§119.8Inventus est qui concupisceret aliquid post omnia; tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio.
在拥有一切之后,竟然还有人渴望得到某些东西;人心的盲目是如此之大,而每个人在前进时,对自己的起点的忘却也是如此之大。
Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.
不久前他还是某个微不足道角落的、并非没有争议的主人,如今触及大地的尽头,即将穿过属于他自己的世界返回时,却感到悲伤。
§119.9Neminem pecunia divitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit.
金钱没有让任何人变得富有,相反,它无一例外地给每个人注入了对它自身更大的欲望。
Quaeris, quae sit huius rei causa? Plus incipit habere posse, qui plus habet.
你问这是什么原因? 拥有更多的人,开始能够拥有更多。
Ad summam, quem voles mihi ex his, quorum nomina cum Crasso Licinoque numerantur, in medium licet protrahas.
简言之,你可以把我面前带出任何一个你喜欢的人,只要他的名字与克拉苏和里基努斯并列。
Adferat censum, et quicquid habet et quicquid sperat, simul computet; iste, si mihi credis, pauper est, si tibi, potest esse.
让他出示他的资产评估,并把他的所有和他的所有期望合算在一起;如果信我的,这个人就是贫穷的;如果信你自己的,他可能会成为贫穷的。
§119.10At hic, qui se ad id, quod exigit natura, composuit, non tantum extra sensum est paupertatis, sed extra metum.
然而,这个使自己适应自然所要求之物的人,不仅超脱了贫困的感觉,而且超脱了对贫困的恐惧。
Sed ut scias, quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse, quem circa dicimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et supervacui.
但是,为了让你知道把自己的财产限制在自然的尺度上有多么困难,甚至连我们所说的这个人本身,即你所说的那个穷人,也拥有一点多余的东西。
§119.11At excaecant populum et in se convertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est.
但是,如果从某个宅邸里运出大量现金,如果连它的屋顶上也涂抹了大量黄金,如果家仆奴隶要么体格精选、要么衣着华丽,财富就会使大众眼花缭乱,吸引他们的注意力。
Omnium istorum felicitas in publicum spectat; ille, quem nos et populo et fortunae subduximus, beatus introsum est.
所有这些人的幸福都指向外部;而那个被我们从大众和命运中抽离出来的人,在内心是幸福的。
§119.12Nam quod ad illos pertinet, apud quos falso divitiarum nomen invasit occupata paupertas, sic divitias habent, quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat.
因为至于那些人——在他们那里,被占领的贫困错误地篡夺了财富之名——他们拥有财富的方式,正如当我们被发热支配时,我们却被说成是“得了”发热一样。
E contrario dicere solemus: febris illum tenet.
相反,我们通常会说:“发热缠住了他。
Eodem modo dicendum est: divitiae illum tenent.
” 同样,我们也应该说:“财富缠住了他。
Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo; tantum miscere vitia desideriis noli.
” 因此,我最想告诫你的莫过于这件事——这是任何人怎么被告诫都不嫌多的:用自然欲望来衡量一切,这些欲望要么可以免费满足,要么只需花极少的代价;只要不把恶德与你的欲望混杂在一起就好。
§119.13Quaeris, quali mensa, quali argento, quam paribus ministeriis et levibus adferatur cibus? Nihil praeter cibum natura desiderat.
你问,食物应该用什么样的餐桌、什么样的银器、由多么均称且敏捷的仆人们送上来? 自然除了食物以外什么都不渴望。
"
Num tibi, cum fauces urit sitis, aurea quaeris
Pocula? Num esuriens fastidis omnia praeter
Pavonem rhombumque?
"
“当渴意灼烧你的喉咙时,你会寻找金杯吗? 当饥饿时,除了孔雀和大菱鲆,你对其他一切都厌恶吗?
§119.14Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat, non nimis curat.
” 饥饿并不虚荣,它只要能消除就满足了;至于怎么消除,它并不过于在意。
Infelicis luxuriae ista tormenta sunt; quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
这些是不幸的奢侈所带来的折磨;它寻找在饱足之后如何依然饥饿,如何不是填满而是塞满肚子,如何召回那已被第一口饮料平息的渴意。
Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur.
因此,贺拉斯极其精彩地否定了:水是用什么杯子装的、或者由多么优雅的手递上来,与消除口渴有什么关系。
Nam si pertinere ad te iudicas, quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis.
因为如果你判定,一个头发多么修长的少年、或者一只多么晶莹剔透的杯子把水递给你,是与你切身相关的,那你便不是在口渴。
§119.15Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit.
在其他所有事情中,自然赋予了我们这一最杰出的恩惠:她从必要性中驱除了厌恶。
Recipiunt supervacua dilectum: hoc parum decens, illud parum laudatum, oculos hoc meos laedit.
多余的东西才容许选择:“这个不够体面,那个不够受赞誉,这个伤了我的眼睛。
Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi iura discripsit, ut salvi essemus, non ut delicati.
” 那为我们制定生活法则的世界创造者,其意图在于使我们平安无事,而不是使我们骄奢淫逸。
Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
为了生存,一切都已备妥且触手可得;为了奢华,一切都要痛苦而焦虑地去筹备。
§119.16Utamur ergo hoc naturae beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine melius illam meruisse de nobis, quam quia quicquid ex necessitate desideratur, sine fastidio sumitur.
因此,让我们利用自然的这一恩惠——它应当被列入伟大的恩惠之中——并让我们想到,自然在任何方面对我们有更大的恩德,都不如她让我们:凡是出于必要而渴望的东西,都可以在没有挑剔的情况下被接受。
Vale.
再会。