§8.3.80illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur.
在同一篇辩护中,还有一段已经几乎带有诗意,但仍带有自身照应的话,这更适合于装饰:“正如风暴常常因天空的某种确切征兆而兴起,又常常毫无确切理由地因某种隐秘原因而意外爆发;同样,在平民大会这场风暴中,你常常能明白它是因何种征兆而兴起,又常常如此隐秘,以至于它似乎是无故发生的。
sunt et illae breves, §8.3.81vagi per siluas ritu ferarum, et illud Ciceronis in Clodium, quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit.
”也有那些简短的比喻,如“像野兽一般在森林中游荡”,以及西塞罗针对克洛狄乌斯的那句名言:“他从那场审判中赤裸地逃脱,仿佛从火灾中逃出一样。
quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere.
”与这些相似的比喻,任何人甚至在日常谈话中也能想到。
huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter.
这背后的美德不仅在于清晰地将事物呈现在眼前,还在于简练而迅速。
§8.3.82ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est (βραχυλογίαν vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde armatus.
的确,完整的简练是值得称赞的;但每当它除了必要的事情之外什么都不说时,它的效果就较差(他们称之为简言法,这将在修辞图形中讨论);但当我们用寥寥数语包含许多事物时,它才是最美的,正如萨卢斯特所写的:“米特里达梯,身材高大,武装也相应如此。
hoc male imitantes sequitur obscuritas.
”拙劣地模仿这一点的人会带来晦涩。
§8.3.83vicina praedictae sed amplior virtus est ἔμφασις, altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant.
与前述相近但更为宽广的美德是暗示,它提供了比言词本身所表明的更深层的理解。
eius duae sunt species, altera, quae plus significat quam dicit, altera, quae etiam id quod non dicit.
它有两种类型:一种是意在言外,另一种是甚至暗示了未说出的话。
§8.3.84prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius ostendit), et apud Vergilium, demissum lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est.
前者在荷马那里也有,当墨涅拉俄斯说希腊人“降入”马腹时(因为他用一个词就显示了它的巨大),以及在维吉尔那里,“顺着垂下的绳索滑下”;因为通过这种方式也表明了高度。
idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.
同样,当这位诗人说独眼巨人躺着“横跨整个洞窟”时,他是用空间的范围来衡量那具庞大的身躯。
§8.3.85sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa.
后者则在于言语或完全被压抑,或被截断。
supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: quodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta non esset, quam tu per te, per te inquam, obtines: intelligo, quid loquar.
言语被压抑,正如西塞罗在《为利加里乌斯辩护》中所做的那样:“但是,如果在如此巨大的幸运中,没有如此巨大的善意——这是你凭着自己,我说,凭着你自己所保有的——:我明白我在说什么。
tacuit enim illud, quod nihilominus accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellant.
”因为他保持了沉默,而我们却同样能领会:不乏有人在驱使他走向残酷。
absciditur per ἀποσιώπησιν quae, quoniam est figura, reddetur suo loco.
言语被截断是通过顿挫,因为这是一种图形,将在其合适的地方予以讨论。
§8.3.86est in vulgaribus quoque verbis emphasis: virum esse oportet, et homo est ille, et vivendum est.
在日常言词中也有暗示:“应该像个男人”,“那人是个人”,以及“必须活下去”。
adeo similis est arti plerumque natura.
自然在很大程度上通常如此相似于艺术。
non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus dicat, clare atque evidenter ostendere; sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi.
然而,对于雄辩术来说,仅仅清晰而显明地展示所谈论的事物是不够的;磨砺言辞的方法还有很多且各不相同。
§8.3.87nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae.
因为那种简单而不做作的“朴素”本身就带有一种纯洁的装饰,正如在女性身上同样受到喜爱的那样,而且还有一种由于对词义和用词妥帖性地细致考究而产生的雅致。
alia copia locuples, alia floribus laeta.
一种风格因丰富而充实,另一种则因词藻而绚丽。
§8.3.88virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet.
言语的力量不止一种;因为任何在自身类型中充分实现的事物都是有力量的。
praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, ἐξεργασία in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, §8.3.89ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa.
然而,其主要作用是用于夸大不公的“夸张”,以及在其他事物中的某种高尚,“想象”用于构想景象,“详述”用于像完成预定作品那样使论点充实,在此之上又增加“追加详述”,即对同一论证的重复和多余的叠加,还有与这些相近的“生动”(因为它是从行动一词派生而来的),其特有的美德是所说的话不冗赘。
est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassii: quid facies, cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere? et acre, ut illud Crassi, ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem? sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit.
还有一种几乎在于侮辱的尖刻,如卡西乌斯所说:“当我侵入你的财产时你将怎么办? 也就是说,当我教导你你不知道如何咒骂时? ”以及克拉苏那样的锐利:“当你认为我不是元老院议员时,我怎么会认为你是执政官? ”但演说家的全部力量都在于夸大和缩小。
Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus; reliqui similes erunt; sunt autem positi in rebus et verbis.
每一个部分都有同样多的方式,我们将触及其中主要的几种;其余的将会相似;然而它们都存在于事物和词语之中。
§8.3.90sed, quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.
但是,事物的发现和理论我们已经探讨过了;现在,必须谈谈表现是如何提升或贬低事物的。