§109.11Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo.
再者,除了智者,没有别人能巧妙地打动智者的心灵,正如除了人,没有别的东西能理性地推动人一样。
Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta, opus est ratione perfecta.
因此,正如为了推动理性而需要理性,为了使完美的理性被推动,也需要完美的理性。
§109.12Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae cara aut necessaria.
那些向我们慷慨赠予中立之物——金钱、影响力、人身安全以及生命用途中珍贵或必需的其他东西的人,也被说成是有所裨益的。
In his dicetur etiam stultus prodesse sapienti.
在这些事上,甚至愚人也会被说成是对智者有所裨益。
Prodesse autem est animum secundum naturam movere virtute sua ut eius, qui movebitur.
然而,所谓的裨益,是指通过自身的德行来使心灵顺应自然地活动,正如通过那将被打动之人的德行一样。
Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet.
这若没有提供裨益者自身的善,也是无法实现的。
Necesse enim alienam virtutem exercendo exerceat et suam.
因为,在操练他人的美德时,他必然也操练了他自己的美德。
§109.13Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt.
但是,即使你除去了那些要么是最高之善、要么是最高之善的产生因的事物,智者之间仍然可以互相裨益。
Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.
因为对于智者来说,寻找到一个智者本身就是一件值得追求的事情,因为在天性上,一切善对于善人来说都是亲切的,因而每个人对善产生亲近感,就像对自己产生亲近感一样。
§109.14Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam.
为了论证的缘故,我必须从这个问题过渡到另一个问题。
Quaeritur enim, an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem advocaturus.
因为人们会问,智者是否会深思熟虑,是否会召集某人来咨询。
Quod facere illi necessarium est, cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, mortalia.
当涉及到这些公民的、家庭的,以及可以说是终有一死的凡尘事务时,他这样做是必要的。
In his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori.
在这些事上,他需要别人的建议,就像需要医生、舵手、辩护律师和诉讼协调人一样。
Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim.
因此,智者有时会对智者有所裨益,因为他会给予建议。
Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.
但在那些伟大而神圣的事务中,正如我们所说,通过共同探讨高尚的事物以及交融心灵与思想,他也将是有益的。
§109.15Praeterea secundum naturam est et amicos complecti et amicorum auctu ut suo proprioque laetari.
此外,拥抱朋友以及为朋友的成长像为自己的一样感到高兴,是顺应自然的。
Nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet, virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum; facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit.
因为除非我们这样做,否则连美德也不会留在我们身上,而美德是通过行使感官而发挥力量的;美德劝告我们要妥善安排当下的事物,为未来做好打算,深思熟虑并集中精神;如果一个人接纳了某人作为同伴,他将更容易集中并展开精神。
Quaeret itaque aut perfectum virum aut proficientem vicinumque perfecto.
因此,他将寻找一个完美的人,或者一个正在进步并接近完美的人。
Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuverit.
如果那个完美的人用共同的审慎来协助他的咨询,他将是有所裨益的。
§109.16Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit; incipiet sapere securior et extra metum positus.
人们常说,在别人的事情上看得更清楚;这发生在那些因自爱而盲目、在危险中的恐惧又夺走了他们对利害之洞察的人身上,这是一种缺陷;一个更安全、置身于恐惧之外的人将开始变得睿智。
Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident.
但尽管如此,仍有一些事情,甚至是智者在别人身上也比在自己身上看得更仔细。
Praeterea illud dulcissimum et honestissimum "idem velle atque idem nolle "sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet.
此外,智者将向智者提供那最甘美、最高尚的“同欲同恶”;他将在同等的轭下引领一项杰出的工作。
§109.17Persolvi id quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur.
我已经履行了你的要求,尽管这属于我们包含在道德哲学卷册中的事物顺序。
Cogita, quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere.
想一想我经常对你说的:在那些事情中,我们锻炼的无非是敏锐。
Totiens enim illo revertor: quid ista me res iuvat? Fortiorem fac iam, iustiorem, temperantiorem.
因为我经常回到那里:那件事对我有什么帮助? 现在就让我变得更勇敢、更公正、更温和吧。
Nondum exerceri vacat; adhuc medico mihi opus est.
目前还没有闲暇去进行(这种思想的)操练;我仍然需要医生。
§109.18Quid me poscis scientiam inutilem? Magna promisisti;
你为什么向我索求无用的知识?
exige, vide.
你曾许下伟大的诺言;去要求它,去验证它。
Dicebas intrepidum fore, etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet.
你说过我将无所畏惧,即使我周围剑影闪烁,即使刃尖触及我的喉咙;你说过我将安然无恙,即使我周围烈火熊熊,即使突来的暴风雨在整个海面上卷走我的船。
Hanc mihi praesta curam, ut voluptatem, ut gloriam contemnam.
为我提供这一治疗吧,好让我能轻视享乐、轻视虚荣。
Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere; nunc doce quod necesse est.
以后你再去教我解开错综复杂的事物,区分含糊不清的事物,看穿晦涩难懂的事物;现在,请教导我必需的东西。
VALE.
再见。