Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §116.1-116.8

斯多亚学派根除激情的立场与自我控制

第 233 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡反对漫步学派关于适度情感的观点,捍卫了斯多亚学派将情感视为“疾病”并应完全根除的立场,强调克服自身恶德与借口以实现自我控制的重要性。

§116.1Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est.
拥有温和的感情还是完全没有感情更好,这是一个经常被探讨的问题。
Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant.
我们这一派(斯多亚学派)驱逐它们,而外步学派(亚里士多德学派)则调节它们。
Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi.
我不明白,任何疾病的温和(适度)怎么能是健康或有益的。
Noli timere; nihil eorum, quae tibi non vis negari, eripio.
不要害怕;我绝不夺走任何你不想被剥夺的东西。
Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas; detraham vitium.
对于你们所执着的、你认为对生活而言要么必要、要么有用、要么愉悦的事物,我将展现出温和与宽容;我只会除去其中的恶。
Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias; quidni ad te magis perventurae sint, si illis imperabis, quam si servies?
因为当我禁止你“热望”时,我仍会允许你“意愿”,以便你能够毫无畏惧地、以更确切的判断去做那些同样的事,并能更深地感受到快乐本身;如果你支配它们,而不是服侍它们,它们难道不会更多地来到你身边吗?
§116.2"Sed naturale est," inquis, "ut desiderio amici torquear; da ius lacrimis tam iuste cadentibus.
“但是,因思念朋友而痛苦是自然的,”你说,“请给这些如此正当流下的眼泪以正当的权利。
Naturale est opinionibus hominum tangi et adversis contristari; quare mihi non permittas hunc tam honestum malae opinionis metum? "Nullum est vitium sine patrocinio; nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur.
受到人们看法的触动、因逆境而悲伤是自然的;为什么你不允许我对恶名产生这种如此体面的恐惧呢? ”没有任何恶德是没有辩护者的;每种恶德的开端都是温和且易于说服的,但从这里它会更广泛地蔓延。
Non obtinebis, ut desinat, si incipere permiseris.
如果你允许它开始,你就无法让它结束。
§116.3Inbecillus est primo omnis adfectus.
起初,所有的情感都是软弱的。
Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat; excluditur facilius quam expellitur.
接着它自我激荡,并在前进的过程中聚集力量;将它拒之门外比将它驱逐出去要容易得多。
Quis negat omnis adfectus a quodam quasi naturali fluere principio? Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est.
谁能否定一切情感都源于某种可以说是自然的原理呢? 自然把对我们自身的关怀托付给了我们,但一旦你对此过度沉溺,它就成了恶德。
voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam peteremus, sed ut ea, sine quibus non possumus vivere, grata nobis illius faceret accessio; suo veniat iure, luxuria est.
自然将快乐混入必要的事物中,并不是为了让我们去追求快乐,而是为了通过它的加入,使那些我们没有它们就无法生存的事物变得令我们愉悦;如果是凭着它自身的主权而来,那就是放纵。
Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt.
因此,让我们在它们进入时便予以抵抗,因为正如我所说,不接纳它们比让它们出去更容易。
"Aliquatenus," inquis, "dolere, aliquatenus timere permitte"; sed illud "aliquatenus "longe producitur nec ubi vis, accipit finem.
“允许我一定程度上悲伤,一定程度上恐惧吧,”你说;但那个“一定程度上”会被拉得很远,并且不会在你希望的地方停下来。
§116.4Sapienti non sollicite custodire se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet; nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.
对于智者而言,不用焦虑地守护自己也是安全的,他会在自己想要的时候停止自己的眼泪和快乐;而对于我们来说,因为后退并不容易,所以最聪明的做法是根本不前进。
§116.5Eleganter mihi videtur Panaetius respondisse adulescentulo cuidam quaerenti, an sapiens amaturus esset.
在我看来,巴奈提乌斯对一个询问智者是否会恋爱的年轻人的回答十分雅致。
"De sapiente," inquit, "videbimus; mihi et tibi, qui adhuc a sapiente longe absumus, non est committendum, ut incidamus in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem sibi.
“关于智者,”他说,“我们以后再看;对于我和你这些离智者还很远的人来说,绝不可允许自己陷入一种动荡、失控、委身于他人、对自己毫无价值的状态中。
Sive enim non respuit, humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur.
因为如果对方没有拒绝,我们会被其温情所撩拨;如果对方轻视我们,我们会被其傲慢所激怒。
Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet; facilitate capimur, cum difficultate certamus.
爱情的轻易与它的艰难同样有害;我们被轻易所捕获,与艰难相抗争。
Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiescamus.
因此,意识到我们自身的软弱,让我们保持安静。
Nec vino infirmum animum committamus nec formae nec adulationi nec ullis rebus blande trahentibus. "
我们既不要把软弱的心灵托付给美酒,也不要托付给美貌、谄媚,或任何温和地诱惑我们的事物。
§116.6Quod Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus adfectibus dico.
” 巴奈提乌斯对询问恋爱者所作的回答,也就是我对所有情感所说的话。
Quantum possumus, nos a lubrico recedamus; in sicco quoque parum fortiter stamus.
尽我们所能,让我们远离滑溜的地方;即使在干燥的陆地上,我们也站得不够稳固。
§116.7Occurres hoc loco mihi illa publica contra Stoicos voce: "Nimis magna promittitis, nimis dura praecipitis.
在这个地方,你会用世人反对斯多亚派的普遍论调来反驳我:“你们承诺了太伟大的事,要求了太严苛的事。
Nos homunciones sumus, omnia nobis negare non possumus.
我们只是凡夫俗子,无法否定自己的一切。
Dolebimus, sed parum; concupiscemus, sed temperate; irascemur, sed placabimur.
我们会悲伤,但只有一点点;我们会渴望,但很克制;我们会发怒,但会被平息。
"Scis, quare non possumus ista?
”你知道为什么我们不能做到这些吗?
§116.8Quia nos posse non credimus.
因为我们不相信自己能做到。
Immo mehercules aliud est in re: vitia nostra quia amamus, defendimus et malumus excusare illa quam excutere.
不,凭赫拉克勒斯起誓,实际情况是:因为我们爱我们的恶德,所以我们捍卫它们,并且宁愿为它们辩解,也不愿将它们彻底抖落。
Satis natura homini dedit roboris, si illo utamur, si vires nostras colligamus ac totas pro nobis, certe non contra nos concitemus.
自然赋予了人类足够的财富(力量),如果我们去使用它,如果我们凝聚我们的力量并全部为我们自己、当然绝非反对我们自己而激荡起来的话。
Nolle in causa est, non posse praetenditur.
不想做才是原因,不能做只是借口。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §116.1mediocritas morbi — 这是一个矛盾形容法(oxymoron),意为“疾病的适度”。塞内卡基于斯多亚学派将情感(adfectus)视为理性的偏离、即心灵的“疾病(morbus)”这一前提,通过这一讽刺性的表达,强调既然是疾病就不存在所谓的“适度疾病”,而必须完全根除。
  2. §116.1ad quas tenetis — 关系代词引导的从句修饰先行词 rebus。关于 tenetis,抄本和校勘本中有 tenderis(你所朝向的)或 tenemini(被吸引的)等异文。若采用现行文本的 tenetis,则意为“你们所执着、坚守的事物”。
  3. §116.3suo veniat iure — 这是使用现在时虚拟语气 veniat 表达的假设或条件(或让步)句,意思是“如果快乐凭着它自身的主权而来(即不作为必要活动的自然伴随,而作为独立且占主导地位的目的本身)”。
  4. §116.5non est committendum, ut — 无人称句式 non est committendum 后接结果或目的的 ut 从句。直译为“不应当允许……的情况发生”,表达了不要让自己陷入丧失自控力的境地(恋爱的陷阱)的强烈告诫。
  5. §116.8Nolle in causa est, non posse praetenditur — 高度对照性的句子结构。名词化的不定式 nolle(不想)是第一个分句的主语,non posse(不能)是第二个分句的主语。praetenditur 是被动语态(“被用作借口 / 被推至前面”),构成了揭示人类自我欺骗的鲜明对比:“不想做才是真正的起因,而不能做仅仅是被用作托词”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §116.1-116.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:116.1-116.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。