§8.2.14plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi.
然而,在文脉和言语的连贯中存在着更多的晦涩,其方式也更多。
quare nec sit tam longus, ut eum prosequi non possit intentio, nec traiectione vel ultra modum hyperbato finis eius differatur.
因此,句子既不应长到注意力无法跟上的程度,也不应因词序颠倒或过度使用倒装(hyperbaton)而使句子的结尾无限期地被推迟。
quibus adhuc peior est mixtura verborum, qualis in illo versu. "
saxa vacant Itali, mediis quae in fluctibus, aras. " §8.2.15etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est.
比这些更糟糕的是词语的混杂,就像在那句诗中一样: "saxa vacant Itali, mediis quae in fluctibus, aras. "插入语(这是演说家和历史学家经常使用的,以便在言语中途插入某种意思)也常常阻碍理解,除非所插入的内容很短。
nam Vergilius illo loco, quo pullum equinum describit, cum dixisset,
"
nec vanos horret strepitus,
"
compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit,
"
tum, si qua sonum procul arma dedere,
stare loco nescit. "
Vitanda in primis ambiguitas, §8.2.16non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut Chremetem audivi percussisse Demean, sed illa quoque, quae, etiamsi turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat, visum a se hominem libram scribentem.
因为维吉尔在描写小马的那段文字中,当他说完: "nec vanos horret strepitus, "并用另一种修辞法插入了许多内容后,直到第五行才回到原题: "tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit. "尤其应当避免的是歧义,不仅是上面提到过的那种使理解变得不确定的歧义(例如“我听说克雷墨斯打了德墨阿斯”),还有另一种歧义,尽管它不会破坏字面意思,却犯了同样的词语毛病,例如有人说“他看到一个男人在写天平”。
nam etiamsi librum ab homine scribi patet, male tamen composuerit feceritque ambiguum, quantum in ipso fuit.
因为,尽管很明显人写的是“书”,但他依然组合得很糟糕,并在他能力所及的范围内造成了歧义。
§8.2.17est etiam in quibusdam turba inanium verborum, qui, dum communem loquendi more reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod dicere nolunt ipsa; deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque, ultra quam ullus spiritus durare possit, extendunt.
还有些人的言语中充斥着空洞的词汇,他们由于害怕日常的口吻,在华丽外表的引导下,用冗长多言来绕过所有事情,因为他们不想直接说出那些事情本身;接着,他们将这一系列词句与另一个类似的词句结合并混合在一起,其延伸程度超出了任何一口气所能支撑的极限。
§8.2.18in hoc malum a quibusdam etiam laboratur; neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον.
有些人甚至在这个弊端上苦下功夫;这并不是什么新毛病,因为我已经在提图斯·李维的著作中发现,曾经有某个教师,命令他的学生把他们所说的话变得晦涩难懂,使用的是希腊词 σκότισον。
unde illa scilicet egregia laudatio: tanto melior; §8.2.19ne ego quidem intellexi.
当然,由此产生了那句极好的赞美:“越是这样越好;连我也没有听懂。
alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant.
”另一些人模仿简练,把言语中必要的词也去掉了,仿佛只要他们自己知道自己想说什么就足够了,至于对别人的影响,他们根本不在意。
at ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio intelligit.
但我会把这种需要听众凭自己的聪明才智去理解的言语,称为懒惰的言语。
quidam, emutatis in perversum dicendi figuris, idem vitium consequuntur.
有些人通过将修辞手法改向谬误,也得到了同样的缺点。
§8.2.20pessima vero sunt ἀδιανόητα, hoc est, quae verbis aperta occultos sensus habent, ut cum dictus est caecus secundum viam stare, et, qui suos artus morsu lacerasset, fingitur in scholis supra se cubasse.
最糟糕的实际上是 ἀδιανόητα(不可解之言),也就是说,那些词面上显而易见,却含有隐秘意思的话。 比如当说一个瞎子“站在路旁”时,或者在学校里虚构一个用牙齿咬碎了自己四肢的人“躺在自己上方”。
§8.2.21ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit.
这些被认为是聪明的、有力的、因双关而雄辩的,如今这种信念已经渗透到了许多人心中,以至于他们认为只有在必须加以解释时,一句话才算得上是优雅和精致的。
sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.
但甚至对某些听众来说,这些也是讨人喜欢的,因为当他们理解了之后,便因自己的敏锐而感到愉悦和欣喜,仿佛他们不是听到了,而是自己发现的一样。
§8.2.22nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit.
对我们而言,明晰性应当是第一美德:使用贴切的词、正确的语序、不拖得太长的结语、既无缺失也无冗余。 这样,言语既能得到有识之士的赞同,也能让无知之人一目了然。
haec eloquendi observatio.
这是关于表达的观察。
nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.
因为事物的明晰性应该如何保证,我们在叙述的规则中已经谈过。
§8.2.23similis autem ratio est in omnibus.
然而在所有事情中,道理都是相似的。
nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta;
因为如果我们说得既不比应该说的少,也不比应该说的多,且不杂乱无章、不模糊不清,那么这些话就会是明晰的,甚至对于那些听得不经意的人来说也是显而易见的。
quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
这也必须铭记在心,即法官的注意力并不总是那么敏锐,能够自己驱散晦涩,在言语的黑暗中带入他自己理解的一线光芒;相反,除非我们所说的话非常清晰,以至于我们的言语像太阳射入眼睛一样投入他的心灵(即使他并没有刻意去看它),否则他常常会被许多杂念分神。
§8.2.24quare non, ut intelligere possit, sed, ne omnino possit non intelligere, curandum.
因此,我们应当争取的,不是让他“能够理解”,而是让他“根本不可能不理解”。
propter quod etiam repetimus saepe, quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: quae causa utique nostra culpa dicta obscurius est: ad planiora et communia magis verba descendimus; cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.
出于这个原因,我们经常重复那些我们认为审判者没有充分领会的内容(这通常是因为我们自己的过错而说得过于晦涩);我们降低姿态,使用更简单、更通俗的词汇;此时最妙的是,我们假装自己有些事情没有做到最好。