§9.4.116ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione compositio.
因此,诗作在诗歌中所占的地位,就是结构在散文中所占的地位。
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
然而,对结构做出最完美判断的是耳朵,耳朵能感知充实,渴望未尽的满足,因生硬而感到不悦,因平缓而感到抚慰,因曲折而受到激发,赞同稳定的,察觉残缺的,厌恶冗余和过剩的。
ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.
因此,有学识的人理解结构的原理,而无学识的人也能体会到其乐趣。
§9.4.117quaedam vero tradi arte non possunt.
然而,有些东西是无法通过技艺传授的。
mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur.
如果我们开始使用的格显得过于生硬,就必须改变格。
num, ut quem transeamus ex quo, praecipi potest? figura laboranti compositioni variata saepe succurrit.
难道能够规定我们应该从哪个格过渡到哪个格吗? 变化多样的修辞格常常能拯救陷入困境的结构。
quae? cum orationis, tum etiam sententiae? num praescriptum eius rei ullum est? occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.
是哪一种? 是词语的修辞格,还是思想的修辞格? 对此有什么明文规定吗? 必须利用时机,并根据眼前的情况进行斟酌。
§9.4.118iam vero spatia ipsa, quae ut hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sunt? cur ut circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur?
况且,音步间距本身在此处起着极大的作用,除了耳朵的判断之外,它们还能有什么凭据呢? 为什么有些句子用较少的词就足够充实甚至过剩,而另一些句子用较多的词却显得短促和残缺? 为什么在周期句中,即使意思已经完整,似乎仍留有一些空余的地方?
§9.4.119neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse.
“法官们,我认为你们诸位中没有人不知道,这几天来,这成了老百姓的谈资,也成了罗马人民的意见。
cur hosce potius quam hos? neque enim erat asperum.
”为什么用“hosce”而不是“hos”? 因为后者也并不刺耳。
rationem fortasse non reddam, sentiam tamen esse melius.
也许我给不出理由,但我能感觉到前者更好。
cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse.
为什么说“sermonem vulgi fuisse”不够(因为结构原本是容许这样写的),我不知道;但当我听到这句时,心灵接受了这样一个事实:如果没有这种双重化,句子就不够充实。
§9.4.120ad sensum igitur referenda sunt.
因此,这些必须诉诸于感官。
et si qui non satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturae ipsi ars inerit.
即使有人可能不十分清楚什么是庄严的,什么是愉悦的,他们在自然的引导下也会比通过技艺做得更好;然而,自然本身就包含着技艺。
illud prorsus oratoris, §9.4.121scire ubi quoque genere compositionis sit utendum.
这完全是雄辩家的事情:知道在何处以及使用何种结构。
ea duplex observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus.
这种观察是双重的:一种是针对音步的;另一种是针对由音步构成的周期句。
ac de his prius.
先讨论后者。
§9.4.122diximus igitur esse incisa, membra, circuitus.
因此,我们说过有短切、小节和周期句。
incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri.
在我的心目中,短切是节奏未完全填满即结束的意思,对大多数人来说是小节的一部分。
tale est enim, quo Cicero utitur: domus tibi deerat? at habebas.
例如西塞罗所使用的:“你缺少房子吗? 但你有一所。
pecunia superabat? at egebas.
钱多得溢出来吗? 但你很穷。
fiunt autem etiam singulis verbis incisa; diximus, testes dare volumus; incisum est diximus.
”而且,短切甚至可以用单个词构成;我们说过:“diximus,testes dare volumus”;其中“diximus”就是一个短切。
§9.4.123membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens.
而小节则是通过节奏结束的意思,但它从整个躯体中截断,单凭自身不能产生任何效果。
O callidos homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: et O rem excogitatam.
“噢,狡黠的人们! ”是完整的,但脱离了其他部分,它就没有力量,就像单凭自身的手、脚和头一样;“噢,精心策划的事! ”也是如此。
quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: quem, quaeso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero brevissimam putat.
那么,躯体什么时候开始存在呢? 当最后的结语来到时:“请问,我们中谁没有料到,你们会这样做? ”西塞罗认为这是最短的周期句。
itaque fere incisa et membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
因此,短切和小节通常是不完整的,无论如何都需要一个结语。
§9.4.124periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem.
西塞罗给周期句起了很多名字:ambitus(环绕)、circuitus(周折)、comprehensio(理解/包容)、continuation(连续)、circumscription(界限)。
genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, reliqua.
它的种类有两种,一种是简单的,即一个意思用较长的环绕引申出来;另一种是由小节和短切组成的,包含多个意思:“当时有监狱的看守,执政官的刽子手,以及其他人员。
habet periodus membra minimum duo.
”一个周期句至少有两个小节。
§9.4.125medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura.
中等数量似乎是四个,但它也经常容纳更多。
modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur.
它的长度限制被西塞罗定为四个六音步诗行,或者由说话者自己的呼吸限度来决定。
praestare debet ut sensum concludat; sit aperta, ut intelligi possit, non immodica, ut memoria contineri.
它必须保证意思的完整;它应当是清晰的,以便能被理解,而不是无节制的,以便能被记忆所容纳。
membrum longius iusto tardum; brevius instabile est.
比适度更长的小节显得迟缓;更短的则不稳定。
§9.4.126ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc ut oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
凡是在需要尖锐、紧迫、好战地发言的地方,我们都要用小节和短切来讲,因为这在散文中具有最大的威力;而且结构必须适应事物,以至于在粗糙的事物上甚至应该使用粗糙的节奏,使听者和说者同样感到战栗。