§8.4.1prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine: ut cum eum, qui sit caesus, occisum, eum, qui sit improbus, latronem, contraque eum, qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicimus.
因此,夸大或缩小事物的第一种类型存在于事物本身的名称之中:例如,当我们把一个挨了打的人说成是“被杀害的”,把一个无耻之徒说成是“强盗”;相反地,把殴打他人的人说成是“触碰”,把伤害他人的人说成是“损伤”。
utriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?
这两方面的共同例子见于《为凯利乌斯辩护》:“如果一个寡妇放纵地生活,放荡的女人傲慢地生活,富有的女人奢侈地生活,好色的女人以娼妓的方式生活,那么如果有人稍微放肆地向她打个招呼,我就会认为他是奸夫吗?
§8.4.2nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset.
” 因为他既把一个无耻的女人称为“娼妓”,又说那个与她有长期交往的人是“稍微放肆地打了招呼”。
hoc genus increscit ac fit manifestius, si ampliora verba cum ipsis nominibus, pro quibus ea posituri sumus, conferantur: ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
如果把更强烈的词语与我们打算用来代替它们的实际名称进行对比,这种类型就会增强并变得更加明显,正如西塞罗在《弹劾维雷斯》中所说:“因为我们带到你们裁判所来的,不是一个窃贼,而是一个强夺者;不是一个奸夫,而是一个贞洁的摧残者;不是一个盗窃圣物者,而是一个神圣事物和宗教的公敌;不是一个刺客,而是一个对公民和同盟者极其残酷的刽子手。
§8.4.3illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur.
” 因为在前一种方式中,事物被做得很大,而在后一种方式中,它被做得甚至更大。
quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie.
然而,我看到夸大主要由四种类型构成:递增、比较、推理和堆砌。
incrementum est potentissimum, cum magna videntur etiam quae inferiora sunt.
递增是最有力量的,因为即使是较低的事物也显得高大。
id aut uno gradu fit aut pluribus et pervenit non modo ad summum sed interim quodammodo supra summum.
它可以通过一个步骤或多个步骤来实现,并且不仅达到顶峰,而且有时在某种程度上超越顶峰。
omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum: §8.4.4facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? nam et, si tantum verberatus esset, uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod erat inferius; §8.4.5et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat;
对于所有这些,即使是西塞罗的一个例子也足够了: “束缚一个罗马公民是罪行,鞭笞是恶行,处死几乎是弑亲;那么将他钉上十字架,我该说什么呢? ”因为即使他只是被鞭笞,这也已经递增了一步,因为他假定那较低的行为本身就是罪行;如果他只是被处死,他也会通过多个步骤上升;但当他说出“处死几乎是弑亲”——这之上便无其他——之后,他又加上了“将他钉上十字架,我该说什么呢?
cum vero dixerit, prope parricidium necare, supra quod nihil est, adiecit quid dicam in crucem tollere? ita, cum id, quod maximum est, occupasset, necesse erat in eo, quod ultra est, verba deficere.
”如此一来,当他已经占据了最大的事物时,对于超越它的事物,言辞必然显得匮乏。
§8.4.6fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso:
"
quo pulchrior alter
non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.
超越顶峰的递增也可以通过另一种方式实现,如维吉尔在描写劳苏斯时所说:“没有第二个人比他更俊美,除了劳伦图姆人图尔努斯的身躯。
"
Summum est enim, quo pulchrior alter non fuit; huic deinde aliquid superpositum.
”因为“没有第二个人比他更俊美”已经是顶峰;在这之上,随后又叠加上了某种东西。
§8.4.7tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur et quod non est plus maximo, sed quo nihil maius est; matrem tuam cecidisti.
还有第三种方式,它不通过步骤,也不是比最大还要大,而是再没有比之更大的了:“你打了你的母亲。
quid dicam amplius? matrem tuam cecidisti.
我还用再多说什么吗? 你打了你的母亲。
nam et hoc augendi genus est tantum aliquid efficere, ut non possit augeri.
”因为这种夸大的类型也是把某事做成大到无法再被夸大的地步。
§8.4.8crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur: ut de vomitu in Antonium Cicero, in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum.
言辞的增强也可以不那么明显,但不知是否正因如此而更为有效,即在文脉和流转中不作明显的区分,总是有一个比前一个更大的词语紧随其后,如西塞罗描写安东尼呕吐时所说:“而且是在罗马人民的集会上,在履行公职时,以骑兵长官的身份。
singula incrementum habent.
”其中的每一个细节都包含着递增。
per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam non populi, populi etiam non Romani vel si nullum negotium ageret, vel si non publicum vel si non magister equitum.
即使不在集会上呕吐,本身已是丑态;若在集会上,即便不是人民的集会;若是人民的,即便不是罗马人民的;或者哪怕他当时没有处理任何事务,或者不是公职,或者如果他不是骑兵长官。
§8.4.9sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur; hic in sublime etiam cucurrit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu.
但换作别人,就会把这些拆开,并在每一个步骤上流连;而西塞罗则奔向高空,不是靠吃力攀登,而是凭一股气势达到了顶峰。
verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita, quae fit per comparationem, incrementum ex minoribus petit.
然而,正如这种夸大是向更高处延展,同样,通过比较进行的夸大则是从较小的事物中寻求递增。
augendo enim, quod est infra necesse est extollat id quod supra positum est: ut idem atque in eodem loco, §8.4.10si hoc tibi inter cenam et in illis immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? in coetu vero populi Romani—.
因为通过夸大处于下方之物,必然会抬高那置于上方之物,正如同一作者在同一篇演说中所说: “如果这事发生在你吃晚饭时,发生在你那些巨大的杯子中间,谁会不觉得可耻? 然而是在罗马人民的集会上——。
Et in Catilinam: servi mehercules mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem.
”又在《弹劾喀提林》中:“凭赫拉克勒斯起誓,如果我的奴隶像你的所有公民害怕你那样害怕我,我就会认为我必须离开我的家。 ”