§106.1Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum.
我给你回信迟了,并非因为我忙于事务。
Hanc excusationem cave audias; vaco et omnes vacant, qui volunt.
千万不要听信这种借口;我有空闲,凡是愿意的人也都有空闲。
Neminem res secuntur.
事务并不会纠缠任何人。
Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant.
是他们自己紧紧抱住事务,并认为忙碌是幸福的证明。
Quid ergo fuit, quare non protinus rescriberem? Id, de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei.
那么,究竟是什么原因让我没有立刻回信呢? 你所询问的那件事,正好进入了我著作的脉络之中。
§106.2Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare.
因为你知道,我想包容道德哲学,并阐明所有与之相关的疑问。
Itaque dubitavi utrum differrem te, donec suus isti rei veniret locus, an ius tibi extra ordinem dicerem; humanius visum est tam longe venientem non detinere.
因此我曾犹豫,是应该拖延你、直到那件事有其合适的位置到来,还是应该破例为你做出裁决;在我看来,不对这位来自如此远方的人横加阻拦,是更为仁慈的做法。
§106.3Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.
因此,我也将从那一连串相互关联的事物中把这件事抽取出来,而且,如果有任何此类事物,即使你不问,我也会主动寄给你。
Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit?
你问这些是什么? 这些是知道起来比有用更令人愉悦的事,就像你所问的这个:善是否是物体?
§106.4Bonum facit: prodest enim.
善起作用,因为它是尊益的。
Quod facit, corpus est.
起作用的东西是物体。
Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propria sunt corporis.
善激荡心灵,并在某种程度上塑造和维系着它,而这些正是物体的特征。
Quae corporis bona sunt, corpora sunt; ergo et quae animi sunt.
属于身体的善是物体;因此,属于心灵的善也是物体。
§106.5Nam et hoc corpus est.
因为这(心灵)也是物体。
Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis.
人的善必须是物体,因为他本身是具有形体的。
Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est.
除非那些滋养他的东西,以及那些维持或恢复他健康的东西不是物体,否则我就是在撒谎;因此,他的善也是物体。
Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint—ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam—tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.
我不认为你会怀疑情感是否是物体——为了把你也未曾询问的另一件事也塞进来——比如愤怒、爱、悲伤,除非你怀疑它们是否改变我们的容貌,锁紧我们的眉头,舒展我们的脸庞,唤起红晕,或者驱散血液。
Quid ergo? Tam manifestas notas corporis credis inprimi nisi a corpore?
那么又如何呢? 你相信如此明显的身体痕迹,若非由物体所印刻,还能由什么印刻呢?
§106.6Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.
如果情感是物体,那么心灵的疾病也是物体,如贪婪、残忍、那些已根深蒂固并陷入无可挽回状态的恶德;因此,恶意及其所有形式——刻毒、嫉妒、傲慢——也是物体;因此,善也是物体,首先因为它们与那些相反,其次因为它们会向你提供同样的证据。
§106.7An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo? Quantam intentionem prudentia? Quantam modestiam et quietem reverentia? Quantam serenitatem laetitia? Quantum rigorem severitas? Quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent.
难道你看不出,勇敢给眼睛带来多少活力? 审慎带来多少专注? 敬意带来多少谦逊与平静? 快乐带来多少晴朗? 严厉带来多少紧绷? 温和带来多少放松? 因此,那些改变身体颜色与姿态、并在其中行使统治权的,便是物体。
Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona sunt, et quicquid ex illis est.
然而,我所提到的所有美德都是善,凡是源自它们的也是善。
Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit?
难道有什么可怀疑的,那能使某物被触及的东西本身就是物体吗?
§106.8"
Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,
"
ut ait Lucretius.
如同卢克莱修所说:“因为除物体之外,没有任何东西能够触碰或被触碰。
Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt.
”然而,我所说的所有那些东西,若非触碰了身体,就不会改变它;因此它们是物体。
§106.9Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat, corpus est.
即便在此时,那拥有如此强大力量、以至于能推动、强迫、留住和抑制的,也是物体。
Quid ergo? Non timor retinet? Non audacia inpellit? Non fortitudo inmittit et impetum dat? Non moderatio refrenat ac revocat? Non gaudium extollit? Non tristitia adducit?
那么又如何呢? 难道恐惧没有留住? 难道大胆没有推动? 难道勇敢没有激发起劲? 难道节制没有约束和唤回? 难道快乐没有使人高昂? 难道悲伤没有使人收缩?
§106.10Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio.
简而言之,我们所做的任何事,要么是在恶意的命令下进行,要么是在美德的命令下进行。
Quod imperat corpori, corpus est, quod vim corpori adfert, corpus.
命令身体的东西是物体,对身体施加力量的东西是物体。
Bonum corporis corporalest, bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporale est.
身体的善是物质的,人的善也是身体的善;因此它是物质的。
§106.11Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus.
既然如你所愿,我顺从了你,现在我自己来对自己说,我预见你将会说的话:我们是在玩棋子游戏(潜棋)。
In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos.
在多余的事情上消耗了精妙;这些东西并不能使人向善,而只是让人博学。
Apertior res est sapere, immo simpliciter satius est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.
明智是更直截了当的事,甚至干脆说,为了获得善良的心灵而使用文学是更好的。 然而,就像我们把其他事情耗费在多余的事情上一样,我们也把哲学本身弄得如此散漫。
§106.12Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus.
正如在所有事情上一样,我们也承受着文学的无节制;我们学习不是为了生活,而是为了学校。
VALE.
再会。