§115.1Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo; habeo maiora, quae cures.
我的卢基里乌斯,我不希望你对言辞和章法过于焦虑;我有更重大的事情需要你关注。
Quaere, quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes.
要追求写什么,而不是怎么写;而这本身也不是为了写作,而是为了去感受,以便把你所感受到的东西更深地应用到自己身上,并仿佛将其铭刻下来。
Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.
无论谁的言论,只要你发现它是苦心雕琢、精雕细刻的,你就当知道,他的心灵也同样被微不足道的小事所占据。
§115.2Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit, plus habent fiduciae quam curae.
那位伟大的人物说话更为从容、更为无忧无虑;他所说的一切,自信多于雕琢。
Nosti comptulos iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos; nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum.
你认识那些打扮得花里胡哨的年轻人,他们的胡须和头发油亮,整个人就像刚从首饰盒里拿出来的一样;你别指望从他们身上得到任何强有力或扎实的东西。
Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti.
言论是心灵的修饰:如果它是四面修剪、施以脂粉、人工雕琢的,这就表明心灵同样不真诚,并且有某种破碎妥协之处。
Non est ornamentum virile concinnitas.
对称与匀称绝非男子的装饰。
§115.3Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus! Praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et—quis credat?—in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent.
如果我们被允许窥视一个好人的心灵,哦,我们将看到多么美丽、多么神圣、从宏伟与宁静中焕发出多么夺目光彩的面容,这边闪耀着正义,那边闪耀着勇敢,这边又闪耀着节制与明智! 除此以外,朴素、自制、坚忍、慷慨、温和,以及——谁能相信呢? ——在人身上罕见的善行“人性”,都会将它们各自的光辉洒在上面。
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent! Quanta esset cum gratia auctoritas! Nemo illam amabilem, qui non simul venerabilem diceret.
那时,带有雅致的远见,以及从这些品质中产生的高居首位的宽宏大量,哦,善良的神明啊,会给它增添多少美感,增添多少分量和庄严! 它的威信与优雅并存,该是多么伟大! 没有人会称它可爱,而不同时也称它可敬。
§115.4Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut "fas sit vidisse," tacitus precetur? Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat?
如果有人看到了这副面容,它比在人间通常能见到的更为高耸、更为璀璨,他难道不会像遇到神灵一样惊愕地停下脚步,并默默祈求“但愿看见它是合乎天条的”吗? 然后,在面容本身所召唤出来的温和吸引下,他会上前顶礼膜拜、虔诚哀求,并在长久地凝视这尊高高耸立、超越我们之间通常所见尺度之上的面容(它的双眼带着某种温柔,但依然燃烧着勃勃生机的火焰)之后,他难道不会在敬畏与惊叹中,吐露我们的维吉尔的那句名言吗?
§115.5"
O quam te memorem, virgo? Namque haut tibi vultus
Mortalis nec vox hominem sonat.
“噢,我该如何称呼你,少女? 因为你的面容并非凡俗,你的声音听起来也不像人类。
Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem.
愿你赐福,无论你是谁,请减轻我们的劳苦。
"
Aderit levabitque, si colere eam voluerimus.
” 如果我们愿意崇敬她,她就会临在并减轻我们的劳苦。
Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.
然而,崇敬她并不是通过屠宰肥壮的公牛,也不是通过悬挂金银,更不是通过往宝库中倾倒钱币,而是通过虔敬而正直的意愿。
§115.6Nemo, inquam, non amore eius arderet, si nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigilant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuro retinent.
我说,如果我们有机会看到她,没有人不为对她的爱而燃烧;但现在,有许多事物在阻碍,要么用过分的光芒反弹我们的视线,要么用黑暗禁锢它。
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
然而,正如肉眼的视力通常通过某些药物得以变得敏锐和清洁一样,如果我们愿意使我们心灵的视力免受阻碍,我们将能够看清美德,即使它被肉体所掩埋,即使贫困横阻于前,即使卑微与恶名挡在路中。 我说,我们将看清那美丽,无论它被多么肮脏的东西所遮蔽。
§115.7Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.
反之,我们也同样能看穿邪恶和悲惨心灵的麻木,尽管周围耀眼财富的重重光辉在阻碍,且虚假的光芒——这边是荣誉,那边是巨大的权力——在打击着观察者。
§115.8Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia.
那时,我们将得以理解我们所羡慕的是多么令人鄙视的东西,我们极像小孩子,对他们来说,任何玩具都是宝贝;的确,他们比起父母和兄弟,更喜欢用几文铜钱买来的项链。
Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti? Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.
那么,正如阿里斯托所说,我们和他们之间有什么区别呢? 无非是我们对画作和雕像发狂,成了一个代价更昂贵的傻瓜。 吸引他们的是在海滩上发现的、有些花纹的平滑小石子;吸引我们的则是巨大圆柱的斑纹,这些圆柱要么是从埃及的沙地,要么是从阿非利加的荒野运来,支撑着某处回廊或容纳众人的宴会厅。
§115.9Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus, quale sit quod absconditur.
我们羡慕用薄大理石贴面的墙壁,尽管我们知道被遮掩的是些什么。
Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus? Scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare.
我们欺骗了自己的眼睛,当我们用黄金涂满屋顶时,我们除了对谎言感到高兴之外,还在做什么呢? 因为我们知道,在那黄金之下潜藏着丑陋的木头。
Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur; omnium istorum, quos incedere altos vides, bratteata felicitas est.
而且,薄薄的装饰不仅铺展在墙壁或格子天花板上;你所看到的高视阔步的那些人,他们的幸福都是镀金的。
Inspice, et scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali iaceat.
审视一下吧,你就会知道,在尊严那层薄薄的外膜之下,躺着多少罪恶。