§9.3.82cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit.
与此最方便相连的还有我们称为区别的那个种类:例如“罗马人民憎恨私人的奢侈,而喜爱公共的华丽”;以及在末尾放置了格相同但意义不同之词的情况:如“使在当时属于有害的事物无碍,而在诉讼中属于有益的事物有利”。
§9.3.83nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.
相对置的部分也并不总是紧接着连接在一起,如在这个例子中:“因此,法官们,这不是一部成文的法律,而是与生俱来的法律……”而是如西塞罗所说,从所提出的每一个单独事物指向每一个单独事物,如在接下来的部分中:“这不是我们所学习、接受、阅读过的,而是从自然本身抓取、吸取、表达出来的。
§9.3.84nec semper, quod adversum est, contra ponitur, quale est apud Rutilium, nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus.
” 相反的事物也并不总是被对置起来,如在路提利乌斯那里:“不死的神明最先将谷物赐予我们;我们把唯独自己接受的东西,分发到了所有的土地上。
§9.3.85fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dicitur: non, ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo.
” 也可以通过采用那种重复词形变化的修辞格来进行,这被称为倒置法:“我不是为了吃而活着,而是为了活着而吃。
et quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.
”以及在西塞罗那里以这样一种方式被转置的例子,即虽然它有格的变化,但也以相似的方式结束:“使得既无怨恨而罪受罚,又无罪过而怨恨被平息。
§9.3.86et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio, etenim, cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur dignus qui in scena, spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus esse videatur, qui eo non accedat.
” 并且以相同的词结束,如他关于罗斯基乌斯所说的:“因为确实,一方面他作为艺术家具备如此的素质,以至于唯独他似乎配在舞台上被观看;另一方面他作为人具备如此的素质,以至于唯独他似乎配不上舞台。
est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.
”在对比放置的名字中也有其独特的优雅:“如果安东尼是执政官,布鲁图斯就是敌人;如果布鲁图斯是共和国的拯救者,安东尼就是敌人。
§9.3.87olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: incredibile est, (quod dico, sed verum; ἀνθυποφοράν vocant; et aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter, διέξοδον et longius evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.
” 先前我谈论修辞格已多于所需,但现在仍会有人认为以下是修辞格:“这是不可置信的(我所说的,但却是真实的)”;他们称此为反驳;以及“有人承受了这一次,无人承受两次,我承受了三次”,他们称此为详述;以及“我已经被带到了更远的地方,但我回到了主题”,他们称此为避让。
§9.3.88quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio.
某些词语修辞格与思考修辞格稍有偏差,例如疑虑。
nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.
因为当它存在于事情中时,它应该被归于前一部分;当存在于词语中时,应该归于后一部分:“无论是需要我说成是恶意还是愚蠢。
§9.3.89item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat.
” 同样,修正的道理也是如此;因为在那里犹豫不决的,在这里得到了修正。
etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius.
有些人认为,甚至在人格化中也会发生同样的情况,以至于这一修辞格存在于词语中:“贪婪是残忍之母”,以及萨鲁斯特针对西塞罗所说的:“哦,阿尔皮努姆的罗穆路斯”,以及米南德那里:“特里亚的俄狄浦斯”。
haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria.
那些没有将其作为著作的一部分匆匆带过,而是专门为这一工作著书立说的人,如凯奇利乌斯、迪奥尼修斯、路提利乌斯、科尔尼菲基乌斯、维塞利乌斯以及其他不少人,都对所有这些进行了更详细的阐述;但那些健在之人的荣光也绝不会减少。
§9.3.90ut fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior.
虽然我承认,某些人也可以发现更多的词语修辞格,但我并不赞同那些著名的作者们所传下来的之外还有更好的。
nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης), sumpta ex adverso probatio.
因为最显著的是,M·吐利乌斯在《论弁言家》第三卷中提出了许多修辞格,而他后来在撰写《弁言家》时似乎通过略过它们而亲自否定了这些;其中一部分其实更属于思考修辞格而非词语修辞格:如贬抑、出乎意料、形象、自问自答、离题、委任、相反(因为我认为这就是所谓的对立论),以及从相反面取得的论证。
§9.3.91quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant.
有些事物根本就不是修辞格,例如顺序、列举、概括(无论这个名字指的是简短概括的思想,还是定义);因为即使是这个,科尔尼菲基乌斯和路提利乌斯也认为是一种词语的修辞格。
verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita.
然而,词语的和谐转置,即倒装,虽然凯奇利乌斯也认为其是一种修辞格,但被我们置于了转义之中。