§9.3.92sed mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum; quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est.
然而“变化”,如果它是路提利乌斯称为异化(ἀλλοίωσις)的那个,则展示了人、物、行为的相异;如果这一变化进行得太宽,就不是修辞格;如果太窄,则会落入对立(ἀντίθε顿);但如果这个名称确实意味着转置(ὑπαλλαγή),关于它就已经说得足够多了。
§9.3.93quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.
然而,在提出的论点之后附加理由这一修辞格(路提利乌斯称为因果论,αἰτιολογία)又如何呢? 因为关于另一个,即在分述的部分之后附加理由(这被同一作者放在首位)是否属于修辞格,是可能会产生疑问的。
§9.3.94προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero; §9.3.95aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompeii, praestat enim nemini imperare quam alicui servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est.
他称其为追加理由(προσαπόδοσις),这确实在多个论点中得到了最好的保持,因为理由要么立即附加在每一个单独的事物上,如在C·安东尼那里:“但我既不害怕作为告发者的他,因为我是无辜的;也不畏惧作为竞选对手的他,因为我是安东尼;更不指望他当选执政官,因为他是西塞罗”;要么是在给出两个或三个事物后,以相同的顺序对每一个事物连续给出理由,如在布鲁图斯关于Cn·庞培独裁的叙述中:“因为不统治任何人,也比服侍某个人要好;因为没有前者,人尚可高尚地生活,但有了后者,就完全没有生存的余地了。
§9.3.96sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium,
"
sire inde occultas vires et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium—et totus locus; seu plures calor ille vias,—Seu durat magis.
” 但是,也可以对单一事物附加多重的理由,如在维吉尔那里: "无论是土地由此获得了隐秘的力量和肥沃的养分,还是其中所有的杂质都被火烧尽”——以及整个段落;“或者是那热量开辟了更多的通道,或者是使其更加坚硬。
"
Relationem quid accipi velit, non liquet mihi.
"对于通过“关系”(relatio)他希望人们理解什么,对我来说并不清楚。
§9.3.97nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus.
因为如果他指的是双关折射(ἀνάκλασις)或重述(ἐπάνοδος),我们已经谈论过所有这些了。
sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit.
但无论那是什么,西塞罗在《弁言家》中既没有重复这一个,也没有重复前述的那些。
sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de ceteris omnibus consentio.
在那本书中,同样被置于词语修辞格之中的只有“感叹”(exclamatio),而我认为它更属于思考的修辞格(因为它是情感的流露),至于其他所有方面我都表示同意。
§9.3.98adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem.
凯奇利乌斯在这些之外加上了迂言(περίφρασις),关于这一点我已经说过;科尔尼菲基乌斯加上了提问、推论、反驳、过渡、隐瞒,此外还有格言、成分、短句、解释、结论。
quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt.
其中前者是另一种修辞格,而后者根本就不是修辞格。
§9.3.99item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παῤῥησίαν de quibus idem dico.
同样,路提利乌斯除了其他人那里也有的那些之外,还加上了让步对比、必然性、拟人、辩解、预设、肖像描绘、简笔、省略、直言,关于这些我说同样的话。
nam eos quidem auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus, praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt.
因为对于那些在寻找名称上几乎不设限制、甚至把属于论证的东西也归于修辞格的作者们,我将略过不提。
ego illud de iis etiam, quae vere sunt, §9.3.100adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissimas esse, cum immodice petantur.
我对于那些真正是修辞格的事物,也将简短地补充一点:正如适当地配置修辞格可以装饰弁言,同样,当它们被无节制地追求时,就会变得极其荒谬。
sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
有些人忽视了事物的分量和思想的力量,只要把空洞的词语歪曲成这些模式,就认为自己是最高的艺术家,因此不停地编织它们;在没有实质内容的情况下追求这些,就像在没有身体的情况下寻找衣服和姿势一样可笑。
§9.3.101sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis; nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur.
但即使是那些运用得当的修辞格,也不应过于密集;因为表情的变化和目光的投射在表演中固然大有作用,但如果有人不停地以做作的方式歪曲嘴巴,因额头和双眼的多变而局促不安,他就会被嘲笑。
sed oratio habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura dedit, specie continenda est.
然而,辩论有着某种端正的“面容”,它既不应该以僵硬的死板而凝固,也应该更经常地保持在自然所赋予的那种外貌之中。
§9.3.102sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione.
然而,首先必须了解,辩论中的每一个场所、每一个人物、每一个时刻要求的是什么;因为这些修辞格的大部分都在于娱乐。
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
然而,当必须以悲惨、憎恨、哀怜来战斗时,谁能容忍一个用对照、同尾、同音的字眼去发怒、哭泣、恳求的人呢? 因为在这些情况下,对词语的雕琢会削弱情感的可信度,而且只要显露出技巧,真理似乎就会缺席。