Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §110.1-110.10

与自己和解与对虚妄欲望的警诫

第 220 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡建议卢西里乌斯通过与自己和解来获得内心的平静,并警告他不要对外部事物产生无益的恐惧和欲望。他指出人类的愚蠢:忽视了自然放在身边的真正之善,反而去挖掘隐藏的恶而自取灭亡。

§110.1Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit.
我从诺门塔努姆的别墅向你致敬,并祝愿你拥有健康的灵魂,也就是说,愿所有的神明都对你仁慈;因为凡是让自己对自己和解的人,他就已经让所有的神明都安息并眷顾他了。
Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait "de plebe deos.
且把某些人所赞同的说法搁置一旁,即我们每个人都被赐予了一位神明作为守护者,而且并非正规之列,而是奥维德所称的“平民神明”中等级较低的一员。
"Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse; singulis enim et §110.2Genium et Iunonem dederunt.
然而,我希望你搁置此事的同时,能记住那些相信此事的我们的祖先是斯多亚派;因为他们给每个个人分配了格尼乌斯(男子守护神)和朱诺(女子守护神)。
Postea videbimus, an tantum dis vacet, ut privatorum negotia procurent; interim illud scito, sive adsignati sumus, sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius, quam si inprecatus fueris, ut se habeat iratum.
此后我们将探讨神明是否有如此闲暇去管凡人的俗事;在此期间,你要知道,无论我们是被分配了守护神,还是被忽视并交给了命运,你都无法向任何人诅咒比诅咒他“对自己感到愤怒”更严重的事了。
Sed non est quare cuiquam, quem poena putaveris dignum, optes, ut infestos deos habeat; habet, inquam, etiam si videtur eorum favore produci.
但是,你没有理由为你认为应当受罚的人祈求神明与他为敌;我说,他已经拥有与他为敌的神明了,即使他似乎正因神明的青睐而飞黄腾达。
§110.3Adhibe diligentiam tuam et intuere, quid sint res nostrae, non quid vocentur; et scies plura mala contingere nobis quam accidere.
付出你的专注,审视我们的处境实际上是什么,而不是它们被称为是什么;你就会明白,降临在我们身上的恶(由于我们自己造成的)要比偶然发生的灾祸多得多。
Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur? Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt?
因为,有多少次,那被称为灾难的事情反而成了幸福的原因和开端? 有多少次,一件伴随着巨大祝贺而迎来的事情,实际上却为自己筑起了通往深渊的台阶,并将一个已经显赫的人捧得更高,就好像他仍站在那可以安全跌落的地方一样?
§110.4Sed ipsum illud cadere non habet in se mali quidquam, si exitum spectes, ultra quem natura neminem deiecit.
但是,如果你看看结局,那跌落本身并不包含任何邪恶,自然没有将任何人贬低到那个结局之外。
Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, et illud, unde felix eicitur, et illud, unde infelix emittitur; nos utraque extendimus et longa spe ac metu facimus.
万物的终点就在眼前;我说,那幸福者被驱逐的地方,和那不幸者被释放的地方,都在咫尺之间;我们却拉长了这两者,用长久的希望和恐惧使它们变得漫长。
Sed si sapis, omnia humana condicione metire; simul et quod gaudes et quod times, contrahe.
但如果你聪明的话,要用人类的境遇来衡量一切;同时缩减你所喜悦的和所恐惧的。
Est autem tanti nihil diu gaudere, ne quid diu timeas.
没有任何事情值得长久喜悦,这样你才不至于长久恐惧。
§110.5Sed quare istuc malum adstringo? Non est quod quicquam timendum putes.
但是为什么我把那个恶限制起来呢? 你没有任何理由认为有什么事情是值得害怕的。
Vana sunt ista, quae nos movent, quae attonitos habent.
那些触动我们、让我们惊慌失措的事情都是虚幻的。
Nemo nostrum quid veri esset, excussit, sed metum alter alteri tradidit; nemo ausus est ad id, quo perturbabatur, accedere et naturam ac bonum timoris sui nosse.
我们当中没有一个人曾探究过什么是真实的,而是把恐惧代代相传;没有人敢于接近那使自己不安的事物,去了解自己恐惧的本质和价值。
Itaque res falsa et inanis habet adhuc fidem, quia non coarguitur.
因此,虚假而空洞的事情至今仍被信奉,因为它没有被揭穿。
§110.6Tanti putemus oculos intendere; iam apparebit, quam brevia, quam incerta, quam tuta timeantur.
让我们认为把目光投向那里是值得的;立刻就会明白,人们所害怕的事情是多么短暂、多么不确定、多么安全。
Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est: " Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus.
我们心灵的混乱,正如卢克莱修所见: “正如孩子们在盲目的黑暗中颤抖,惧怕一切,我们也同样在光明中害怕。
" Quid ergo? Non omni puero stultiores sumus qui in luce timemus?
” 那么,在光明中害怕的我们,岂不是比任何孩子都更愚蠢吗?
§110.7Sed falsum est, Lucreti, non timemus in luce; omnia nobis fecimus tenebras.
但是卢克莱修,这是不对的,我们并不是在光明中害怕;我们为自己把一切都变成了黑暗。
Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat; tota vita incursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus.
我们什么也看不见,既不知道什么有害,也不知道什么有益;我们终生跌跌撞撞,却不因此停步,也不更谨慎地迈步。
vides autem, quam sit furiosa res in tenebris impetus.
你明白在黑暗中横冲直撞是多么疯狂的事。
At mehercules id agimus, ut longius revocandi simus, et cum ignoremus, quo feramur, velociter tamen illo, quo intendimus, perseveramus.
然而,凭赫拉克勒斯起誓,我们所做的事让我们必须从更远的地方被唤回;尽管我们不知道自己被带往何处,我们却依然朝着自己所向往的地方飞速坚持着。
§110.8Sed lucescere, si velimus, potest.
但是,如果我们愿意,天是可以亮的。
Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.
而且只有一种方法可以做到:如果有人通过系统知识接受了对人类和神圣事物的认识,如果他不仅是用它淋湿自己,而是让自己被它彻底染透;如果他虽然知道这些事,却一再反思并经常联系到自己身上;如果他探求了什么是善,什么是恶,以及这些名字被错误地赋予了哪些事物;如果他探求了关于高尚与卑劣,关于神之预兆(摄理)。
§110.9Nec intra haec humani ingenii sagacitas sistitur; prospicere et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta rerum velocitas properet.
人类智慧的敏锐并不仅止于这些边界;它乐于望向宇宙之外,去看看它被带往何处,从何处兴起,以及万物如此巨大的速度正在向着什么结局奔赴。
Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret, quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.
我们将心灵从这种神圣的沉思中引开,拖入污秽和卑微的事物中,好让它为贪婪服务;好让它抛弃宇宙及其边界、以及旋转万物的主宰者,去挖掘土地,寻找能从中掘出什么恶来,而不满足于现成提供的赐予。
§110.10Quidquid nobis bono futurum erat, deus et parens noster in proximo posuit; non expectavit inquisitionem nostram et ultro dedit.
凡是对我们有益的东西,我们的神和父亲都把它放在了最临近的地方;他没有等待我们的搜寻,而是主动赐予了。
Nocitura altissime pressit.
而那些会伤害我们的东西,他埋得极深。
Nihil nisi de nobis queri possumus; ea, quibus periremus, nolente rerum natura et abscondente protulimus.
我们只能抱怨自己;那些会使我们毁灭的东西,是在自然不愿且隐藏它们的情况下,被我们自己挖掘出来的。
Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.
我们把心灵出卖给了享乐(沉溺于享乐是一切恶的开端),把它交给了野心和名声,以及其他同样虚无空洞的事物。

词汇与语法注释

  1. §110.1quisquis sibi se propitiavit — “sibi”为与格,“se”为宾格,字面意思是“凡是让自己对自己和解的人”。在斯多亚派伦理学中,实现与自我的和谐、不违背自己的理性,与同神明保持和谐(获得神明的庇佑)是同义的。
  2. §110.2ut se habeat iratum — 虚拟式“habeat”的主语是“inprecatus fueris”的对象(第三人称单数),“se”是宾格反身代词,“iratum”是宾格补足语。字面意思是“愿他让自己对自己发怒”。与自己不和、灵魂分裂并饱受内心冲突之苦,被视为他人所能施加的最大诅咒。
  3. §110.3plura mala contingere nobis quam accidere — “contingere”和“accidere”都是表示“发生”的非人称动词,但此处作了对比。 “accidere”指外部的、无法预料的偶然事件,而“contingere”(在此处带有“接触、相关”的语源意味)则指由于我们自己的选择和内心态度(如希望与恐惧)而必然招致的结果(自作自受的灾祸)。
  4. §110.4Est autem tanti nihil diu gaudere — “est tanti”(其中“tanti”为价值属格)是一个惯用表达,意为“是值得的”或“有充分回报的”。不定式短语“nihil diu gaudere”(不长久喜悦任何事)充当实质主语,后接目的从句“ne quid diu timeas”(免得长久恐惧任何事)。这表达了一种思想:为了免于长期的恐惧,不长久地喜悦(执着于)任何事物是完全值得的代价。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §110.1-110.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:110.1-110.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。