§104.19Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.
旅行并不能造就医生,也不能造就雄辩家,任何技艺都不是靠地方学成的。
Quid ergo? Sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum est, mihi crede, iter, quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret.
那么,智慧作为所有技艺中最大的一种,难道是在旅途中收集起来的吗? 请相信我,没有任何旅程能让你置物于欲望之外、愤怒之外、恐惧之外;或者如果真的有这样的旅程,人类将会成群结队地前往那里。
Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
只要你身上还带着邪恶的原因,这些邪恶就会在你在陆地和海洋中徘徊时,一直压迫你、折磨你。
§104.20Fugam tibi non prodesse miraris? Tecum sunt, quae fugis.
你对逃跑对你毫无益处感到惊讶吗? 你所逃避的东西就与你同在。
Te igitur emenda, onera tibi detrahe et demenda desideria intra salutarem modum contine.
因此,修正你自己,卸下你的重担,将应该清除的欲望限制在有益健康的限度内。
Omnem ex animo erade nequitiam.
从心灵中清除一切邪恶。
Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana.
如果你想让旅行变得愉快,就治愈你的同伴。
Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor, quamdiu superbo conversaberis.
只要你与贪婪而卑鄙的人共处,贪婪就会附着在你身上;只要你与傲慢的人交往,傲慢就会附着在你身上。
Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones.
在行刑者的陪伴下,你永远不会放下残酷。
Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.
与通奸者的交往会点燃你的欲望。
§104.21Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est.
如果你想脱去恶德,必须远离恶德的榜样。
Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.
贪婪者、败坏者、残暴者、欺诈者,如果他们曾在你身边,本会造成巨大的伤害,但如今他们就在你内部。
Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone.
走向更好的人:与卡托们生活在一起,与莱利乌斯生活在一起,与图贝罗生活在一起。
Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit.
如果与希腊人生活在一起也让你感到愉悦,那就与苏格拉底交往,与芝诺交往;一者会教你在必要时如何死去,另一者会教你在必要之前如何死去。
vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.
与克律西波斯、与波希多尼生活在一起:他们会把关于人与神之事的知识传授给你,他们会命令你付诸行动,而不仅仅是巧妙地说话,为了听众的娱乐而抛出言辞,而是要硬化你的心灵,使其面对威胁时挺立起来。
§104.22Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
因为这波动荡不安、混乱的生活的唯一港湾,就是蔑视将要发生的事,自信地挺立,准备好用对抗的胸膛去迎接命运的飞箭,既不隐藏,也不转身逃避。
§104.23Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
自然把我们塑造成心胸宽广的人,正如她给某些动物以凶猛,给某些动物以狡黠,给某些动物以胆怯,同样她也给了我们高傲而崇高的精神,这种精神寻求在哪里生活得最体面,而不是在哪里生活得最安全;它极像宇宙,在凡人脚步所允许的范围内,它追随并效仿宇宙。
Profert se, laudari et aspici credit.
它展现出自身,并相信自己受到赞美和注视。
Dominus omnium est, supra omnia est; §104.24itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet.
它是万物的主宰,在万物之上;因此,它不应屈服于任何事物,任何事物对它来说都不应显得沉重,没有任何事物能使男子汉弯下腰来。
"
Terribiles visu formae letumque labosque; "
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere.
“目之所及的可怖形状,以及死亡和劳苦;” 如果有人能用端正的目光注视它们并冲破黑暗,那就绝非如此。
Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum.
许多在夜间被视为恐怖的事物,白昼会将其转化为笑柄。
"Terribiles visu formae letumque labosque": egregie vergilius noster non re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse.
“目之所及的可怖形状,以及死亡和劳苦”:我们伟大的维吉尔极其杰出地指出,它们并不是在实际上可怖,而是在目之所及可怖,也就是说,它们只是看起来如此,实际上并非如此。
Quid, inquam, in" istis est tam formidabile quam fama vulgavit?
我想问,在这些事物中,到底有什么东西像传闻所宣扬的那样令人畏惧呢?
§104.25Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo? Totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse quicquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat.
请告诉我,卢西里乌斯,为什么男子汉要害怕劳苦,人要害怕死亡? 我经常遇到那些人,他们认为凡是自己做不到的事情,都是不可能做到的,并说我们说的话超出了人类天性所能承受的范围。
§104.26At quanto ego de illis melius existimo! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt.
但是,我对他们的看法要好得多! 他们自己也能做到这些事,只是不乐意做。
Denique quem umquam ista destituere temptantem? Cui non faciliora apparuere in actu? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.
总之,有什么人在尝试时曾被这些困难所抛弃吗? 在实际行动中,有谁不觉得它们更加容易吗? 不是因为事情艰难我们才不敢尝试,而是因为我们不敢尝试,事情才显得艰难。
§104.27Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit.
如果你们仍然渴望一个榜样,那就接受苏格拉底吧。 他是一位历尽沧桑的老人,在一切逆境中被抛掷,却未被贫困所征服(家庭的重担使他的贫困更加沉重),也未被他在服兵役期间也同样承受的劳苦所征服。
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
他在家里受到了怎样的磨练呢? 无论我们是想起他性格凶悍、言语刻薄的妻子,还是想起那些不听话、更像母亲而不是父亲的孩子们。
Si vere reputes, aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore.
如果你真实地考虑,他要么是在战争中,要么是在僭主统治下,要么是在比战争和僭主更残酷的自由中。
viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
这场战争打了二十七年;在兵器被收起之后,城邦被交托给了三十个僭主,其中大多数是他的敌人。