Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §115.10-115.18

对财富崇拜的批判与由哲学带来的自足

第 232 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

批判金钱崇拜所导致的道德沦丧与人们的虚荣心,并引用诗人的话揭示其现实,进而指出真正的幸福与精神安定只能通过哲学获得,哲学能让人对自己感到满足。

§115.10Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.
正是这件东西,金钱,它牵制了如此多的官吏、如此多的法官,它既造就了官吏也造就了法官,自从它开始受到尊崇,事物的真正价值就堕落了,而我们轮流变成了商人和待售的商品,追求的不再是每样东西的品质如何,而是值多少钱;为了报酬我们虔敬,为了报酬我们不敬,只要还有某种希望在,我们就追求德行,而如果罪行能允诺更多,我们便会转向相反的方向。
§115.11Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum.
我们的父母让我们对金银产生了崇拜,灌输到我们幼小心灵中的欲望已经扎根很深,并伴随我们一同成长。
Deinde totus populus in alia discors in hoc convenit; hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati videri volunt, consecrant.
接着,在其他事情上意见不一的所有人,在这件事上达成了一致;他们崇拜这个,为自己的亲人祈求这个,当他们想要显得感恩时,就把这个作为人类事物中最大的东西献给神明。
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
最后,道德沦落到了这样的地步:贫穷成了一种诅咒和耻辱,被富人鄙视,被穷人憎恨。
§115.12Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur.
接着,诗人的诗歌又加进来,给我们的情感点火,在这些诗歌中,财富被赞美为生活唯一的荣耀和装饰。
Nihil illis melius nec dare videntur di immortales posse nec habere.
不朽的神明似乎既不能赐予,也不能拥有比财富更好的东西。
§115.13" Regia Solis erat sublimibus alta columnis Clara micante auro.
“太阳的宫殿高耸着巍峨的圆柱,闪烁着耀眼的黄金。
" Eiusdem currum aspice: " Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
” 看看同一个人的战车: “车轴是黄金的,车辕是黄金的,最外圈车轮的弧度是黄金的,轮辐的排列是白银的。
" Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant.
” 最后,他们想让哪个时代显得最好,就把那个时代称为黄金时代。
§115.14Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent.
在希腊悲剧诗人中,也不乏为了利益而交易清白、安全和好名声的人。
" Sine me vocari pessimum, ut dives vocer.
“让我被称为最坏的人吧,只要我被称为富人。
An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus.
我们所有人都在问是否富有,没人问是否善良。
Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant.
他们不问原因和来源,只问你拥有什么。
Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
在任何地方,每个人值多少钱,都取决于他拥有多少。
Quid habere nobis turpe sit quaeris? Nihil.
你问我们拥有什么是可耻的? 没有。
Aut dives opto vivere aut pauper mori.
我渴望要么富有地活着,要么贫穷地死去。
Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.
只要在赚取利益时死去,谁都死得其所。
Pecunia, ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens; Tam dulce si quid Veneris in vultu micat, Merito illa amores caelitum atque hominum movet.
金钱啊,人类巨大的福祉,母亲的快乐或温顺儿女的快乐都无法与你相比,因功绩而神圣的父亲也无法相比;如果维纳斯的脸上闪耀着如此甘美的东西,她理所当然会拨动天神与世人的爱火。
" §115.15Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
” 当欧里庇得斯的悲剧里朗诵出这最后几行诗时,全体人民一致起立,要把演员和诗歌一起赶出去,直到欧里庇得斯本人亲自跳到台中央,请求他们等待并看一看这个崇拜黄金的人会有什么样的结局。
Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat.
在那部戏里,贝勒罗丰正承受着惩罚,就像每个人在自己的生活里所承受的那样。
§115.16Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum.
因为没有任何贪婪是不受惩罚的,尽管它本身就已经足够作为惩罚了。
O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit! Quam misera desiderat esse, quam misera e partis est! Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant.
哦,它索取了多少眼泪,索取了多少劳苦! 在渴望时是多么悲惨,在分得财产时又是多么悲惨! 加上日常的焦虑,这些焦虑根据拥有的分量折磨着每一个人。
Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur.
拥有金钱比追求金钱伴随着更大的痛苦。
Quantum damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora! Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est.
对于损失,他们是多么地哀叹,这些损失既确实重大,而且显得更大! 最后,即便命运不夺走他们任何东西,凡是未能获取的,便都是损失。
§115.17"At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet.
“但是人们称那个家伙是幸福而富有的,并且渴望获得他所拥有的一切。
"Fateor.
”我承认。
Quid ergo? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt, cum priora damnaverint.
那又怎样? 你认为还有谁的境遇比那些既拥有痛苦又拥有嫉妒的人更糟吗? 但愿那些准备祈求财富的人,曾与富人商量过! 但愿那些准备追求荣誉的人,曾与野心家以及那些达到尊严最高地位的人商量过! 他们肯定早就改变了愿望,而与此同时,那些人由于否定了以前的愿望,又在着手新的愿望。
Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat.
因为没有一个人,其自身的幸福能让他满足,即使这幸福是奔跑着到来的。
Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.
他们既抱怨自己的规划,也抱怨自己的进展,并且总是更喜欢他们已经放弃了的东西。
§115.18Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui.
因此,哲学将赐予你这一点,我确实认为没有什么比这更伟大了:你将永远不会对自己感到后悔。
Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter.
通往这种任何风暴都无法动摇的如此稳固的幸福,并不是靠恰当编织的言辞和流畅平缓的言论能引导你的。
Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet.
让言语随它们去吧,只要心灵保持着它自身的秩序,只要心灵是伟大且不在意世俗看法的,并且因那些让别人不悦的事物而对自己感到满意,以生活来衡量自己的进步,并判定自己只知道那些自己既不渴望也不惧怕的分量。
VALE,
再会。

词汇与语法注释

  1. 115.10Haec ipsa res ... pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit — 句首与“金钱(pecunia)”同格的短语(Haec ipsa res, quae...)在文法上被置为主格主语,但在接下来的时间从句(ex quo...)之后,主句的实际主语转移到了“真正在价值(verus rerum honor)”。这是一种悬空主格(nominativus pendens)或破格现象(anacoluthon),用于在句首突出强调金钱这一主题。
  2. 115.10non quale sit quidque, sed quanti — 间接疑问句中的对比结构。前半句的“quale(什么样的品质)”为主格表语,而后半句的“quanti(值多少钱)”则是价值属格(genitivus pretii),省略了“sit”。这种非对称的格结构表现了品质与价格的对比。
  3. 115.17Utinam qui divitias optaturi essent — 引入愿望的语气词“utinam”后接未来主动分词“optaturi”与未完成过去时虚拟语气“essent”的组合。带未完成过去时虚拟语气的“utinam”表示当前无法实现的愿望(“但愿……”),与未来分词结合,表示对抱有追求财富意图本身的反事实愿望。这与后文的“cum divitibus deliberarent”形成平行结构。
  4. 115.18Eant, ut volent — 第三人称复数现在时虚拟语气“eant”在独立句中表示让步(让步虚拟语气)或许可,意为“让言语随它们(他们的)意愿去吧”。“ut volent”是使用直陈式将来时的让步或条件状语从句。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §115.10-115.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:115.10-115.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。