§114.1Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta? Quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum? Quare aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde? Hoc quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus fuit oratio qualis vita.
你问,为什么在某些时代会流行堕落文体的言论,以及人们的才华是如何向某些缺点倾斜的,以至于有时膨胀的叙述盛行,有时则是破碎且带有歌调的文体盛行? 为什么有时大胆且超出常规的思想受到青睐,而有时又是唐突且令人起疑的句子,在其中需要理解的比听到的还要多? 为什么会有某个时代,不体面地滥用比喻的权利? 这就是你平时常听到的、在希腊人中成为谚语的那句话:人如其言,文如其人。
§114.2Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
然而,正如每个人的行为都与说话者相似一样,如果城邦的纪律败坏并沉溺于享乐,说话的风格有时也会模仿公众的习俗。
Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta.
公众言论的放荡是公众奢侈的证据,只要这种现象不只是存在于一两个人身上,而是被认可和接受的。
§114.3Non potest alius esse ingenio, alius animo color.
才华的色彩与心灵的色彩不可能各不相同。
Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium quoque siccum ac sobrium est; illo vitiato hoc quoque adflatur.
如果心灵健全、沉稳、庄重、克制,才华也是干练而清醒的;若心灵败坏,才华也会受到沾染。
Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre moveri pedes? Si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiam? Si ille acer est et ferox, concitari gradum? Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri?
Quanto hoc magis accidere ingenio putas, quod totum animo permixtum est;
难道你没看见,如果心灵懈怠了,四肢就会拖沓,双脚也移动缓慢吗? 如果心灵柔弱,在步态本身中就会显出软弱吗? 如果心灵敏锐而凶猛,步伐就会加快吗? 如果心灵狂怒,或者类似狂怒地发火,身体的运动就会紊乱,不是在走,而是在被推着走吗? 你认为这种情况发生在才华上会多严重呢?
ab illo fingitur, illi paret, inde legem petit.
才华完全与心灵混合在一起;它由心灵塑造,顺从心灵,并从心灵中寻求其准则。
§114.4Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit.
梅塞纳斯是如何生活的,众所周知,无需现在叙述:他是如何行走的,他是多么娇贵,他是多么渴望被人看见,他是多么不愿隐瞒自己的缺点。
Quid ergo? Non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus? Non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comitatus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat, si illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam in oratione difflueret.
那么又怎样呢? 他的言论不就像他本人不系腰带一样松弛吗? 他的言语不就像他的装束、他的随从、他的住宅、他的妻子一样引人注目吗? 如果他走在更笔直的道路上,如果他不回避被理解,如果他不在言论中也流于放纵,他本会是一个具有极大才华的人。
videbis itaque eloquentiam ebrii hominis involutam et errantem et licentiae plenam.
因此,你将看到一个醉汉般的雄辩,纠缠、迷失且充满放纵。
§114.5Quid turpius "amne silvisque ripa comantibus? "vide ut "alveum lintribus arent versoque vado remittant hortos.
有什么比“河流和森林在岸边长着头发”更丑陋的呢? 看他们如何“用小舟耕耘河床,并在翻转的浅滩中送走花园”。
"Quid? Si quis "feminae cinno crispat et labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa fanantur nemoris tyranni.
什么? 如果有人“用女人的发油弄卷头发,用嘴唇像鸽子般亲昵,并在叹息中开始,如同疲惫的脖子上,树林的暴君们狂乱起来”。
"" Inremediabilis factio rimantur epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt.
“无法挽回的帮派用宴席搜寻,用酒瓶试探家室,并用希望逼迫死亡。
"" Genium festo vix suo testem.
”“在节日里,几乎不让自己的守护神作证。
Tenuisve cerei fila et crepacem molam Focum mater aut uxor investiunt. "
或者用细蜡烛的芯和爆裂的麦面,母亲或妻子把灶台包裹起来。
§114.6Non statim, cum haec legeris, hoc tibi occurret, hunc esse, qui solutis tunicis in urbe semper incesserit? Nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur.
” 当你读到这些时,难道不会立刻想到,这就是那个总是解开外衣在城里走动的人吗? 因为即使当他代理不在场的凯萨的职务时,别人也是向解开衣带的他请求口令。
Hunc esse qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent? Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse? Hunc esse, qui uxorem milliens duxi, cum unam habuerit? Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
这就是那个在法庭上、在演说坛上、在每一个公共集会上都这样出现的人:头蒙着斗篷,两只耳朵露在外面,就像滑稽戏里逃亡的富人奴隶通常做的那样? 这就是那个人,在内战喧嚣、全城焦虑且全副武装的时候,他在公共场合的随从却是两个阉人,然而他们比他自己更像男人? 这就是那个结了一千次婚,却只有一个妻子的人? 这些构造如此不当、抛弃得如此随便、如此违背所有人习惯的辞藻,表明他的道德同样是新奇、败坏且异乎寻常的。