§8.3.69tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus et acti ante suum quisque praedonem catenati et conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna inter victores.
还有对凡俗和神圣事物的掠夺、搬运战利品者与索回战利品者之间的奔波、每个被锁链锁住的俘虏被驱赶在各自掠夺者的前面、母亲极力想要留住自己的婴儿,以及凡是有更大油水的地方胜利者之间发生的内斗。
licet enim haec omnia, §8.3.70ut dixi, complectatur eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia.
因为尽管所有这些,正如我所说,都在城市毁灭的范畴之内,但只说整体还是不如说明所有的细节。
consequemur autem, ut manifesta sint, si fuerint veri similia; et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet.
如果我们所说的事物具有真实性,我们就能使其变得显明;而且,只要是通常会发生的事情,即使虚构也同样允许。
continget eadem claritas etiam ex accidentibus:
"
mihi frigidus horror
membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
同样的鲜明度也会来自附带的细节:“冰冷的恐惧颤抖着我的四肢,寒血因惧怕而凝固。
"
et
"
et trepidae mares pressere ad pectora natos.
”以及“颤抖的母亲们将孩子们紧抱在胸前。
"
Atque huius summae, iudicio quidem meo, §8.3.71virtutis facillima est via.
”而且对于这极高的,确实依我之见,美德,其道路是极其平易的。
naturam intueamur, hanc sequamur.
让我们注视自然,遵循自然。
omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.
所有的雄辩术都围绕着生活的事务展开,每个人都会将所听到的与自身相联系,而心灵最容易接受它们所熟识的事物。
§8.3.72praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines; quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium:
"
inde lupi ceu
raptores atra in nebula.
的确,为了给事物带来光明,人们非常巧妙地发明了比喻;其中一些是为了证明而置于论据之中,另一些则是为了表达事物的图像而构造的,这正是本处的专属主题:“从此,犹如黑雾中掠夺的豺狼。
"
et
"
avi similis, quae circum litora, circum
piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
”以及“好似一只鸟,在海面附近低飞,环绕着海岸,环绕着鱼群密布的礁石。
"
Quo in genere id est praecipue custodiendum, §8.3.73ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum.
”在这一类型中,应当特别防范的是,我们为了比喻而引入的事物,不要变得晦涩或不为人知。
debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo quod illuminat.
因为,为了阐明另一事物而采纳的东西,其自身必须比它所阐明的事物更为明晰。
quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
"
qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit aut Delum maternam invisit Apollo.
因此,我们固然可以允许诗人使用这类例子:“正如阿波罗离开冬季的吕基亚和克桑托斯的溪流,或拜访他母亲的德洛斯岛时那样。
"
Non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret.
”但同样的事情对演说家来说并不合适,即通过隐晦的事物来表明显而易见的事物。
§8.3.74sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat orationem facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem.
但是,我们在论据部分所谈到的那种比喻,也同样装饰了言论,并使之变得高雅、华丽、愉快和令人赞叹。
nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est.
因为比喻引用的来源越远,它带来的新鲜感就越多,也越出人意料。
§8.3.75illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem: ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et Vt medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos.
那些普通的比喻似乎只是为了争取信任而有用:正如土地因耕耘而变得更好更肥沃,心灵也因学识而如此;又如医生切除被疾病侵染的肢体,同样地,卑劣和有害的人,即使与我们血脉相连,也必须被清除。
iam sublimius illud pro Archia; saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt et cetera.
而《为阿基亚斯辩护》中的那段话则更为高雅:“岩石和荒野回应着声音,凶猛的野兽也常常因歌声而驯服并驻足”等等。
§8.3.76quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est.
这一类型确实被某些人因极度放肆的演习修辞而败坏了。
nam et falsis utuntur nec illa iis, quibus similia videri volunt, applicant.
因为他们既使用虚假的比喻,又不把它们应用到他们希望显得相似的事物上。
quorum utrumque in his est, quae me iuvene ubique cantari solebant, magnorum fluminum navigabiles fontes sunt, et generosioris arboris statim planta cum fructu est.
这两个缺点都存在于我年轻时到处被传唱的那些话中:“大河的源头可通航,”以及“高贵树木的幼苗立即可结出果实。
§8.3.77at omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur.
” 但在每种比喻中,要么是比喻在前而本体在后,要么是本体在前而比喻在后。
sed interim libera et separata est; interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσις dicitur.
但有时它是自由且独立的;有时(这是迄今为止最好的方式)它与它所描绘的本体相联系,彼此呈照应之势,这是通过相反的回归来实现的,即被称为“对应照应”的结构。
§8.3.78praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem:
"
inde lupi ceu
raptores atra in nebula.
先前我提到的那个比喻排在前面:“从此,犹如黑雾中掠夺的豺狼。
"
Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem:
"
ut, cum carceribus sese effudere quadrigae,
addunt in spatia; et frustra retinacula tendens
fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
”在《农耕诗》第一卷中,在对内战和外战进行漫长的哀叹之后,接着出现的是:“正如当战车从起点冲出,在跑道上加速;御者徒劳地拉紧缰绳,却被马匹带走,战车也不听从缰绳。
"
Sed hae sunt sine antapodosi.
”但这些都没有对应照应。
§8.3.79redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit.
而那种对应照应,将它所比较的两个事物仿佛置于眼前,并同时展现出来。
cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est.
我在维吉尔的作品中发现了许多极好的例子,但我们应该更多地采用演说术中的例子。
dicit Cicero pro Murena, ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic apud nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire.
西塞罗在《为穆雷纳辩护》中说:“正如在希腊艺术家中所说的那样,那些无法成为竖琴手的人会去当笛手;同样地,在我们这里,我们看到那些无法成为演说家的人,便转向去研究法律。 ”