Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §108.10-108.19

诗歌的力量与受教于阿塔洛斯的节制习惯

第 215 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡引用克莱安西斯的话说明诗歌如何有力地传递思想,并回忆起老师阿塔洛斯的教诲,这激发了他终生保持节制的生活习惯。他还介绍了毕达哥拉斯和塞克斯提乌斯的素食主义教义。

§108.10Nam," ut dicebat Cleanthes, "quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit.
“因为,”正如克莱安西斯所说,“正如我们的气息被长管的狭窄通道所牵引,最终从较宽的出口喷出时,小号会发出更清澈的声音一样,诗歌的严格制约也使我们的思想更加明晰。
"Eadem neglegentius audiuntur minusque percutiunt, quamdiu soluta oratione dicuntur; ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia velut lacerto excussiore torquetur.
”同样的话语,只要是用散文说出来的,听起来就会比较漫不经心,给人留下的印象也较浅;然而,一旦加入了韵律,特定的诗脚约束了精妙的思想,那同样的句子就像是被更有力地挥动的臂膀投掷出去一样,喷薄而出。
§108.11De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit;
关于蔑视金钱,人们说了很多,在极冗长的演说中也以此教导人:人们应当认为财富存在于心灵之中,而非遗产之中;而那个适应了自己的贫困、用微少的东西使自己富有的人,才是真正富足的人。
magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt: " Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
然而,当说出以下这类诗句时,心灵受到的触动更大: “最少奢求的凡人,所需最少。
Quod vult habet, qui velle quod satis est potest. "
能期求足够之物的人,便拥有了他所期求的一切。
§108.12Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
” 当我们听到这些以及类似的话语时,我们便被引导去承认真理。
Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt.
因为即使是那些对任何事物都不感到满足的人,也会赞叹、欢呼,并宣布对金钱的痛恨。
Hunc illorum adfectum cum videris, urge, hoc preme, hoc onera relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris.
当你看到他们的这种情感时,要催逼他们,力推这一点,加重这一点,抛弃含糊其辞、三段论、诡辩以及其他无益的聪明把戏。
Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius;
痛斥贪婪,痛斥奢华;当你看到自己取得成效、打动了听众的心灵时,要更猛烈地追击。
veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa.
难以置信的是,这样一门旨在疗愈、完全为了听众福祉的演讲能有多大成效。
Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.
因为稚嫩的心灵极易被争取到对高尚和正直的热爱之中,而真理只要找到了合适的倡导者,就会把手伸向那些仍然可教且仅受到轻微腐蚀的人。
§108.13Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi.
我自己在听阿塔洛斯痛陈恶习、过错和人生的种种罪恶时,常常同情人类,并认为他无比高尚,超越了人类的高度。
Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.
他自己常说自己是国王,但在我看来,他比当国王还要伟大,因为他被允许对那些统治者进行道德审判。
§108.14Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit.
但是,当他开始赞美贫困,并指出任何超出实用的东西对于承受它的人来说都是多余而沉重的负担时,我常常想作为一个穷人离开学校。
Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
当他开始揭露我们的享乐,赞美纯洁的身体、朴素的餐桌,以及不仅远离非法享乐而且远离多余享乐的纯洁心灵时,我就想限制自己的口腹之欲。
§108.15Inde mihi quaedam permansere, Lucili.
卢西里乌斯,有些东西从此留在了我的身上。
Magno enim in omnia inceptu veneram.
因为我曾以极大的热情投入到一切事情中。
Deinde ad civitatis vitam reductus ex bene coeptis pauca servavi.
后来,回到城里的生活,在那些良好开端的事情中我只保留了少数。
Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est; nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.
从此,我终生放弃了牡蛎和蘑菇;因为它们不是食物,而是强迫吃饱的人继续吃的东西,这对于暴食者和那些把自己填塞得超出容纳能力的人来说是最惬意的,这些东西容易下去,也容易出来。
§108.16Inde in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus.
从此,我们终生不使用香油,因为身体上最好的气味就是没有气味。
Inde vino carens stomachus.
从此,胃里没有酒。
Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus.
从此,我们终生不洗澡,我们认为用汗水虚脱身体并排空它既无益又奢侈。
Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.
其他被抛弃的习惯又回来了,但也保留了分寸,对于那些我中断了禁绝的事物,我保持着一种极其接近禁绝的适度,我不知道这是否更难,因为有些事情在心灵上彻底切断比保持适度更容易。
§108.17Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit.
既然我已开始向你说明,我年轻时走向哲学的冲动比我老年时的前行要强烈得多,那么承认毕达哥拉斯激发了我怎样的热爱也就没什么可羞耻的了。
Sotion dicebat, quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius.
索蒂翁曾讲过,为什么他戒绝动物,以及后来塞克斯提乌斯为什么也如此。
Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.
两人的原因各不相同,但对两人来说都非常崇高。
§108.18Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio.
此人认为,人类不用流血就有足够的食物,而且当宰杀动物被当成娱乐时,就会形成残忍的习惯。
Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.
他补充说,应当缩减奢侈的原料;他推论说,多种多样且对我们的身体陌生的食物不利于健康。
§108.19At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium.
而毕达哥拉斯则说,万物之间存在着亲缘关系,并且在不断转变成不同形态的心灵之间存在着交往。
Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur.
如果你相信他,没有灵魂会消亡,甚至除了被注入另一个身体的极短时间之外,灵魂甚至不会停止活动。
videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
我们将看到,在经历了几次时间的变迁,以及在漫游了多个住所之后,灵魂会在何时重返人身;在此期间,他让人们对罪行和杀害亲人产生了恐惧,因为如果在某个身体里寄居着某个亲属的气息,他们可能会在不知情的情况下触及父母的灵魂,并用刀刃或撕咬来伤害它。

词汇与语法注释

  1. p.v3.p.236excussiore lacerto — “由更有力地挥动的臂膀”。形容词 `excussiore` 是源于动词 `excutere`(伸出臂膀、投掷)的虚拟被动分词的比较级。它指的是完全伸展手臂以最大力量投掷长矛或石头的动作,在这里用来形象地说明思想是如何通过韵律被强力发射出来的。
  2. p.v3.p.238veri simile non est — 字面意思是“不似真实的”,但在这里作为一个惯用的强调表达,意为“令人难以置信”或“难以置信地大”。该句的主语是间接疑问从句 `quantum proficiat...`。
  3. p.v3.p.238facile descensura, facile reditura — 性数为主格中性复数的将来主动分词,修饰 `ostreis boletisque`(牡蛎和蘑菇,被默认为食物)或 `oblectamenta`(娱乐/美味,中性复数)。它们表达了一种必然的属性或倾向,即“容易吞下、也容易吐出来的东西”。
  4. p.v3.p.240quorum abstinentiam interrupi — 关系代词 `quorum`(属格中性复数)的先行词是前一句中的 `cetera`(其他习惯,中性复数)。它构成了关系从句:“在那些我中断了禁绝的事物中……”

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §108.10-108.19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:108.10-108.19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。