§8.4.11interim proposito velut simili exemplo efficiendum est, ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est: ut idem pro Cluentio, cum exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse, quanto est, inquit, Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus? siquidem ilia, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit; hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum.
同时,通过提出一个类似的例子,必须使我们所要夸大的事物显得更大:正如同一作者在《为克鲁恩提乌斯辩护》中,在说明了某个米利都妇女为了堕胎而从第二顺位继承人那里收受了钱财之后,说道:“在同样的伤害中,奥皮亚尼库斯难道不配受更重的惩罚吗? ”因为她是在对自己的身体施加暴力时折磨了自己;而他则是通过对他人身体的暴力和折磨实现了同样的事情。
§8.4.12nec putet quisquam hoc, quanquam est simile illi ex argumentis loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse.
任何人都不要认为,这与论据中那种“由小推大”的类似论证方式是完全相同的。
illic enim probatio petitur, hic amplificatio; sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit sed ut peius.
因为在那边寻求的是证明,而在这里寻求的是夸大;正如在奥皮亚尼库斯的案子里,通过这种比较所要达到的目的,不是说明他做错了,而是说明他做得更糟。
est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia.
然而,尽管是不同的事物,它们之间也有某种相近之处。
repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum.
因此,我在这里也将重复我在那边使用过的同一个例子,但用途不同。
§8.4.13nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari: sicut hoc loco, an vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus?
因为我必须表明这一点,即为了夸大的目的,不仅整体与整体相比较,而且部分也与部分相比较:正如在这个地方,“大祭司普布利乌斯·西庇阿,这位极高尚的人,以私人的身份,杀死了仅在温和地削弱共和国体制的提比略·格拉古;而我们作为执政官,难道要容忍渴望用屠杀和烈火毁灭整个世界的喀提林吗?
§8.4.14hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur; quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.
” 在这里,喀提林与格拉古相比较,共和国的体制与整个世界相比较,温和的削弱与屠杀、烈火及毁灭相比较,私人与执政官相比较;如果有人想要展开这些内容,每一个细节都包含着充分的论据。
§8.4.15quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim.
至于我所说的通过推理进行的夸大,且让我们看一看我是否用了一个足够恰当的词来表示它。
nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat.
只要事情本身对于愿意学习的人来说是显而易见的,我并不为此担心。
hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est alibi valet; ut aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur.
然而,我采用这个词,是因为这种夸大是被置于一个地方,而在另一个地方发挥作用;也就是说,为了让另一件事物增长而使这一件事物增大,由此通过推理引导到我们想要抬高的那件事物上。
§8.4.16obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum, tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate.
西塞罗在指责安东尼喝纯酒和呕吐时说:“你,凭着你那样的喉咙,你那样的肋部,你那整个身体如角斗士般的强壮。
quid fauces et latera ad ebrietatem? minime sunt otiosa;
”喉咙和肋部与醉酒有什么关系?
nam respicientes ad haec possumus aestimare, quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et concoquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate.
它们决非无用之物;因为回顾这些,我们就可以推估出他在希皮亚斯的婚礼上喝了多少酒,以至于凭他那角斗士般强壮的身体也无法承受和消化。
ergo, si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.
因此,如果由一件事物推导出另一件事物,那么“推理”并不是一个不恰当或不常用的名称,正如出于同样的原因,我们在争点中也拥有这个名称。
§8.4.17sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, siquidem tanta vis fuit vini erumpentis, ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem, ubi minime deceret, vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret.
同样,也可以从后续的事情中推导出夸大,因为喷涌而出的酒的威力是如此之大,以至于它在最不体面的地方引起的不是偶然或意图,而是呕吐的必然,并且吐出来的不是刚吃下去的食物(如有时通常会发生的那样),而是溢出了直到第二天。
§8.4.18idem hoc praestant, quae antecesserunt.
先前的事情也起到了同样的作用。
nam cum Aeolus a lunone rogatus
"
cavum conversa cuspide montem
impulit in latus, ac venti velut agmine facto
ruunt,
"
apparet, quanta sit futura tempestas.
因为当埃俄罗斯应朱诺的请求,“转过长矛,猛推空心的山侧,而狂风犹如排成队伍一般奔涌而出”时,便显然可见未来的风暴将会有多么巨大。
§8.4.19quid? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est, cum illa diceret, levia sunt haec in hoc reo.
那么,当我们故意减轻我们自己已经提升到极度令人憎恶的那些最残暴的事情,以便使后续的事情显得更加严重时,又当如何呢? 正如西塞罗所做的那样,当他说:“对于这个被告,这些都是轻微的。
metum virgarum nauarchus nobilissimae ciuitatis pretio redemit: humanum est.
一个极显赫城邦的船长用金钱免除了鞭笞的恐惧:这是合乎人情的。
alias, ne securi feriretur, pecuniam dedi: usitatam est.
另一个人为了不被斧头斩首而给了钱:这是常用的做法。
§8.4.20nonne usus est ratiocinatione, qua colligerent audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata? sic quoque solet ex alio aliud augeri: ut cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria.
” 他难道不是使用了推理,从而让听众推断出后面引入的事情是多么严重,以至于与之相比,这些行为显得合乎人情且寻常? 通过这种方式,也常常能由一件事物来使另一件事物增大:正如当通过汉尼拔的战功夸大西庇阿的英勇时,以及我们惊叹于高卢人和日耳曼人惊人的勇敢,从而使盖乌斯·凯撒的荣耀显得更大一样。