§8.3.24cum sint autem verba propria, ficta, translata, propriis dignitatem dat antiquitas.
由于词汇有本义的、新造的、以及比喻的,古老性赋予本义词以尊严。
namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.
因为那些并非人人都会使用的词汇使言论显得更加神圣、更加令人赞赏,而具有极敏锐判断力的 P. 维吉尔独一无二地使用了这种修饰。
§8.3.25olli enim et quianam et moerus et pone et pellacia aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem.
因为像 olli、quianam、moerus、pone 和 pellacia 这样的词,给艺术撒上了那种即使在画作中也最令人愉悦的、无法模仿的古风权威。
sed utendum modo, nec ex ultimis teneris repetenda.
但必须适度使用,不能从极端的黑暗中重新召回。
satis est vetus quaeso; quid necesse est quaiso dicere? oppido quidem usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor, ut iam nos ferat quisquam; certe antegerio, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur.
使用 quaeso 已经足够古老了,何必非要说 quaiso 呢? 我们时代稍微早一点的人们曾稍微使用过 oppido,但我担心现在是否还有人容忍我们使用它;当然,具有同样含义的 antegerio,除了爱慕虚荣的人外,没有人会使用。
§8.3.26aerumnosum quid opus est? tanquam parum sit, si dicatur quid horridum.
何必需要 aerumnosum 呢? 仿佛如果说某个东西是 horridum 还不够似的。
reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, prosapiam insulsum.
我认为 reor 是可以容忍的,autumo 则是悲剧性的,说 proles 是罕见的,而 prosapia 则是俗气的。
quid multa? totus prope mutatus est sermo.
何必多说? 几乎整个语言都改变了。
§8.3.27quaedam tamen adhuc vetera vetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut nuncupare et fari; multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius:
"
Corinthiorum amator iste verborum,
Thucydides Britannus, Atticae febris,
tau Gallicum, al, min, et sil ut male elisit;
然而,某些古老的词至今仍因其古老本身而闪耀着更令人愉悦的光芒,有些词有时甚至是出于必要而采用的,例如 nuncupare 和 fari;许多其他的词也可以更加大胆地插入,但前提是不能显得做作,维吉尔曾对这种做作进行过极妙的讽刺: “那位科林斯词汇的爱好者,不列颠的修昔底德,阿提卡的狂热,他是多么糟糕地省略了高卢的 tau,以及 al、min 和 sil;就这样,他为他的兄弟把所有这些词混杂在了一起。
ita omnia ista verba miscuit fratri. "
Cimber hic fuit, §8.3.29a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est, germanum Cimber occidit.
” 这是指金伯,他杀害兄弟的事情被西塞罗的这句话所讽刺:“Cimber 杀害了 germanum。
nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:
"
et verba antiqui multum furate Catonis
Crispe, Iugurthinae conditor historiae. "
”萨卢斯特也同样因一首著名的讽刺诗而受到抨击: “而你,克里斯普斯,尤古达战争历史的编撰者,你大肆剽窃了古老加图的词汇。
§8.3.30odiosa cura; nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant.
” 这是一种令人厌恶的执着;因为这对任何人来说都是容易的,而且最糟糕的是,沉溺于此的人不会使词汇适应事物,而是会从外部召来适合这些词汇的事物。
fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.
正如我在第一卷中所说,新造词汇更多地被允许给希腊人,他们甚至毫不犹豫地使名词适应某些声音和情感,其自由程度与最初的人类给事物命名时的自由别无二致。
§8.3.31nostri autem in iungendo aut in derivando paulum aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur.
然而,我们的人在词汇结合或派生方面只做了极少的尝试,在这方面几乎得不到足够的认可。
nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum, an gradus eliminat in tragoedia dici oportuisset.
因为我记得在我还非常年轻的时候,蓬波尼乌斯和塞内卡之间,甚至在序言中就讨论过,在悲剧里是否应该说 gradus eliminat。
at veteres ne expectorat quidem timuerunt; et sane eiusdem notae est exanimat.
但是古人甚至连 expectorat 也不怕说;而且显然 exanimat 也是同类的词。
§8.3.32at tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat posse molliri.
然而,通过派生和词形变化产生的词,正如西塞罗那里的 beatitas 和 beatitudo;他确实觉得这些词很生硬,但仍然认为可以通过使用来使其变得柔和。
nec a verbis modo, sed a nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone sullaturit ab Asinio fimbriatum et figulatum.
而且不仅是从动词,也有一些是从名词派生出来的,比如西塞罗的 sullaturit,以及阿西尼乌斯新造的 fimbriatum 和 figulatum。
§8.3.33multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus.
许多新词是从希腊语中塑造出来的,特别是维尔吉尼乌斯·弗拉乌斯造了极多,其中一些显得非常生硬,比如 queens 和 essentia;然而,我看不出我们有什么理由要如此极力地排斥它们,除非我们对自己是不公正的法官,并因此承受着词汇贫乏之苦。
quaedam tamen perdurant.
不过,有些词还是保留了下来。
§8.3.34nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt.
因为现在古老的词,曾经也是新的,而且有些词在使用中非常新,比如梅萨拉第一个说 reatus,奥古斯都第一个说 munerarius。
piraticam quoque ut musicam et fabricam dici adhuc vetabant mei praeceptores.
我的老师们也仍然禁止把 piratica 像 musica 和 fabrica 那样来使用。
favorem et urbanum Cicero nova credit.
西塞罗认为 favor 和 urbanus 是新词。
nam et in epistola ad Brutum eum, inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in consilium advocabo.
因为在给布鲁图斯的信中他说:“我将召集那份爱,以及——让我用这个词——那份 favor 来进行商议。
§8.3.35et ad Appium Pulchrum, te, hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum.
” 在给阿皮乌斯·普尔克尔的信中也写道:“你,一个不仅智慧而且,正如我们现在所说,urbanus 的人。
idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo.
”同样,他认为 obsequium 是泰伦提乌斯最先说的,而卡埃基利乌斯认为 albente caelo 是西塞纳最先说的。
cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant.
cervix 这一单数形式似乎是霍腾西乌斯最先说的,因为古人常用复数形式来称呼它。
audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat.
因此,我们必须大胆尝试;因为我不同意塞尔苏斯的看法,他禁止演说家新造词汇。
nam,
因为,