§107.1Ubi illa prudentia tua? Ubi in dispiciendis rebus subtilitas? Ubi magnitudo? Iam pusilla te res angit? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent—habeant enim sane nomen, quod illis noster error inposuit, et vocentur, quo turpius non sint—omnibus rebus tuis desset aliquid; nunc desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.
你的那份审慎如今何在? 看清事物的敏锐如今何在? 你的伟大灵魂如今何在? 难道现在一件微不足道的事就在折磨你吗? 奴隶们把你忙于事务视作逃跑的机会。
§107.2Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est.
如果朋友们欺骗了你——就让他们确实拥有我们的错误强加给他们的名字吧,让他们被称呼为那个没有比之更可耻的名字——那么你的一切事务中都会缺少些什么;但现在,缺少的正是那些耗费你精力、并认为你给别人带来麻烦的人。
Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto.
这些事情中没有什么是不同寻常的,没有什么是始料未及的。
Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident.
为这些事情感到愤怒,就像抱怨在公共场所被溅了水或在泥中被弄脏一样可笑。
Non est delicata res vivere.
生命的境遇与澡堂、人群、旅途的境遇是一样的:有些东西会被扔向你,有些东西会落在你身上。
Longam viam ingressus es;
生存并不是一件娇贵的事。
et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: "O mors! "id est mentiaris.
你已经踏上了一条长路;你注定会滑倒、会碰撞、会摔倒、会疲惫,并高喊:“啊,死亡!
Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis;
”——也就是说,撒谎。
per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter. §107.3Mori vult? Praeparetur animus contra omnia;
在某个地方你会留下同伴,在另一个地方你会埋葬同伴,在另一个地方你会害怕同伴;必须通过此类绊脚石来走完这段坎坷的旅程。
sciat se venisse, ubi tonat fulmen.
他想死吗?
Sciat se venisse, ubi
"
Luctus et ultrices posuere cubilia curae
Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
心灵应该对一切做好准备;它应当知道自己已经来到了雷电轰鸣的地方。
"
In hoc contubernio vita degenda est.
它应当知道自己已经来到了这里: “悲伤与复仇的心灵痛苦设立了床榻,苍白的疾病与悲哀的暮年居住于此。
Effugere ista non potes, contemnere potes.
”。
Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.
在这种共同居住的宿营中,生命必须度过。
§107.4Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit.
你无法逃避这些,但你可以蔑视它们。
At contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit.
而如果你经常思考并预见未来,你就会蔑视它们。
Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
任何人都会更勇敢地去面对自己长期准备的事情,而且如果困难是预料之中的,他也会抵制它。
§107.5"Servi me reliquerunt.
相反,毫无准备的人连最轻微的事也会感到害怕。
"Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt; quicquid dixeris, multis accidit.
我们必须努力做到,没有任何事是出乎我们意料的。
Deinceps quae multa et varia sunt, in nos tela deriguntur.
既然一切事物都会因新奇而显得更为沉重,那么恒常的思考将确保你面对任何灾难都不是一个新兵。
Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.
“奴隶们背弃了我。
§107.6Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt;
”他们抢劫过别的人,控告过别的人,杀害过别的人,出卖过别的人,践踏过别的人,用毒药袭击过别的人,用诬告陷害过别的人;无论你提及什么,它都发生在许多人身上。
nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit.
接着,许多且各种各样的飞矢正朝我们射来。
Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est.
有些已经插在我们身上,有些正在颤动并正朝我们飞来,有些本要射中别人却擦伤了我们。
Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
对于我们天生就要面对的那些事,我们一件也不要感到惊奇,因为这些事对所有人都是平等的,所以任何人都不应当抱怨。
§107.7Hiems frigora adducit: algendum est.
我这样说,它们是平等的;因为即使某人逃脱了的事情,他也本可能遭受。
Aestas calores refert: aestuandum est.
然而,公平的法律不是所有人都已经体验过的,而是为所有人制定的。
Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est.
让我们的心灵服从公平,毫无怨言地缴纳终有一死者的税赋吧。
Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus.
冬天带来寒冷:我们必须挨冻。
Aliud aqua, aliud ignis eripiet.
夏天带回炎热:我们必须流汗。
Hanc rerum condicionem mutare non possumus;
恶劣的天气考验健康:我们必须生病。
illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.
在某个地方,我们会遇到野兽,以及比所有野兽更具破坏性的人。
§107.8Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat;
水会夺走一样东西,火会夺走另一样。
nubilo serena succedunt; turbantur maria, cum quieverunt; fiant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur.
我们无法改变事物的这种状况;但我们能做到这一点:抱持伟大的心灵,配得上善人的心灵,凭借它,我们可以勇敢地承受偶然的变故,并顺应自然。
Contrariis rerum aeternitas constat.
然而自然用变化来调节你所看到的这个王国;晴天接替阴云;海洋在平静之后又起波澜;风交替而起;白昼紧随黑夜;天空的一部分升起,一部分沉没。
§107.9Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat.
事物的永恒性正是由相反之物构成的。
Et quaecumque fiunt, debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam.
我们的心灵必须适应这一法则;让它遵循此法,服从此法。
Optimum est pati, quod emendare non possis, et deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari;
无论发生什么,都让它认为这是应当发生的,并且不要试图责备自然。
malus miles est qui imperatorem gemens sequitur.
承受你无法改变的事情,并在毫无怨言中追随神明 ——在祂的倡导下万物得以产生,这才是最好的;呻吟着追随将军的士兵是坏兵。
§107.10Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.
因此,让我们勤勉且活跃地接受命令,不要背弃这件最美丽杰作的运行轨道,其中交织着我们将要遭受的一切。
Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo.
让我们向朱庇特——在这位的掌舵下这庞然大物得以运转——如此诉说,就像我们的克莱安西斯用极其雄辩的诗句向他诉说的那样。
Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum:
在极其雄辩的西塞罗的先例下,我被允许将这些诗句翻译成我们的语言。
§107.11"
Duc, o parens celsique dominator poli,
Quocumque placuit; nulla parendi mora est.
如果它们能让你满意,请好意接受;如果不满意,你当知我在此事上只是遵循了西塞罗的先例: “引导我吧,哦,天父,高天的主宰,无论你意欲何方;顺从绝无迟延。
Adsum inpiger.
我已勤勉在兹。
Fac nolle, comitabor gemens
Maiusque patiar, facere quod licuit bono.
纵我不愿,我亦将呻吟着追随,并承受更大的痛苦去行那善人本可乐意做出的事。
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
命运引导顺从者,拖曳不情愿者。
" §107.12Sic vivamus, sic loquamur; paratos nos inveniat atque inpigros fatum.
开发” 让我们如此生活,如此诉说;让命运发现我们已做好准备且行色匆匆。
Hic est magnus animus, qui se ei tradidit; at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se.
这才是将自己奉献给命运的伟大心灵;相反,挣扎抵抗、对世界秩序抱持坏想法、宁愿纠正神明也不愿纠正自己的人,则是卑微而堕落的心灵。
Vale.
再会。