Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §8.5.24-8.5.35

格言过度的弊端与中庸之道

第 234 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出过度或错误使用“sententiae”会导致文风细碎等弊端,主张在过度追求与完全排斥之间采取中庸的态度,并引入了接下来关于比喻(tropes)的讨论。

§8.5.24alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant, Alexandrum sepelio;
其他的则是空洞的,比如有人建议国王的亲信们在巴比伦的火葬中埋葬亚历山大: “我埋葬亚历山大;难道有人会从屋顶上观看这一幕吗?
hoc quisquam spectabit a tecto? quasi vero id sit in re tota indignissimum.
” 仿佛这确实是整个事件中最令人不齿的事情似的。
alia nimia ut de Germanis dicentem quendam audivi, caput nescio ubi impositum; et de viro forti, bella umbone propellit.
其他的则是过分的,正如我听见有人谈到日耳曼人时说: “头颅被安置在不知道什么地方”;以及谈到一个勇敢的人说: “他用盾牌的凸部推开战争。
sed finis non erit, §8.5.25si singulas corruptorum persequar formas.
” 但如果我一个一个追究堕落表现的各个形式,那就没有止境了。
illud potius, quod est magis necessarium.
还是转向那个更为必要的问题吧。
duae sunt diversae opiniones, aliorum sententias solas paene spectantium, aliorum omnino damnantium; quorum mihi neutrum admodum placet.
存在两种相反的意见:一种人几乎只追求“sententiae”,另一种人则完全予以否定;这两者我都不怎么赞同。
densitas earum obstat invicem; §8.5.26ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest, quod loco in quem crescat caret, nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet; — ideoque artifices etiam, cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant.
它们的密集会互相阻碍;就像在所有的庄稼和树木的果实中,如果没有生长的空间,就没有任何东西能长到合适的大小,而在没有任何周围阴影晕染的画作中,主体也无法凸显一样;因此,艺术家们在将多件作品汇集到一个画板上时,也会用空间将它们隔开,以免阴影落到人体上。
§8.5.27facit res eadem concisam quoque orationem; subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium.
同样的原因也会使文风变得细碎;因为每一个“sententia”都会停顿,因此在它之后必然会有一个新的开始。
unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem §8.5.28nequeant.
由此,几乎松散的、并非由句肢而是由个别碎块拼凑而成的文风便缺乏结构,因为那些圆润而四面被切短的表述是无法依次相连的。
praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet claris, multis tamen ac variis velut maculis conspergitur.
除此以外,说话本身的文彩无论多么明亮,也都会被许多且多样、犹如污斑的东西所点缀。
porro, ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. quare,
再者,正如在合适的地方嵌上紫色条纹能带来光彩一样,但织有过多斑纹的衣服对任何人来说都肯定是不合适的。
§8.5.29licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni); et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inaequalia tantum et velut confragosa nec admirationem consequuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.
因此,尽管这些东西看起来既闪亮又在某种程度上显得突出,然而你也可以说,那些光芒不像火焰,而像在烟雾中闪烁的火花(当整个辩论都闪耀时,这些火花甚至显现不出来,就像在太阳底下,星星本身也变得看不见一样);而那些通过频繁而微小的尝试来抬高自己的文风,只会变得参差不齐、犹如崎岖不平,既不能赢得对卓越者的赞赏,又失去了平易流畅的优雅。
§8.5.30hoc quoque accedit quod solas captanti sententias multas dicere necesse est leves, frigidas, ineptas.
此外,对于只追求“sententiae”的人来说,必然会说出许多轻薄、冷漠、愚蠢的话。
non enim potest esse dilectus, ubi numero laboratur.
因为在追求数量的地方,就不可能有什么挑选。
itaque videas et divisionem pro sententia poni et argumentum; sit tantum in clausula nec male pronuntietur. occidisti uxorem ipse adulter; §8.5.31non ferrem te, etiamsi repudiasses, divisio est.
因此你可能会看到,划分或论证都会被当作“sententia”来用;只要它在结句中,且没有被糟糕地朗读出来: “你杀了你的妻子,你自己就是个通奸者”; “即使你已经和她离婚,我也不能容忍你”,这是划分。
vis scire, venenum esse amatorium? viveret homo, nisi illud bibisset, argumentum est.
“你想知道那毒药其实是春药吗? 如果他没喝它,他本来还会活着”,这是论证。
Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tanquam sententias.
大多数人并没有说很多“sententiae”,而是把所有的话都说得像“sententia”一样。
§8.5.32huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu.
与此相反的是某些人的热忱,他们逃避并畏惧辩论中的所有这种乐趣,除了平实、卑微和不费力气的东西之外,什么都不赞同。
ita, dum timent, ne aliquando cadant, semper iacent.
因此,由于害怕有朝一日会跌倒,他们总是趴在地上。
quod enim tantum in sententia bona crimen est? non causae prodest? non iudicem movet? non dicentem commendat?
因为在好的“sententia”里,究竟有什么大罪呢? 难道它对诉讼没有好处吗? 难道它不能打动法官吗? 难道它不能使说话者受到称赞吗?
§8.5.33est quoddam genus, quo veteres non utebantur.
他们说,有一种类型是古人不曾使用的。
ad quam usque nos vocatis vetustatem? nam si illam extremam, multa Demosthenes, quae ante eum nemo.
你们究竟要把我们召唤回到什么样的古代呢? 因为如果是指最极端的古代,那么德摩斯梯尼做了许多在他之前无人做过的事。
quomodo potest probare Ciceronem, qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? sed ante hos simplicior adhuc ratio loquendi fuit.
一个认为加图和格拉古兄弟的东西一点都不能改的人,又怎能赞同西塞罗呢? 但在这些人之前,说话的方式还要更加简单。
§8.5.34ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo.
然而,我相信这些辩论的闪光点就如同雄辩的眼睛一般。
sed neque oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra officium suum perdant; et, si necesse sit, veterem illum horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam.
但我不想让全身都是眼睛,免得其他肢体失去它们的功能;而且,如果必须选择的话,我宁愿要那古老的粗粝文风,也不要那种现代的放肆。
sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprehensionem nitor.
然而,一条折中之路是敞开的,正如在衣食起居中,也加入了一些不被指责的精致一样。
quare, sicut possumus, adiiciamus virtutibus; prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.
因此,我们应该尽可能地为美德增光添彩;但首先还是要避免缺点,免得我们虽然想比古人更好,却只是变得与他们不同而已。
§8.5.35reddam nunc, quam proximam partem dixeram esse de tropis, quos modos clarissimi nostrorum auctores vocant.
现在,我将论述我曾说过的下一个部分,即关于比喻,我们最著名的作家称之为样式。
horum tradere praecepta et grammatici solent.
文法家们也通常传授这些规则。
sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis gravior videbatur locus et maiori operi reservandus.
但当我谈到他们的职责时,这一部分被我推迟了,因为关于辩论装饰的议题显得更为重大,应该留给更宏大的著作。

词汇与语法注释

  1. 8.5.24suadentis — 属格分词 "suadentis"(建议的人的)修饰省略的名词(如 "sententia" 或 "verba"),作为前面 "alia vana"(其他空洞之物)的具体例证。
  2. 8.5.29dixeris — 虚拟式完成时第二人称单数,在此处用作潜在虚拟式("you would say"),用于表示缓和的断言或可能性。
  3. 8.5.34sit — 愿望或命令虚拟式(现在时第三人称单数)。主语是不定式短语 "vitiis carere"(没有缺点),整句意为“首先应当做到的是没有缺点”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §8.5.24-8.5.35. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:8.5.24-8.5.35

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。