§8.3.1venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator.
我现在谈到修饰。 毫无疑问,比起言语的其他部分,演说家在修饰中给自己的自由度更大。
nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris.
因为对于那些说话正确且清晰的人来说,回报是微薄的,而且这更多地只是让你显得没有缺点,而不是获得了某种伟大的美德。
inventio cum imperitis saepe communis, §8.3.2dispositio modicae doctrinae credi potest; si quae sunt artes altiores, plerumque occultantur, ut artes sint; denique omnia haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt.
构思往往即使是无知之人也能做到,布局可以被认为属于中等学识;如果有什么更高超的技术,它们通常会被隐藏起来,以便显得是技术;最后,所有这些都应该只与诉讼的实用性相关联。
cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.
但是,通过润色和修饰,说话者自己也推荐了自己,并且在其他事情上他寻求有识之士的评判,而在这件事上他甚至追求大众的赞赏,他不仅用强力的武器战斗,而且用闪光的武器战斗。
§8.3.3an in causa Cicero Cornelii consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non acclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur? sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem.
在科尔内利乌斯的诉讼中,如果西塞罗仅仅是通过说服法官,并且仅仅是通过有用、纯正且清晰的语言来发言,他能赢得罗马人民不仅用欢呼、而且用掌声来表达他们的赞叹吗? 正是高雅、宏伟、华丽和威严,激发出了那雷鸣般的掌声。
§8.3.4nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et ceteris similis fuisset oratio.
如果演说平常且与其他人的相似,那么如此不寻常的赞誉就不会伴随着说话者。
atque ego illos credo, qui aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc voluptatis adfectum.
而且我相信,那些在场的人既没有意识到自己在做什么,也不是凭着自愿和理智在鼓掌,而是仿佛神魂颠倒、不知身在何处地爆发出了这种愉悦的情感。
§8.3.5sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus.
但是,这同样的言语修饰,对于诉讼也绝非没有帮助。
nam, qui libenter audiunt, et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur.
因为乐意倾听的人既能更加专注,也更容易相信,他们往往被这种愉悦本身所捕获,有时会被赞叹所震撼。
nam et ferrum ipsum adfert oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confunderent, si vis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur.
因为铁本身也会给眼睛带来某种恐惧,而闪电本身如果只有力量令人害怕,而其光芒本身不令人害怕,它们也不会让我们如此惊慌失措。
§8.3.6recteque Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico.
西塞罗在给布鲁图斯的一封信中,正是用这些话正确地写道:“因为我判定,没有赞叹的雄辩根本不是雄辩。
eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat.
”亚里士多德也认为这同样是应该极力追求的。
sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.
但是,这种修饰(因为我要重复这一点)应当是阳刚的、强健的和纯洁的,不应喜爱阴柔的轻浮和用化妆品伪造的色彩,而应当因热血和力量而闪耀。
§8.3.7hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant.
然而这确实是如此真实,以至于由于正是在这个部分中缺点与美德最为接近,甚至那些使用缺点的人,也依然将美德的名字强加在它们之上。
quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus.
因此,在那些堕落的人当中,谁也不要说我是那些说话华丽之人的敌人。
non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo.
我并不否认这是一项美德,但我不会将它归于他们。
§8.3.8an ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?
如果有人向我展示百合、紫罗兰、海葵和喷涌的泉水,比起满是庄稼或挂满果实的葡萄藤的农田,我难道会认为前者是更得到了良好耕作的农田吗? 比起联姻的榆树和茂盛的奥リーブ,难道我更愿意选择不育的法国梧桐和修剪过的香桃木吗? 即便富人可以拥有那些东西,如果他们没有别的东西,那些东西又算得了什么呢?
§8.3.9nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? quis negat? nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores.
那么,难道对于结果实的植物就不应施加任何美化吗? 谁能否定呢? 因为我也要把我的树木排列整齐,并保持固定的间隔。
quid illo quincunce speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est? sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat.
那种从任何方向看都是笔直的“五点形”布局,还有什么比它更壮观的呢? 而且它还直接有助于一件事,即让大地的养分被均匀地吸收。
surgentia in altum cacumina oleae ferro coercebo; §8.3.10in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret.
我要用铁器抑制奥リーブ向高处生长的梢头;它就会更美观地向四周展开,并直接在更多的枝条上结果。
decentior equus, cuius adstricta ilia, sed idem velocior.
一匹胁部收紧的马更为端庄,但它同样也跑得更快。
Pulcher aspectu est athleta, cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior.
一个通过锻炼凸显出肌肉的运动员看起来是美丽的,但他同样也为战斗做好了更充分的准备。
§8.3.11nunquam vera species ab utilitate dividitur.
真正的美绝不与实用性分离。
sed hoc quidem discernere modici iudicii est.
但是,能辨别这一点只需要平庸的判断力。
illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit variatus.
那更值得注意的是,这种高尚的修饰本身,必须根据主题的类型而有所不同。
atque, ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet.
而且,如果从第一个分类开始,同一种修饰并不适合示范论辩、审议论辩和司法诉讼。
namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.
因为那种为了炫耀而创作的类型,只追求听众的愉悦,因此展现了所有的说话艺术并陈列了言语的修饰,因为它不设圈套,也不以胜利为目的,而仅以赞誉和荣耀为唯一的终点。