§108.1Id, de quo quaeris, ex his est, quae scire tantum eo, ut scias, pertinet.
你所询问的事,属于这些只为知道而有必要知道的事。
Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem.
但尽管如此,因为这很重要,你很急迫,不想等待我正在整理的、包含哲学全部道德部分的著作。
Statim expediam, illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.
我将立即予以解答,不过在此之前,我先写下你那发出炽热求知欲的渴望应当如何整理,以免它自身阻碍了自身。
§108.2Nec passim carpenda sunt nec avide invadenda universa; per partes pervenietur ad totum.
既不能到处零碎地采撷,也不应贪婪地全面袭击;要通过部分来达到整体。
Aptari onus viribus debet nec plus occupari quam cui sufficere possimus.
负担必须与力量相适应,我们不能承担超出我们能力范围的事。
Non quantum vis, sed quantum capis, hauriendum est.
不是汲取你想要的那么多,而是汲取你所能容纳的那么多。
Bonum tantum habe animum; capies quantum voles.
只要保持良好的心态,你就会容纳你想要的那么多。
Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat.
心灵接受得越多,它就越能自我扩展。
§108.3Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.
我记得当我们包围阿塔洛斯的学校,最先来到、最后离开,甚至在他散步时也召唤他进行一些辩论时,他曾向我们叮嘱这些。 他不仅对求学者做好了准备,而且主动迎向他们。
"Idem," inquit, "et docenti et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proficere.
他说:“教师和学生应当有相同的目的:前者希望有所帮助,后者希望有所进步。
" §108.4Qui ad philosophum venit, cotidie aliquid secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior.
” 来到哲学家那里的人,每天都应当带些好东西回去:要么回家时更健康,要么回家时更易于治愈。
Redibit autem; ea philosophiae vis est, ut non studentes, sed etiam conversantes iuvet.
而他确实会这样回去;这就是哲学的力量,它不仅帮助那些学习的人,甚至帮助那些与之交往的人。
Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt.
走到阳光下的人,即使不是为了这个目的而来的,也会带上肤色;那些在香料店里坐着、停留稍久的人,也会随身带走那个地方的香气。
Et qui ad philosophum fuerunt, traxerint aliquid necesse est, quod prodesset etiam neglegentibus.
而那些和哲学家在一起过的人,必然吸取了某些即使对懈怠者也有益的东西。
Attende, quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus.
注意我所说的话:是对懈怠者,而不是对反抗者。
§108.5"Quid ergo? Non novimus quosdam, qui multis apud philosophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint? "Quidni noverim? Pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos voco.
“那么,怎么说呢? 难道我们不认识一些在哲学家那里坐了许多年,却连肤色都没有改变的人吗? ”我怎能不认识呢? 他们确实是最顽固、最勤勉的,我称他们不是哲学家的弟子,而是哲学家的房客。
§108.6Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.
有些人来是为了听,而不是为了学,就像我们为了娱乐而被吸引到剧场,用演讲、声音或故事来取悦我们的耳朵一样。
Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola deversorium otii sit.
你会看到很大一部分听众,对他们来说,哲学家的学校不过是闲暇时的旅馆。
Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur.
他们并不是为了在那里丢弃某些恶习,或者为了接受某种规范他们行为的生活法则,而是为了充分享受耳朵的娱乐。
Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt.
然而,有些人甚至带着书板来,不是为了记下内容,而是为了记下词句,他们谈论这些词句时对他人毫无益处,就像他们听的时候对自己毫无益处一样。
Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes.
有些人被高尚的话语所鼓舞,神色和心灵都变得活跃,并融入到说话者的情感中,他们的兴奋程度与那些在弗里吉亚长笛声中,受命令而发狂的半阴阳神官毫无二致。
Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus.
吸引并促使他们的是事物的优美,而不是虚无话语的声响。
Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuvat protinus quae audias, facere.
如果有什么话锐利地针对死亡,如果有什么话傲然地针对命运,他们立刻就乐于去践行所听到的。
Adficiuntur illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat; pauci illam, quam conceperant mentem, domum perferre potuerunt.
如果那种思想的形式保留在心灵中,如果大众——这高尚之事的劝阻者——没有立刻夺走并熄灭那显著的冲动,他们就会受到这些事物的影响并成为被命令成为的样子;很少有人能够把他们所怀抱的决心带回家。
§108.8Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semenque virtutum.
鼓舞听众产生对正义的渴望是容易的;因为自然赋予了所有人美德的基础和种子。
Omnes ad omnia ista nati sumus; cum inritator accessit, tunc illa anima bona veluti soluta excitatur.
我们所有人生来就是为了所有这些事;当刺激者走近时,那颗善良的心灵就会像被释放一样被唤醒。
Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur?
难道你没有看见,每当说出一些我们公开承认并一致证实为真的话时,剧场是如何齐声回响的吗?
§108.9"
Desunt inopiae multa, avaritiae omnia.
“贫困缺少许多东西,贪婪缺少一切东西。
In nullum avarus bonus est, in se pessimus.
”“贪婪者对谁都不好,对自己最坏。
"
Ad hos versus ille sordidissimus plaudit et vittis suis fieri convicium gaudet; quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum?"
”面对这些诗句,那个最卑鄙的守财奴也会鼓掌,并为自己的恶习受到斥责而感到高兴;当哲学家说出这些话时,当诗句被插入有益的教诲中,从而将这些同样的事情更有效地灌输到无知者的心灵中时,你认为这种情况会更多地发生吗?