§8.6.23nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt.
换喻(转称)与这一类型相去不远,它是用一个名称代替另一个名称,但正如西塞罗所说,修辞学家称之为“换置(下乘换)”。
haec inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus significat: ut
"
Cererem corruptam undis,
"
et
"
receptus
terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
它通过发明者来表示被发明之物,通过占有(控制)者来表示被支配之物:例如 “Cererem corruptam undis(被波浪损毁的刻瑞斯〔谷物〕)” 以及 “receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet(被接纳到陆地上的涅普顿〔海洋〕挡住了北风对船队的袭击)”。
"
Quod fit retrorsum durius.
反过来做则更为生硬。
§8.6.24refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur.
然而,这一修辞格在多大程度上适用于雄辩家是很重要的。
nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat.
因为,正如我们常听到用“武尔坎”代表火,用“以不同的马尔斯(战况)战斗”是文雅的言语,说“维纳斯”比说“性交”更为得体一样,用“利贝尔”和“刻瑞斯”代表酒和面包,则过于放任,非法庭的严谨所能容忍。
sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix; §8.6.25at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta:
"
iam proximus ardet Ucalegon.
正如从所容纳之物中,习惯上接受“道德良好的城市”、“喝干的杯子”和“幸福的时代”;但相反的情况,除了诗人,很少有人敢用: “iam proximus ardet Ucalegon(现在邻近的乌卡勒贡〔的房子〕正在燃烧)”。
"
Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur.
除非这或许更应当算是“用占有者代表被占有之物”,就像一个人的祖传财产被挥霍光了,而说这个人被“吞噬”一样。
quo modo fiunt innumerabiles species.
以此种方式会产生无数的变体。
§8.6.26huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii Vergilium; venisse commeatus, qui adferantur; sacrilegium deprehensum, non sacrilegum; armorum scientiam habere, non artis.
因为属于这一类的还有:当我们说在坎尼有六万人被汉尼拔斩杀时,以及把维吉尔的诗歌称为“维吉尔”时;当我们说“给养”已到,指代正在被运送来的物品时;当说“神圣不可侵犯的罪行(神庙盗窃罪)被发现”,而不是指“亵渎神明的人”时;当说“拥有武器的知识”,而不是指“艺术(武艺)的知识”时。
§8.6.27illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus.
此外,用被产生的结果来表示产生它的原因,这在诗人和雄辩家那里也都很常见。
nam et carminum auctores,
"
pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
"
et
"
pallentesque habitant morbi tristisque senectus,
"
et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet.
因为,正如诗歌创作者们说: “pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas(苍白的〔使人苍白的〕死亡用平等的脚步敲响穷人的茅屋)” 以及 “pallentesque habitant morbi tristisque senectus(苍白的〔使人苍白的〕疾病和悲伤的衰老居住在此)” 一样,雄辩家也会说“轻率的(令人盲目的)愤怒”、“开朗的(令人欢快的)青年时代”、“怠惰的(令人懒散的)闲暇”。
§8.6.28est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia.
这一修辞格与提喻法之间也存在着某种亲缘关系。
nam, cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi pars auratura.
因为,当我用人的“表情(复数vultus)”来代替“表情(单数vultus)”时,我是用复数来表达单数之物;但我这样做并不是为了让人们从多数中理解出一个(因为那是显而易见的),而是改变了名称;当把“镀金的屋顶”说成“黄金的(屋顶)”时,我只是稍微偏离了事实,因为镀金只是其中的一部分。
quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus.
去逐一追究这些细节,即便是对于不指导雄辩家的人来说,也显得过于琐碎。
antonomasia, §8.6.29quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua,
"
divum pater atque hominum rex; "
et ex factis, quibus persona signatur,
"
thalamo quae fixa reliquit
impius.
antonomasia(换名法),它是用某种成分代替固有名词,在诗歌中以两种方式都极常用:一是通过修饰语(epitheton),当它所附加的名词被拿掉时,它可以代替该名称,如“泰丢斯之子(狄奥墨得斯)”、“佩琉斯之子(阿喀琉斯)”;以及在这些修饰语中尤为杰出的,如: “divum pater atque hominum rex(神明之父与人类之王〔朱庇特〕)”;二是通过标示出该人物的某些行为,如: “thalamo quae fixa reliquit impius(不敬之人〔埃涅阿斯〕留在卧室墙上的东西)”。
"
Oratoribus etiamsi rarus eius rei, §8.6.30nonnullus tamen usus est.
虽然对雄辩家来说,这种做法很罕见,但并非全无使用。
nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem.
因为即使他们不说“泰丢斯之子”或“佩琉斯之子”,他们也会说“不敬之徒”和“弑亲者”;我也不会犹豫用“迦太基和努曼提亚的毁灭者”代替西庇阿,用“罗马雄辩之冠”代替西塞罗。
ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur.
西塞罗本人当然也使用过这种自由的表达:他说,“你并没有犯很多错误,”也就是“年长的老师”对“一位极其勇敢的人”说的话;因为这两个人的名字都没有被说出来,但两者的身份都被理解了。
onomatopoeia quidem, §8.6.31id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur.
至于拟声造词法(onomatopoeia),即新造词(拟声词),希腊人视之为极大的美德(长处)之一,而我们却几乎不被允许使用。
et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem.
并且,那些最初创造语言的人,通过将声音与情感相适应,创造了极多这样的词。
nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt.
因为“牛哞声(mugitus)”、“嘶嘶声(sibilus)”和“低语声(murmur)”就是由此而来的。
§8.6.32deinde, tanquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur.
随后,仿佛一切都已经完美无缺,我们自己不敢创造任何新词,尽管古人所创造的许多词每天都在消亡。
vix illa, quae πεποιημένα vocant, quae ex vocibus id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia sunt sullaturit et proscripturit; atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.
我们几乎不允许自己使用那些被称为“pepoiemena”(新造词)的词,即那些以任何方式从已被接受使用的词中派生(屈折)出来的词,如“他想学苏拉(sullaturit)”和“他想实行充公宣布(proscripturit)”;此外,用“桂冠门柱”代替“用月桂树装饰的门柱”,也是出自相同的造词法。
§8.6.33sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur.
但这种做法(复合词的创造)幸运地流传了下来;[文本损坏]正如希腊人[文本损坏]那样,我们对此予以容忍;我们甚至似乎有些生硬地把“持弓者(arquitenens)”结合在一起,并且我们似乎看到了“七头耕牛(septentriones,即北斗七星)”。