

在回答卢西里乌斯的疑问时,塞内卡定义了“善”与“高尚”,并从斯多葛学派的角度解释说,这些观念并非偶然获得,而是通过类比以及对伟大历史人物(如法布里基乌斯和霍拉提乌斯·科克莱斯)之行为的观察和推论而产生的。

§120.1Epistula tua per plures quaestiunculas vagata est, sed in una constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia pervenerit.
你的来信漫游于几个细微的问题,但停留在其中一个上,并渴望对此予以解答:即关于善与高尚的观念是如何传到我们这里的。
Haec duo apud alios diversa sunt, apud nos tantum divisa.
这两者在其他人那里是不同的,而在我们这里仅仅是被区分开的。
§120.2Quid sit hoc dicam.
我会告诉你这是怎么回事。
Bonum putant esse aliqui id, quod utile est; itaque hoc et divitiis et equo et vino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit.
有些人认为,凡是有用的就是善;因此,他们把这个名字也赋予了财富、马匹、美酒和鞋子;在他们那里,善的贬值如此严重,以至于下降到了如此卑俗的地步。
Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
他们认为,高尚是那确立了正确义务之原理的事物,例如孝敬并照顾父亲的晚年、资助朋友的贫困、英勇的征战,以及明智而适度的见解。
Nos ista duo quidem facimus, sed ex uno.
我们确实把这两者区分开,但它们源于同一个东西。
§120.3Nihil est bonum, nisi quod honestum est.
除非是高尚之物,否则没有任何东西是善。
Quod honestum, est utique bonum.
凡是高尚之物,必定是善。
Supervacuum iudico adicere, quid inter ista discriminis sit, cum saepe dixerim.
至于这两者之间有什么区别,我认为无需赘述,因为我已经多次讲过。
Hoc unum dicam, nihil bonum nobis videri, quo quis et male uti potest.
我只说这一件事:在我们看来,凡是人们也能恶用的东西,都称不上是善。
Vides autem divitiis, nobilitate, viribus quam multi male utantur.
然而你看到,有多少人恶用了财富、高贵的出身和体能。
Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici, quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit.
现在,我回到你希望我谈论的那个话题:善与高尚的最初观念是如何传到我们这里的。
§120.4Hoc nos natura docere non potuit; semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit.
自然无法把这教给我们;她给了我们知识的种子,但没有给予知识。
Quidam aiunt nos in notitiam incidisse, quod est incredibile, virtutis alicui speciem casu occucurrisse.
有人说我们是偶然撞见这一观念的——这简直令人难以置信,说美德的形象是偶然出现在某人面前的。
Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant.
在我们看来,是观察以及对经常发生的事情进行相互比较积累了这些,而我们的理智通过类比来判断高尚与善。
Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto in civitatem suam redigendum.
既然拉丁语文法学家们已经赋予了这个词市民权,我认为它不应受到谴责,我认为它应当被带回它自己的城市。
Utar ergo illo non tantum tamquam recepto, sed tamquam usitato.
因此,我不仅要把该词作为公认的词来使用,而且要作为常用的词来使用。
§120.5Quae sit haec analogia, dicam.
我会告诉你这种类比是什么。
Noveramus corporis sanitatem; ex hac cogitavimus esse aliquam et animi.
我们了解身体的健康;由此我们想到,心灵也必定有某种健康。
Noveramus vires corporis; ex his collegimus esse et animi robur.
我们了解身体的力量;由此我们推断,心灵也有其力量。
Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant; haec coepimus tamquam perfecta mirari.
某些善良的行为、某些人道的行为、某些勇敢的行为曾让我们惊叹;我们开始把这些作为完美的事物来赞美。
Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat; haec dissimulavimus.
在这些行为背后潜藏着许多缺点,但某件显眼行为的外观和光芒掩盖了这些缺点;我们对此佯装不知。
Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra verum tulit; ex his ergo speciem ingentis boni traximus.
自然命令我们去放大值得赞美的事物,没有人不把荣耀带到超越真实的地步;因此,我们从这些事物中勾勒出了伟大之善的形象。
§120.6Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere.
法布里基乌斯拒绝了皮洛士国王的黄金,并认为能够蔑视国王的财富比拥有王国更为伟大。
Idem medico Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyrrhum, caveret insidias.
同样是这位他,在皮洛士的医生承诺将对国王下毒时,警告皮洛士提防阴谋。
Eiusdem animi fuit auro non vinci, veneno non vincere.
不为黄金所征服,与不以毒药去征服,皆出自同一种精神。
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
我们赞美这位伟人,国王的承诺没有打动他,针对国王的承诺也未能动摇他,他坚守好的榜样(这是最困难的),在战争中保持纯洁,相信即使对待敌人也有不义存在,他在自己引以为傲的极度贫困中,像躲避毒药一样躲避财富。
"Vive," inquit, "beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi. "
“皮洛士啊,靠着我的恩惠活下去吧,”他说,“并且为你直到现在还在忧虑的事感到高兴:即法布里基乌斯是无法被收买的。
§120.7Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt.
” 霍拉提乌斯·科克莱斯独自一人堵住了桥梁的狭窄通道,并命令切断自己身后的退路,只要敌人的通路被夺走即可;他抵挡着压境的敌人,直到木梁在巨大的崩塌声中轰然作响。
Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, "veniat, si quis vult," inquit, "sic euntem sequi," iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
当他回首并意识到祖国由于他自身的危险而脱离了危险时,他说:“若有人愿意,就跟上这样前进的人吧,”然后纵身跃入深谷。 在湍急的河床中,他不仅渴望安全生还,同样也渴望带着武装游出,他在保留了胜利武器的荣耀后,像走桥过来一样安全地返回了。

词汇与语法注释

  1. §120.4Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant. — 依赖于 videtur 的不定式从句的主语是 observatio ... et ... conlatio。句末的动词 iudicant 是第三人称复数,其主语被理解为 nostri intellectus(“我们的理智”,第四变格名词的复数主格),尽管某些抄本写作 intellectum(单数宾格)。
  2. §120.6Eiusdem animi fuit auro non vinci, veneno non vincere. — eiusdem animi 是特征属格,与无人称动词 fuit 连用,表示“……是同一种精神的特征”。后面接有两个作主语的不定式:auro non vinci(被动:不为黄金所征服)和 veneno non vincere(主动:不用毒药去征服),构成平行对称结构。
  3. §120.7adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit — 在由 iussit 控制的“宾格加不定式”结构中,reditum 是主语宾格,adimi 是被动不定式。dummodo(只要……)是表示限制和条件的连词,后接未完成过去时虚拟语气 auferretur。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §120.1-120.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:120.1-120.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。