§102.1Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam.
就像唤醒一个做着美梦的人是令人讨厌的一样,因为他夺走了一种快乐,尽管那是虚幻的,却具有真实快乐的效果;同样,你的来信也伤害了我。
Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.
因为它把我这个已经沉浸在适宜思考中,并且如果允许的话本会走得更远的人,给召了回来。
§102.2Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere.
探讨灵魂的永恒是有益的,甚至,凭赫拉克勒斯起誓,相信它也是令人愉悦的。
Praebebam enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium.
因为我让自己容易接受那些伟大人物的观点,他们与其说是在证明,不如说是在许诺一件最令人欣慰的事。
Dabam me spei tantae.
我将自己寄托于如此伟大的希望中。
Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectus sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi.
我已经对自己感到厌恶,已经鄙视我这残破岁月的余生,正准备过渡到那无尽的时间和对一切时代的占有中;这时,我突然因收到你的来信而醒来,失去了如此美好的梦境。
Quod repetam, si te dimisero, et redimam.
如果我打发走了你,我将重新寻求并夺回这个梦。
§102.3Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse.
你的第一封信否认我已阐明了整个问题,在那个问题中,我曾试图证明我们学派所赞同的观点,即死后获得的名声是一种善。
Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: "Nullum," inquiunt, "bonum ex distantibus.
因为信中说,我没有解决向我们提出的反对意见:‘他们说,没有一种善是由分离的事物组成的。
Hoc autem ex distantibus constat. "
而这名声正是由分离的事物组成的。
§102.4Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non hoc tantum, sed alia quoque eodem pertinentia distuleram.
’ 我的卢西里乌斯,你所提问的事情,属于同一个问题的另一个部分,因此我不仅推迟了这一点,也推迟了属于同一范围的其他事情。
Quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta sunt.
因为正如你所知,某些逻辑学的事情是与伦理学的事情混合在一起的。
Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi aut peti possit.
因此,我处理了那个直接的、属于道德的部分:将忧虑送往生命最后一天之后是否愚蠢和多余;我们的善是否会与我们一同消逝,而对于不复存在的人来说是否一无所有;以及对于我们存在时将不会感知到的事情,在它存在之前,是否可以获得或追求某种果实。
§102.5Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt.
这一切都关乎道德,因此被放在了合适的位置。
At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt.
但是,辩证学者们针对这一观点所说的话,本应被区分开来,因此被搁置在一旁。
Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.
现在,因为你要求全部,我将追溯他们所说的一切,然后逐一回应。
§102.6Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur.
除非我先说明一些事情,否则那些将被反驳的事情将无法被理解。
Quid est, quod praedicere velim? Quaedam continua corpora esse, ut hominem;
我想先说明的是什么?
quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus.
某些实体是连续的,比如人;某些是复合的,比如船、房屋,总之是所有那些通过接合而使不同部分聚集成一体的东西;某些是由分离的事物组成的,它们的成员仍然是分开的,比如军队、人民、元老院。
Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt.
因为构成这些实体的那些人是通过法律或义务凝聚在一起的,但在自然上是分离的、个体的。
Quid est, quod etiamnunc praedicere velim?
我现在还想先说明的是什么?
§102.7Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat.
我们认为,由分离的事物组成的任何东西都不是善。
Uno enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale.
因为一个善必须由一个气息来维持和支配,一个善的主导部分必须是单一的。
Hoc si quando desideraveris, per se probatur; interim ponendum fuit, quia in nos nostra tela mittuntur.
如果你何时需要这个证明,它本身就可以被证明;目前它必须被设为前提,因为针对我们的,正是我们自己的武器。
§102.8"Dicitis," inquit, "nullum bonum ex distantibus esse? Claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est.
‘你们说,’对方说,‘由分离的事物组成的任何东西都不是善吗? 然而,你们那所谓的名声,是好人对好人的好意评价。
Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse.
因为正如名声不是一个人的言论,恶名也不是一个人的恶劣评价一样,名声也不是取悦于一个好人。
Consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit.
必须有许多杰出且受人瞩目的人在这点上达成一致,才能有声望。
Haec autem ex iudiciis plurium efficitur, id est distantium; ergo non est bonum.
而这是由许多人,即分离的人的判断所产生的;因此它不是善。
§102.9Claritas," inquit, "laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, non bonum.
’ ‘名声,’对方说,‘是好人给予好人的称赞;称赞是言论,是表达某种意义的声音;而声音,即使是好人的声音,也不是善。
Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est.
因为并不是好人所做的任何事情都是善。
Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim.
因为他既鼓掌也嘘叫,但没有人会把鼓掌或嘘叫称为善,即使人们赞赏并称赞他的一切,也不过像打喷嚏或咳嗽一样。
Ergo claritas bonum non est.
因此名声不是善。
§102.10Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat.
’ ‘总之,请告诉我们,这究竟是称赞者的善,还是被称赞者的善:如果你们说是被称赞者的善,你们就做了一件极其荒谬的事,就像你们声称别人身体健康是我的善一样。
Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur.
但是,称赞配得上的人是一种高尚的行为;因此,这是称赞者的善,因为那是他的行为,而不是我们这些被称赞者的善。
Atqui hoc quaerebatur. "
然而,这正是原本所探求的问题。
§102.11Respondebo nunc singulis cursim.
’ 现在我将逐一快速回答。
Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet.
第一,是否存在由分离事物组成的某种善,目前仍在探究中,双方各有其论据。
Deinde claritas desiderat multa suffragia? Potest et unius boni viri iudicio esse contenta;
第二,名声需要许多选票吗?
unus nos bonus bonos iudicat.
它也可以满足于一个好人的判断;一个好人就判定我们是好人。