Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §114.7-114.13

社会的奢侈风气与梅塞纳斯的文体缺陷

第 228 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡指出梅塞纳斯的温和与其软弱文体之间的矛盾,阐述了社会繁荣如何孕育奢侈并从日常生活蔓延至言论,并讨论了人们对文体缺陷的接受甚至赞美。

§114.7Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis, pepercit gladio, sanguine abstinuit nec ulla alia re, quid posset, quam licentia ostendit; hanc ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae deliciis.
人们给他以温和的最大赞誉,他节省了剑,不沾染鲜血,除了放纵之外,没有用任何其他事物来表明自己的能力;但他却用那些极度古怪言论的娇饰,败坏了他自己的这一赞誉。
§114.8Apparet enim mollem fuisse, non mitem.
因为显而易见,他是柔弱而非温和。
Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus miri, magni quidem saepe, sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum facient.
这些句法的迂回、这些倒置的词语、这些奇妙的思想——它们虽然常常伟大,但在表达出来时却已经气力全无——将使这件事情对任何人来说都一目了然。
Motum illi felicitate nimia caput.
他因过度的幸运而被冲昏了头脑。
Quod vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet.
这一缺点有时属于个人,有时则属于时代。
§114.9Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse diligentior incipit.
当幸运将奢侈广泛撒播时,首先对身体的修饰开始变得更加精细。
Deinde supellectili laboratur.
接着,在家具上花费心思。
Deinde in ipsas domos" inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor.
然后,心思被花在房屋本身上,使它们得以扩展到如乡村般开阔,使墙壁因海外运来的大理石而闪耀,使屋顶因黄金而斑斓,使地板的光泽与格顶天花板相呼应。
Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
接着,奢侈被转移到宴席上,并在那里通过新奇和对惯常顺序的颠倒来博取赞赏,以至于那些通常用来结束宴席的东西被最先呈上,而那些本送给刚到者的人的东西则送给离去者。
§114.10Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
当心灵习惯于厌恶那些循规蹈矩的事物,并且在它看来平常的事物变得卑俗时,它在言论中也追求新奇,有时便召回并搬出古老而陈旧的词汇,有时则臆造未知的词汇并加以歪曲,有时——这是最近流行起来的现象——大胆且频繁的比喻被视为高雅。
§114.11Sunt qui sensus praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et audienti suspicionem sui fecerit.
有人割裂思想,并以此期望获得青睐——只要句子悬而未决并让听者对其自身产生猜测。
Sunt qui illos detineant et porrigant.
有人则将思想拖延并拉长。
Sunt qui non usque ad vitium accedant, necesse est enim hoc facere aliquid grande temptanti, sed qui ipsum vitium ament.
有人不仅走到缺点的边缘——因为对于尝试伟大事业的人来说,这样做是必然的——而是热爱缺点本身。
Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium.
因此,无论你在哪里看到堕落的言论受到喜爱,毫无疑问,那里的道德也已偏离了正轨。
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
正如宴席的奢侈和衣着的奢侈是病态城邦的征兆一样,言论的放纵(只要它频繁出现)表明产生这些言词的心灵也已堕落。
§114.12Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a corona sordidiore, sed ab hac quoque turba cultiore, togis enim inter se isti, non iudiciis distant.
你确实不该惊讶于堕落的东西不仅被较卑俗的听众群所接受,也被这群较有教养的大众所接受;因为这些人彼此之间只是在外袍上有所不同,而在判断力上并无差别。
Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur.
你倒可以对这一点感到更加惊讶:不仅有缺陷的作品,连缺陷本身都受到赞美。
Nam illud semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium.
因为这种情况总是发生:没有哪种才华是无需宽容就能受人喜爱的。
Da mihi quemcumque vis, magni nominis virum; dicam, quid illi aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit.
请随便给我一个你想要的、声名显赫的人;我会指出他的时代宽容了他什么,在他身上有意忽视了什么。
Multos tibi dabo, quibus vitia non nocuerint, quosdam, quibus profuerint.
我会给你指出许多人,缺点并未伤害他们,甚至有些人还因缺点而获益。
Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtutibus inmissa sunt, ut illas secum fractura sint.
我说,我会指出那些极负盛名、被奉为楷模的人,若有人去矫正他们,反倒会毁了他们;因为缺点与美德如此交织,以至于会与美德同归于尽。
§114.13Adice nunc, quod oratio certam regulam non habet; consuetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, versat.
现在还要加上这一点,即言论没有固定的规则;城邦的习惯改变着它,而这习惯从未在同一状态下持久。
Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim tabulas loquuntur.
许多人从别的时代寻求词汇,口说《十二铜表法》。
Gracchus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium redeunt.
对他们来说,格拉古、克拉苏和库里奥都显得过于精致和近代,他们甚至要追溯到阿庇乌斯和科伦卡尼乌斯。
Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt.
相反,有些人由于除了陈腐和常用之物外什么都不想要,结果落入了卑俗。

词汇与语法注释

  1. §114.7quid posset — 此动词为未完成过去时虚拟语气,构成间接疑问从句,意为“他能做什么(拥有多大权力)”,由主句动词 "ostendit" 支配。与 "nec ulla alia re... quam licentia"(除了放纵之外没有通过任何其他方式)连用,表明梅塞纳斯彰显自身权力的唯一手段就是放纵。
  2. §114.8Motum illi felicitate nimia caput — 此句中省略了系动词 "est",由主语 "caput" 和被动分词 "motum" 构成。这里的 "illi" 是关系与格(或所有与格),等同于 "ejus"(他的)。"caput movere" 是个习语,意为“头脑被转动”,引申为因幸运而丧失理智或飘飘然。
  3. §114.10et illi pro sordidis solita sunt — "illi" 是与格,指代前文的 "animus"(心灵)。"solita" 是中性复数主语,指代“习惯性的事物”(相当于 "quae ex more sunt")。该结构描述了心灵堕落的过程,即平常的事物在心灵("illi")看来开始被视作("pro")卑俗之物("sordidis")。
  4. §114.11audienti suspicionem sui fecerit — "audienti" 是现在分词的与格,意为“对听者”。"sui" 是第三人称反身代词的属格,作为宾格性属格,指代该从句的主语 "sententia"(句子),意为“使听者对该句子本身产生怀疑(推测其隐藏的含义)”。
  5. §114.12quos si quis corrigit, delet — "quos" 是关系代名词的连接用法(阳性复数宾格),指代前文提到的极负盛名之人。它在条件句 "si quis corrigit"(如果有人矫正[他们])中充当宾语,同时也兼作主句 "delet"(毁掉[他们])的宾语。此句警告说,若企图纠正这些人的缺点,反而会连同他们的优点和个性一并毁掉。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §114.7-114.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:114.7-114.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。