§108.20Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, "Non credis," inquit, "animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi? Magni ista crediderunt viri.
当索蒂翁解释了这些并用他的论据填满时,他说:“难道你不相信,灵魂被分配到一个个不同的身体中,而我们所说的死亡只是一种迁徙吗? 难道你不相信,在这些家畜、野兽或沉入水中的生物中,留存着曾经属于人类的那个灵魂吗? 难道你不相信,在这个世界上没有什么东西会消灭,而只是改变地方吗? 不仅天体按照确定的轨道运行,而且动物也交替轮转,灵魂也绕着圆环被驱动吗? 伟大的先哲曾相信这些事情。
§108.21Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serva.
因此,请保留你的判断,但让一切可能性对你保持未决。
Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est.
如果这些是真实的,不食动物肉便是无罪;如果是虚假的,这便是节俭。
Quod istic credulitatis tuae damnum est? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio. "
在这件事上,你的轻信又会有什么损失呢? 我夺走的只是你那些属于狮子和秃鹰的食物。
§108.22His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis.
” 在这些话的激励下,我开始禁绝动物肉,一年过去后,这一习惯对我来说不仅容易,而且惬意。
Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim, an fuerit.
我曾相信我的心灵更加活跃,而今天我无法向你断言是否确实如此。
Quaeris, quomodo desierim? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat.
你问我是如何停止的? 我年轻时正值提贝里乌斯·凯撒统治的初期。
Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia.
当时异国宗教仪式正受到排斥,但在迷信的证据中,包括了禁食某些动物这一项。
Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii.
因此,在我不怕被告发、但痛恨哲学的父亲请求下,我回到了以前的习惯。
Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.
他轻而易举地劝服了我开始吃得更好。
§108.23Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori; tali utor etiam senex, in qua vestigium apparere non possit.
阿塔洛斯过去常称赞那种能支撑身体的床垫;即使在老年时,我也在使用这样的床垫,上面无法显现出压痕。
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
我叙述这些是为了向你证明,如果有人劝勉他们、点燃他们,初学者对于所有最美好的事物会抱有怎样猛烈的最初冲动。
Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium.
但有些过错是由于教导者的缺点造成的,他们教我们辩论,而不是生活;有些是由于学习者的缺点造成的,他们来到老师那里,目的不是为了耕耘心灵,而是为了磨砺才智。
Itaque quae philosophia fuit, facta philologia est.
因此,曾经的哲学,如今变成了文献学。
§108.24Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas.
然而,以什么目的去接近任何事情关系重大。
Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium:
"
fugit inreparabile tempus:
"
vigilandum est; nisi properamus, relinquemur; agit nos agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus;
一个将要成为文法学家的人在仔细研读维吉尔时,并不是抱着这样的心思去读那段卓越的诗行: “无法挽回的时间在逃走:” (文法学家不会这样想:)我们必须警醒;除非我们抓紧,否则我们就会被抛在后面;飞逝的日子驱赶着我们,它自己也被驱赶着;我们不知不觉中被夺走;我们为未来安排了一切,却在悬崖边上慢条斯理。
sed ut observet, quotiens vergilius de celeritate temporum dicit, hoc uti verbo illum "fugit.
相反,他是为了观察维吉尔在谈到时间的飞逝时,有多少次使用了“逃走”这个词。
"
"
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
Et labor, et durae rapit inclementia mortis. "
“对于可怜的凡人,生命中每一个最好的日子最先逃走;疾病和悲哀的衰老悄然降临,还有劳苦,而残酷的死亡之无情将人夺走。
§108.25Ille, qui ad philosophiam spectat, haec eadem quo debet, adducit: numquam vergilius, inquit, dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi; quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora praetervolant, deteriora succedunt.
” 而那个关注哲学的人,则将这些同样的话引向他应当引向的地方:他说,维吉尔从未说过日子在走,而是说在逃走——这是最急速的奔跑方式——而且每一个最好的日子都最先被夺走;那么我们自己为什么还迟疑不决、不快马加鞭,以便能赶上这最急速之物的速度呢? 更美好的事物飞逝而去,更糟糕的事物接踵而至。
§108.26Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est.
正如最纯净的东西首先从双耳瓶中流出,而最沉重、最浑浊的东西则沉淀在底部一样,在我们的一生中,最美好的东西也在最开始。
Id exhauriri aliis potius patimur, ut nobis faecem reservemus? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat:
"
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit. "
难道我们甘愿让它被其他人耗尽,而为自己保留残渣吗? 让那句话铭刻在心灵中,像神谕般让人乐于接受: “对于可怜的凡人,生命中每一个最好的日子最先逃走。
§108.27Quare optima? Quia quod restat, incertum est.
” 为什么是最好的? 因为剩下的部分是不可预测的。
Quare optima? Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et exercendis per opera corporibus;
为什么是最好的? 因为在年轻时我们能够学习,能够将易受引导且依然可塑的心灵转向更好的事物;因为这个时期适于劳作,适于通过学习激发才智,通过工作锻炼肉体。
quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.
剩下的时间则更迟钝、更无力,且更接近终点。
Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus.
因此,让我们全身心地投入到这件事中,抛开那些让我们分心的旁门左道,为这唯一的目的而努力,免得我们最终被抛在后面时,才明白这无法留住的极速时间的飞逝。
Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.
让每一个第一天都像最好的一天一样让我们感到欣喜,并将其化为我们自己的财富。
§108.28Quod fugit, occupandum est.
逃走的东西,必须予以把握。
Haec non cogitat ille, qui grammatici oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem, quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est; sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem, non mehercules immerito.
那个用文法学家的眼光读这首诗的人,是不会思考这些事情的——即之所以每一个最好的日子都是最先消逝的,是因为疾病降临,是因为衰老压迫,而且在人们还在思考青春时,它已迫在眉睫;相反,他只会说维吉尔总是将疾病和衰老并列,凭赫拉克勒斯起誓,这确实是不无道理的。
Senectus enim insanabilis morbus est.
因为衰老是一种无法治愈的疾病。