§8.1.1igitur, quam Graeci φράσιν vocant, Latine dicimus elocutionem.
因此,希腊人称为“phrasis”的,我们用拉丁语称为“elocutio”(表达)。
ea spectatur verbis aut singulis aut coniunctis.
它表现在个别词汇或结合词汇中。
in singulis intuendum est ut sint Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere volumus accommodata, in coniunctis, ut emendata, ut collocata, ut figurata.
在个别词汇中,必须注意它们是否符合拉丁规范、明晰、华美并适应于我们想要达到的目的;在结合词汇中,则要注意它们是否无误、安置妥当并富有修饰。
§8.1.2sed ea, quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda, in libro primo, cum de grammatice loqueremur, exsecuti sumus.
但是,关于符合拉丁规范且无误地说话的原理所应探讨的内容,我们在第一卷谈论语法时就已经阐述完毕了。
verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus; hic non alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et externa.
然而,在那里我们只是要求它们不要有缺陷;在这里,提醒人们使它们尽可能少地带有异域和外部色彩,并非不合时宜。
multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
因为你可以发现许多人,他们虽然不缺乏说话的原理,但你会说他们说话与其说是符合拉丁规范,不如说是过于刻意,正如那位著名雅典老妇人,因注意到一个词的做作,便称在其他方面极为雄辩的泰奥弗拉斯托斯为“外邦人”,并且在被问及细节时回答说,她没有通过其他任何原因看出这一点,而只是因为他说话太具有雅典腔了。
§8.1.3et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem.
而且在具有惊人雄辩才能的提图斯·李维身上,阿西尼乌斯·波利奥认为存在着某种“帕塔维乌姆特征”。
quare, si fieri potest et verba omnia et vox huius aluminum urbis oleant, ut oratio Romana plane videatur, non civitate donata.
因此,如果可能的话,所有的词语和声音都应该散发出这座城市哺育之子的气息,从而使演讲显得完全是罗马的,而不是仅仅被赋予了公民权。