Humanitext Reader

小塞内卡 · 美狄亚 §186-271

克瑞翁的驱逐令与美狄亚的争辩

第 3 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

克瑞翁与美狄亚就流放问题展开激烈交锋。美狄亚诉说自己曾拯救阿尔戈英雄的恩德并乞求宽恕,但克瑞翁强调她的危险性,命令她立即离开。

§186abeatque tuta.
而让她平安离去。
fert gradum contra ferox §187minaxque nostros propius affatus petit,
她正凶猛地朝我们走来,威胁着靠近,寻求向我们发话。
§188arcete, famuli, tactu et accessu procul, §189iubete sileat.
仆役们,把她挡在远处,不准触碰,不准靠近,命她噤声。
regium imperium pati §190aliquando discat, vade veloci fuga §191monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
让她学会承受君王之命,尽速逃跑吧,并立刻把这凶猛可怕的怪物带走。
§192Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
什么样的罪行或什么样的过错要受到流放的处罚?
§193Quae causa pellat, innocens mulier rogat.
一个无辜的女人在询问,是什么原因将她驱逐。
§194Si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
如果你是在审判,就请了解真相;如果你是在统治,就请下达命令。
§195Aequum atque iniquum regis imperium feras.
君王之命,无论公正还是不公正,你都必须承受。
§196Iniqua numquam regna perpetuo manent.
不义之国绝不可能永远存在。
§197I, querere Colchis,
去吧,去向科尔基斯人诉苦吧!
§197bRedeo: qui advexit, ferat.
我回去便是:让带我来的人带我回去。
§198Vox constitute sera decreto venit.
法令已经决定,你的声音来得太迟了。
§199Qui statuit aliquid parte inaudita altera, §200aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
未听取另一方的陈述便做出裁决的人,即使他裁决得公正,他本身也绝非公正之人。
§201C R. Auditus a te Pelia supplicium tulit?
佩里阿斯是听取了你的申辩才遭受惩罚的吗?
§202sed fare, causae detur egregiae locus.
但说吧,给你那所谓的奇妙理由留出申诉的余地。
§203Difficile quam sit animum ab ira flectere §204iam concitatum quamque regale hoc putet §205sceptris superbas quisquis admovit manus, §206qua coepit ire, regia didici mea.
要将已经激发的内心从愤怒中扭转过来是多么困难,以及凡是将傲慢之手伸向王杖之人,认为顺着其既定之路前行是多么具有君王气派,我已在我自己的王宫中了解到了。
§207quamvis enim sim clade miseranda obruta, §208expulsa supplex sola deserta, undique §209adflicta, quondam nobili falsi patre §210avoque clarum Sole deduxi genus.
因为尽管我可能被可怜的灾难所压倒,作为一个哀求者被驱逐,孤独、落魄、在各处遭受苦难,但我曾有过高贵的父亲,且从我的祖父太阳神那里,传承了我辉煌的血脉。
§211quodcumque placidis flexibus Phasis rigat §212Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, §213palustribus qua maria dulcescunt aquis, §214armata peltis quicquid exterret cohors §215inclusa ripis vidua Thermodontiis, §216hoc omne noster genitor imperio regit.
凡是法希斯河以平缓的弯曲所灌溉的土地,以及斯基泰海在背后所看见的万物,在沼泽之水使海水变甜的地方,以及那被禁锢在特尔莫东河岸、失去丈夫、手持轻盾武装起来的女战士所震慑的每一寸土地:这一切,我的父亲都用权力统治着。
§217generosa, felix, decore regali potens §218fulsi: petebant tunc meos thalamos proci, §219qui nunc petuntur.
高贵、幸福、凭借王室的尊荣而强大,我曾光芒四射:那时求婚者们正追求着我的寝宫,如今却要我去求他人。
rapida fortuna ac levis §220praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
那急促、轻浮且猛烈的命运将我从王国中夺走,置于流放之中。
§221confide regnis, cum levis magnas opes §222huc ferat et illuc casus— hoc reges habent §223magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies: §224prodesse miseris, supplices fido lare §225protegere, solum hoc Colchico regno extuli,
去信赖王权吧,当轻浮的偶然将巨大的财富此处彼处地搬弄——但君王们拥有这宏伟而巨大、没有任何日子能夺走的东西:去造福不幸之人,用忠诚的家园庇护请求者;唯有这,是我从科尔基斯王国中带出来的。
§226decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, §227praesidia Achivae gentis et prolem deum, §228servasse memet, munus est Orpheus meum, §229qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, §230geminum que numen Castor et Pollux meum est §231satique Borea quique trans Pontum quoque §232summota Lynceus lumine inmisso videt, §233omnesque Minyae: nam ducem taceo ducum, §234pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo; §235vobis revexi ceteros, unum mihi.
希腊那巨大的荣耀和显赫的精华,阿开亚民族的卫士以及神明的子嗣,是由我亲自拯救的,这是我的功绩:奥非乌斯属于我,他用歌声安抚岩石、吸引森林,而那双子神明卡斯托尔和波鲁克斯也属于我,还有玻瑞阿斯的后代,以及那甚至能看穿黑海彼岸、透过目光看清遥远事物的林叩斯,以及所有的米尼安人:因为关于那领袖中的领袖,我不愿多说,因为没有谁欠他什么:我不把它归功于任何人;我为你们带回了其余的人,只把那一人留给我自己。
§236incesse nunc et cuncta flagitia ingere.
现在来攻击我吧,把所有的罪行都堆在我身上。
§237fatebor: obici crimen hoc solum potest, §238Argo reversa, virgini placeat pudor §239paterque placeat: tota cum ducibus ruet §240Pelasga tellus, hic tuus primum gener §241tauri ferocis ore flammanti occidet.
我会承认:唯有这一项罪名可以加在我身上, “随着阿尔戈号的归来,贞洁本应让处女满足,父亲也本应让她满意”:若是如此,整个佩拉斯吉大地将会同其领袖们一同覆灭;在这里,你的女婿首先就会丧生于凶猛公牛的喷火之口中。
§242fortuna causam quae volet nostram premat, §243non paenitet servasse tot regum decus.
任凭命运随心所欲地压制我们的事业,我不后悔拯救了这么多君王的荣耀。
§244quodcumque culpa praemium ex omni tuli, §245hoc est penes te.
无论我从我所有的过错中得到了什么回报,这都在你的掌控之中。
si placet, damna ream; §246sed redde crimen, sum nocens, fateor, Creo:
如果你愿意,就给这被告定罪吧;但请把我的罪还给我。
§247talem sciebas esse, cum genua attigi §248fidemque supplex praesidis dextrae peti; §249terra hac miseriis angulum ac sedem rogo §250latebrasque viles: urbe si pelli placet, §251detur remotus aliquis in regnis locus.
我是有罪的,我承认,克瑞翁:当我触碰你的膝头,且作为一个哀求者寻求你保护性的右手之信义时,你便知道我是这样的人;我只求在这片土地上,为我的苦难求得一处角落和安居之所,以及卑微的藏身处:如果要把我赶出城去,就请在你的王国内赐予某个偏远的去处。
§252Non esse me qui sceptra violentus geram §253nec qui superbo miserias calcem pede, §254testatus equidem videor haud clare parum §255generum exulem legendo et adflictum et gravi §256terrore pavidum, quippe quem poenae expetit §257letoque Acastus regna Thessalica optinens.
我绝非粗暴挥舞王杖之人,亦非用傲慢之脚践踏他人苦难之人,我确实已经证明得足够清楚了,因为我选择了一个流亡、落魄并处于重重恐怖中颤抖的女婿——毕竟,那占领着色萨利王国的阿卡斯托斯正在寻求对他施以惩罚和死刑。
§258senio trementem debili atque aevo gravem §259patrem peremptum queritur et caesi senis §260discissa membra, cum dolo captae tuo §261piae sorores impium auderent nefas.
他哀悼着自己那因体弱多龄而颤抖、因岁月而沉重的父亲被杀害,以及那被杀老人的四肢被切断之事,那是由于受了你的欺骗,虔诚的姐妹们竟敢做出这不虔诚的恶行。
§262potest Iason, si tuam causam amoves, §263suam tueri: nullus innocuum cruor §264contaminavit, afuit ferro manus §265proculque vestro purus a coetu stetit.
如果把你的事情抛开,伊阿宋能够为他自己辩护:没有任何鲜血污染了无辜的他,他的手未曾触及利刃,且他远离你们的同伙,保持着纯洁。
§266tu, tu malorum machinatrix facinorum, §267cui feminae nequitia ad audenda omnia, §268robur virile est, nulla famae memoria, §269egredere, purga regna, letales simul §270tecum aufer herbas, libera cives metu, §271alia sedens tellure sollicita deos.
你,唯有你,是种种恶行的策划者,为了敢于做出一切事情,你具有女性的邪恶和男性的力量,且毫不顾及名声:离开吧,净化我的王国,同时带走你那些致命的草药;使公民免于恐惧,去居住在别的大地上,去纠缠神明吧。

词汇与语法注释

  1. §190vade veloci fuga / monstrumque saevum horribile iamdudum avehe. — 主语从第三人称虚拟语气 "discat"(让她学习)转变为第二人称单数命令式 "vade"(去)和 "avehe"(带走)。这通常被理解为克瑞翁对旁边的乳母下达的命令,要求她立刻把美狄亚带走,而非直接对美狄亚说话。
  2. §199aequum licet statuerit, haud aequus fuit. — 此处的 "licet" 用作连词,引导带有虚拟语气完成时 "statuerit" 的让步从句(即便他做出了裁决)。这与主句中的 "haud aequus fuit"(他自身也绝非公正之人)形成对比,构成了一条著名的法律格言,用以批判不听取双方陈述便进行审判的人。
  3. §219qui nunc petuntur. — 先行词是 "proci"(求婚者们)。被动语态的 "petuntur" 与主动语态的 "petebant"(他们曾追求)形成鲜明对比,展现了命运的逆转:曾经追求美狄亚寝宫的人,如今却成了被她哀求、求助的对象。
  4. §254testatus equidem videor haud clare parum — "videor" 在此用作“我似乎已经……”,表达个人的确信。完成时分词 "testatus" 来自异态动词 "testor"(证明),具有主动意义。 "haud clare parum" 是双重否定(“并非不够清楚”,即“极其清楚地”),整句结构意为“我确实似乎已经极其清楚地证明了”。

引用这一段

小塞内卡, 美狄亚 §186-271. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi004.humanitext-lat2:186-271

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。