Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §105.1-105.8

保全自身的戒备之道与良心的平安

第 211 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

分析了为了安全生活而需要提防的五个要素,并阐述了如何不激发他人的欲望与嫉妒。文章指出,保持静默、克制言谈、以及不做恶以保持良心清白,才是获得真正内心平静的途径。

§105.1Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam.
为了让你能更安全地生活,我将告诉你应当遵守哪些事项。
Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris.
然而,我认为你应当这样听取这些教诲,就好像我是在指示你如何在你那阿尔迪亚的庄园里保持健康的身体一样。
Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.
想一想是什么促使一个人去毁灭另一个人:你会发现是希望、嫉妒、憎恨、恐惧和蔑视。
§105.2Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint.
在所有这些中,蔑视是最轻微的,以至于许多人为了自救而隐匿于其中。
Quem quis contemnit, violat sine dubio, sed transit;
被蔑视的人无疑会遭到侵犯,但也会被放过;没有人会执拗地、刻意地去伤害一个被蔑视的人。
nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.
即使在战线上,当与站立者战斗时,躺下的人也会被放过。
§105.3Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis.
如果你没有任何能刺激他人邪恶欲望的东西,如果你不占有任何显眼之物,你就能避开恶人的希望。
Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.
因为即使是微小的东西,如果是引人注目的、罕见的,也会被人觊觎。
Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si scieris in sinu gaudere.
如果你不把自己推向风口浪尖,如果你不炫耀自己的好处,如果你懂得在内心深处独自喜悦,你就能逃避嫉妒。
§105.4Odium aut est ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur.
憎恨要么源于冒犯——这你可以通过不挑衅任何人来避免;要么是无端的——对此常识会保护你。
Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum.
这曾对许多人来说是危险的;有些人甚至在没有敌人的情况下也招致了憎恨。
Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa.
至于不被畏惧这一点,将由你运命的平庸和性格的温和来为你保证;让人们知道你是那样一个可以被无险冒犯的人;让你的和解既容易又确定。
Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis.
然而,在家里被畏惧与在外面同样令人苦恼,被奴隶畏惧与被自由人畏惧同样令人不安。
Nulli non ad nocendum satis virium est.
没有人没有足够的力量去伤害他人。
Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure.
现在再加上这一点:被畏惧的人,自己也在恐惧;没有人能无忧无虑地令人感到可怕。
§105.5Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit.
剩下的就是蔑视了,那将蔑视揽在自己身上的人,即因为自己愿意而非因为理应如此才被蔑视的人,掌握着它的限度。
Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
优秀的教养以及与那些在掌权者面前有权势之人的友谊,会消除这种不便。 亲近他们是有益的,但不要纠缠其中,以免救治的方法比危险本身代价更高。
§105.6Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum.
然而,没有任何事情能像保持安静、少与他人交谈、多与自己交谈那样有益。
Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit.
言谈中有一种甘甜,它悄悄潜入并讨好,并像醉酒或爱情一样引出秘密。
Nemo quod audierit, tacebit.
没有人会对自己听到的事情保持沉默。
Nemo quantum audierit, loquetur.
没有人会只说他听到的那么多。
Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem.
对事情守口如瓶的人,也不会对说话者保持沉默。
Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est.
每个人都有一个自己信任的人,其程度就像他自己被信任一样。
Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si quod modo secretum erat, rumor est.
即使他克制自己的多嘴,满足于一个人的耳朵,他也会制造出人群,如果刚才还是秘密的事现在成了传闻。
§105.7Securitatis magna portio est nihil inique facere.
安全的最大一部分在于不做不义之事。
Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant.
无自制力的人过着混乱和动荡的生活;他们伤害他人多少,就恐惧多少,并且在任何时候都没有闲暇。
Trepidant enim, cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit.
因为当他们做过之后,他们会战栗、犹豫;良心不容许他们做别的事,并时常强迫他们向自己交代。
Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem meruit, expectat.
任何等待惩罚的人都在遭受惩罚;而任何罪有应得的人,都在等待。
§105.8Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi.
在良心有愧时,某件事物可能会保障安全,但没有任何事物能保障无忧;因为他认为,即使自己没有被发现,也有可能被发现。
Et inter somnos movetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum.
甚至在睡梦中他也会动摇,每当谈及他人的罪行时,他就会想到自己的罪行;在他看来,它没有被充分抹去,没有被充分掩盖。
Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam.
作恶者有时会获得隐藏的运气,但从未获得过安心。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §105.1audias censeo — 在 censeo(我认为、建议)之后直接使用虚拟语气(audias)而省略了连接词 ut,表示间接命令或劝告。结构为“tu tamen... audias censeo”(然而,我认为你应当听……)。
  2. §105.4Nulli non — 双重否定(nulli non... satis virium est)表示强烈的肯定:“没有人没有足够的力量去伤害他人”,即任何人都有足够的力量去伤害他人。
  3. §105.6Ut garrulitatem suam custodiat — 此处的 ut 用作让步连词(即使、纵然),引导虚拟语气的 custodiat 和 sit。紧随其后的“populum faciet”(他将制造出人群)是主节。
  4. §105.8Tutum... securum — 塞内卡对比了 tutus(客观上无危险的、安全的)和 securus(主观上无忧虑的、安心的)。在有愧的良心中,某些情况可能能保障客观上的安全(tutum),但永远无法获得主观上的安心(securum)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §105.1-105.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:105.1-105.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。