§731puerone parcit an scelus sceleri ingerit?
他宽恕了那个孩子,还是把罪行叠加在罪行之上?
§732Silva iubatus qualis Armenia leo §733in caede multa victor armento incubat §734(cruore rictus madidus et pulsa fame §735non ponit iras: hinc et hinc tauros premens §736vitulis minatur dente iam lasso piger), §737non aliter Atreus saevit atque ira tumet, §738ferrumque gemina caede perfusum tenens, §739oblitus in quem fureret, infesta manu §740exegit ultra corpus— ut pueri statim §741pectore receptus ensis in tergo extitit; §742cadit ille et aras sanguine extinguens suo §743per utrumque vulnus moritur.
正如一只长有鬃毛的亚美尼亚雄狮,在累累杀戮中作为胜利者扑向畜群(它的口中沾满鲜血,虽已驱散饥饿,却不平息怒火:它在此处和彼处逼迫公牛,用已然疲惫而迟缓的牙齿威胁着小牛),阿特柔斯同样狂暴,怒火中烧,他手持沾满双重杀戮鲜血的利刃,忘记了自己在对谁发狂,以敌视的手将剑刺穿了身体——以至于那把被孩子的胸膛立刻接纳的宝剑,竟露在后背之外;他倒了下去,用自己的鲜血熄灭了祭坛的火焰,通过两处的伤口死去了。
§743bO saevum scelus!
合唱:噢,残忍的罪行!
§746bSceleris hunc finem putas?
使者:你以为这是罪行的终结?
§747gradus est.
这只是一个台阶。
合唱:他还能做出什么更甚的事? 难道是将尸体扔给野兽撕咬,并剥夺了火葬吗?
§749Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus §750nec solvat ignis! avibus epulandos licet §751ferisque triste pabulum saevis trahat— §752votum est sub hoc quod esse supplicium solet: §753pater insepultos spectet! o nullo scelus §754credibile in aevo quodque posteritas neget—
使者:但愿他只是剥夺了这些! 愿大地不掩埋死者,愿烈火不化解他们! 纵然他将他们拖走,作为飞鸟的盘中餐和凶猛野兽的悲惨食粮—— 在此时,通常被视为惩罚的事却成了一种奢望: ‘让父亲看着他们暴尸荒野! ’噢,在任何时代都令人难以置信、后世也会否认的恶行!
§755erepta vivis exta pectoribus tremunt §756spirantque venae corque adhuc pavidum salit; §757at ille libras tractat ac fata inspicit §758et adhuc calentes viscerum venas notat.
从活生生的胸膛中剜出的内脏还在颤动,血管还在呼吸,心脏还在惊恐地跳动;而他却在称量内脏的重量,窥测命运,注视着腑脏中依然温热的血管。
§759postquam hostiae placuere, securus vacat §760iam fratris epulis: ipse divisum secat §761in membra corpus, amputat trunco tenus §762umeros patentis et lacertorum. moras, §763denudat artus durus atque ossa amputat; §764tantum ora servat et datas fidei manus.
在祭品令人满意之后,他无忧无虑地开始致力于为兄弟准备宴席:他亲自将残躯肢解成块,斩断与躯干相连的宽阔肩膀和手臂关节,冷酷地剥离四肢并削去骨头;唯独保留了面孔,以及曾作为信任盟誓而交握的双手。
这部分的肉被穿在烤叉上,置于微火之上,在炉灶中滴着油水;那部分的肉在抱怨的铜釜中被沸水翻滚。
§767querente aeno iactat, impositas dapes §768transiluit ignis inque trepidantes focos §769bis ter regestus et pati iussus moram §770invitus ardet, stridet in veribus iecur; §771nec facile dicam, corpora an flammae magis §772gemuere.
火焰从置于其上的食品旁跳开,虽被两三次重新塞回颤动的炉膛中并被命令忍受耽搁,仍不情愿地燃烧着;肝脏在烤叉上发出滋滋的响声;我无法轻易说出,究竟是肉体还是火焰呻吟得更厉害。
piceos ignis in fumos abit; §773et ipse fumus, tristis ac nebula gravis, §774non rectus exit seque in excelsum levat: §775ipsos penates nube deformi obsidet.
火化作漆黑的浓烟;而烟雾本身,阴郁且如沉重的浓雾,并不笔直升起、向高空散去:反倒以丑陋的云雾笼罩了家神。
§776O Phoebe patiens, fugeris retro licet §777medioque ruptum merseris caelo diem. §778sero occidisti.
噢,隐忍的福玻斯,纵然你向后逃遁,将支离破碎的白昼沉入中天,你也落得太迟了。
lancinat gnatos pater §779artusque mandit ore funesto suos; §780nitet fluente madidus unguento comam §781gravisque vino; saepe praeclusae cibum §782tenuere fauces— in malis unum hoc tuis §783bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
父亲正在撕裂儿子们,用致命的口咀嚼着自己的骨肉;他浑身闪亮,头发因流淌的香油而湿润,因酒醉而沉重;常常,他那被鲠住的喉咙卡住了食物——提埃斯忒斯啊,在你重重的灾祸中,唯有一事是幸,那就是你对自己的灾祸一无所知。
§784sed et hoc peribit, verterit currus licet §785sibi ipse Titan obvium ducens iter §786tenebrisque facinus obruat tetrum novis §787nox missa ab ortu tempore alieno gravis,
但这也将破灭:纵然泰坦自己调转战车,反向而行,而从东方送来的、在不合时宜之时的重重黑夜以崭新的黑暗掩盖这一令人发指的恶行,但这依然必须被看见。
§788tamen videndum est. tota patefient mala.
所有的灾祸都将被揭露无遗。
§789Quo terrarum superumque parem, §790cuius ad ortus noctis opacae §791decus omne fugit, quo vertis iter §792medioque diem perdis Olympo?
合唱:大地上和天神们的父啊,在你的升起中,黑夜的所有华美装饰都纷纷逃遁,你究竟将道路转向何方,竟在中天废止了白昼?
§793cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
为何,福玻斯,你要夺走你的面容?
§794nondum serae nuntius horae §795nocturna vocat lumina Vesper; §796nondum Hesperiae flexura rotae §797iubet emeritos solvere currus; §798nondum in noctem vergente die §799tertia misit bucina signum: §800stupet ad subitae tempora cenae §801nondum fessis bubus arator,
那宣布晚刻已到的黄昏星,尚未唤起夜间的星光;那西天车轮的拐弯,尚未命令解下完成使命的战车;白昼尚未向黑夜倾斜,第三次军号尚未发出信号:在突然降临的晚餐时刻,耕夫望着尚未疲倦的耕牛,惊愕不已。
§802quid te aetherio pepulit cursu?
是什么将你逐出了天国的运行轨道?
§810numquid struitur via Phlegraeos §811alta per hostes et Thessalicum §812Thressa premitur Pelion Ossa?
难道是弗莱格拉的仇敌们正在筑起登天的高路,塞萨利亚的佩利翁山正被色雷斯的奥萨山重压?
§813solitae mundi periere vices?
世界一贯的循环更替已经消亡了吗?
§814nihil occasus, nihil ortus erit?
将既没有日落,也没有日出了吗?