§8.pr.23quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia.
首先是因为最优秀的东西最不需要刻意搜求,而是类似于那些单纯的、从真理本身出发的东西。
nam illa, quae curam fatentur et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velut laeto gramine sata strangulantur.
因为那些流露出刻意雕琢并甚至希望显得是虚构和拼凑出来的表达,既得不到好感,又失去了信任,这是因为其意义被遮蔽,仿佛农作物被茂盛的杂草所窒息。
§8.pr.24nam et quod recte dici potest circumimus amore verborum et quod satis dictum est repetimus et quod uno verbo patet pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam dicere.
事实上,出于对词句的偏爱,我们绕弯子说出本可以直接表达的意思,并且重复已经说得足够充分的内容,用更多的词去累赘一句话就能说清楚的事情,并且认为暗示大多数事情比直接说出来更好。
quid quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum quod et alius dixisset?
更何况如今没有任何贴切的词能让人满意,只要人们认为连别人也会说的话就显得不够能言善辩呢?
§8.pr.25A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio.
我们甚至从最堕落的诗人那里借用修辞格或隐喻,当然,只有在需要智慧才能理解我们时,我们才算是有才华的。
atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
然而,西塞罗曾足够明白地教导过,演讲中最大的缺点就是脱离日常的言论类型以及常识的习惯。
§8.pr.26sed ille est durus atque ineruditus; nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus;
但他却是粗鄙而无教养的;我们则更优秀,对我们来说,自然所启示的一切都是肮脏的,我们寻求的不是装饰而是媚态,仿佛词语除了与事物紧密相连之外还有什么美德似的。
quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est.
如果为了使这些词语贴切、明晰、华美并妥当安置,需要我们终生为之劳苦,那么一切研究的成果就都丧失了。
§8.pr.27atqui plerosque videas haerentes circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur.
然而,你会看到大多数人在寻找词语时,以及在对已找到的词语进行权衡和量度时,都纠结于个别字眼。
quod si idcirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia.
但是,即使这样做是为了总是使用最好的词,这种不幸也是令人厌恶的,因为它通过拖延和不自信,既阻碍了演讲的进程,又熄灭了思考的热情。
§8.pr.28miser enim et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum verbum aequo animo perdere potest.
因为,凡是不能以平常心舍弃任何词语的演讲者,都是可怜的且可以说是贫乏的。
sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos.
但是,凡是首先理解了说话的原理,接着通过大量且合适的阅读为自己准备了丰富的词汇储备,并在此之上运用了布局艺术,最后通过极多的练习巩固了所有这些的人,甚至连一个词也不会失去,因为这些词总是准备就绪,尽在眼前。
§8.pr.29namque ei qui id fecerit simul res cum suis nominibus occurrent.
因为对于这样做的人,事物将与它们的名字同时出现。
sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et quasi reposita.
但是需要先前的研究以及已经习得且仿佛储备起来的能力。
namque ista quaerendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus.
因为那种寻找、判断和比较的焦虑,应该在我们学习时采用,而不是在我们说话时采用。
alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione, qui non satis laboravit.
否则,正如那些没有准备家产的人在临近日子时才去搜求一样,在演讲中,没有付出足够劳动的人也是如此。
§8.pr.30sin praeparata dicendi vis fuerit, erunt in officio, non ut requisita respondere, sed ut semper sensibus inhaerere videantur atque eos ut umbra corpus sequi.
但如果演讲的力量已经准备就绪,它们就会各司其职,看起来不像是奉命响应,而是始终紧贴着意义,并且像影子跟随着身体一样跟随它们。
§8.pr.31sed in hac ipsa cura est aliquid satis.
但在这份关注本身中也有一定的限度。
nam cum Latina, significantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus? quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquum, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur.
因为当词语符合拉丁规范、意义明确、华美且安置得当时,我们还要进一步劳苦什么呢? 然而,有些人对自己求全责备、几乎要和每一个音节同归于尽,他们甚至在找到了最好的表达时,还要去寻找更古老、生僻、出人意料的东西,却不明白在词语受到称赞的演讲中,思想却躺在那里毫无生气。
§8.pr.32sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil verborum causa esse faciendun, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta; quorum ea sunt maxime probabilia, quae sensum animi nostri optime promunt atque in animis iudicum quod nos volumus efficiunt.
因此,对表达的关注应该尽可能大,但只要我们知道:决不能为了词语本身而做任何事,因为词语本身是为了事物才被发明的;在这些词语中,最值得称道的是那些最能表达我们内心的想法、并在裁判官心中产生我们所期望的效果的词语。
§8.pr.33ea debent praestare sine dubio et admirabilem et iucundam orationem, verum admirabilem non sic, quomodo prodigia miramur, et iucundam non deformi voluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta.
毫无疑问,这些应当呈现出既令人赞叹又令人愉悦的演讲,但令人赞叹并不像我们惊叹于奇迹那样,令人愉悦也不是出于丑陋的娱乐,而是与赞誉及尊严结合在一起。