§110.11Quid ergo nunc te hortor ut facias? Nihil novi— nec enim novis malis remedia quaeruntur—sed hoc primum, ut tecum ipse dispicias, quid sit necessarium, quid supervacuum.
那么,现在我劝你做些什么呢? 没有什么新奇的事——因为针对新的恶,人们并不寻找新的疗法——而是首先,让你自己在你内心审视什么是必要的,什么是多余的。
Necessaria tibi ubique occurrent; supervacua et semper et toto animo quaerenda sunt.
必要的事物在到处都会遇到;多余的事物则必须始终且全身心地去追求。
§110.12Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
然而,如果你蔑视了黄金寝具和镶嵌宝石的家具,你也没有理由过分赞美自己。
Quae est enim virtus supervacua contemnere? Tunc te admirare, cum contempseris necessaria.
因为蔑视多余的事物算是什么美德呢? 当你蔑视了必要的事物时,你再去赞美自己吧。
Non magnam rem facis, quod vivere sine regio apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis; tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
你能过上没有王室般奢华装备的生活,你不渴望千磅重的野猪,也不渴望火烈鸟的舌头和奢侈激起的其他怪物般食物(这种奢侈如今已经厌弃吃整只动物,而从每只动物中挑选特定的部位),你做到这些并不是什么了不起的大事;如果你连粗劣的面包也蔑视,如果在必要时你让自己相信,草不仅是为牲畜而生,也是为人类而生,如果你知道树梢是填满肚子的东西(我们把昂贵的东西塞进这肚子里,仿佛它能保存所接收的东西一样),那么我就会赞赏你。
Sine fastidio inplendus est.
胃必须在不挑剔的情况下被填满。
Quid enim ad rem pertinet, quid accipiat perditurus quicquid acceperit?
因为对于注定要消灭它所接收的一切的肚子来说,它接收了什么又有何关系呢?
§110.13Delectant te disposita, quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora, si recentia perferantur ad mensam, alia, si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam.
那些从陆地和海洋捕获的、整齐排列的食物让你喜悦,有些若新鲜地送到餐桌上就更讨人喜欢,有些若经过长期喂养并被迫发胖,以至于油脂流淌,几乎无法容纳自己的肥肉,就更讨人喜欢。
Delectat te nidor horum arte quaesitus.
这些食物那精心调制的香气让你喜悦。
At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere? Exitum specta.
然而,凭赫拉克勒斯起誓,这些精心搜寻、多种调味的食物一旦进入肚子,同一种丑陋就会占据它们。 你想蔑视食物的享乐吗? 看看它的出口吧。
§110.14Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere: "Diu," inquit, "mihi inposuere divitiae.
我记得阿塔鲁斯在所有人的极大赞赏中说出这些话:“长期以来,”他说,“财富一直欺骗着我。
Stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat.
当财富的某些东西在不同的地方闪烁时,我曾感到震惊。
Existimabam similia esse quae laterent, his, quae ostenderentur.
我以为隐藏着的东西与展示出来的东西相似。
Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis caelata et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas; hinc puerorum perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et aha, quae res suas recognoscens summi imperii fortuna protulerat.
但在某次庆典的装备中,我看到了整个城市的财富:金银雕刻之物,以及那些超越金银价值的物品,精巧的色彩,不仅运送到我们的边界之外,甚至运送到敌人边界之外的服饰;这边是在服饰和容貌上引人注目的成群少年,那边是成群的妇女,以及最高权力的运命在审视自己的财产时所展示的其他物品。
§110.15Quid hoc est, inquam, aliud nisi inritare cupiditates hominum per se incitatas? Quid sibi vult ista pecuniae pompa? Ad discendam avaritiam convenimus? At mehercules minus cupiditatis istinc effero quam adtuleram.
我说:‘这除了刺激人们本身已被激起的欲望之外,还能是什么? 这金钱的炫耀意味着什么? 我们聚集在这里是为了学习贪婪吗? 然而,凭赫拉克勒斯起誓,我从这里带走的欲望比我来时带入的还要少。
Contempsi divitias, non quia supervacuae, sed quia pusillae sunt.
我蔑视财富,不是因为它们是多余的,而是因为它们是微不足道的。
vidistine, quam intra paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit?
你难道没有看见,在几个小时之内,那即使缓慢而整齐的行列也已经过去了。
§110.16Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit? "Accessit illud quoque: tam supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus.
难道这无法占据一整天时间的东西,竟占据了我们的一生吗? ’”此外还加上了这一条:在我看来,对于拥有它们的人来说,它们就像对于看着它们的人一样多余。
§110.17Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus: Quid miraris? Quid stupes? Pompa est.
因此,每当此类事物耀了我的眼,每当遇到华丽的宅邸、训练有素的奴隶队伍、放在美貌男仆肩上的轿子时,我就会对自己这样说:你惊奇什么? 你震惊什么? 这只是一场游行。
Ostenduntur istae res, non possidentis, et dum placent, transeunt.
展示的是那些东西,而不是展示它们的拥有者,而且在它们讨人喜欢的时候,它们就过去了。
§110.18Ad veras potius te converte divitias.
你还是转向真正的财富吧。
Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: ' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate faciamus.
学会满足于微少之物,用高亢而勇敢的声音喊出那句话:‘我们有水,我们有麦片,让我们与朱庇特本人就幸福进行争论。
' Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint.
’即使缺少那些东西,我也恳求你,让我们也这样做。
Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.
把幸福的生活寄托在黄金和白银上是可耻的,同样地,寄托在水和麦片上也是可耻的。
§110.19' Quid ergo faciam, si ista non fuerint? ' Quaeris, quod sit remedium inopiae? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna?
‘那么,如果连这些都没有,我该怎么办? ’你问,匮乏的解药是什么? 饥饿终结饥饿;否则,那些强迫你奴役的事物是巨大还是微小,又有何关系? 命运能拒绝给你的东西多么微不足道,又有什么关系呢?
§110.20Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit.
这水和麦片本身也会落入他人的裁决。
Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil.
然而,自由的人并不是命运对他只有极少权力的人,而是命运对他毫无权力的人。
Ita est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem.
事实就是如此:如果你想向一无所求的朱庇特挑战,你必须一无所求。
"
Haec nobis Attalus dixit; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis.
” 阿塔鲁斯对我们说了这些话;如果你愿意经常思考这些事,你就会致力于使自己幸福,而不是显得幸福,并使自己觉得幸福,而不是让别人觉得你幸福。
VALE.
愿你健康。