§7.4.12subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit.
如果更坏的事情本将发生,这种辩护也属于利益考量之下。
nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus, nisi id factum esset, fuerit exercitus.
因为在恶的比较中,较轻的恶占据了善的地位:正如格拉古(此处应为曼基努斯)如此辩护纽曼提亚条约,理由是若不这样做,军队本将全军覆没。
hoc genus ἀντίστασις Graece nominatur, comparativum nostri vocant.
这一类型在希腊语中被称为“抗衡”(antistasis),我们的人称之为“比较的”。
§7.4.13haec circa defensionem facti; quae si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus.
以上是关于行为辩护的内容;如果这些方法既不能通过行为本身,也不能通过借助外部协助来提供,那么下一个步骤就是尽可能将罪责转移给他人。
ideoque etiam in hos, qui citra scriptum sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, missum se ab imperatore suo diceret.
因此,即使对于这些不基于成文法规的案件,“转移”这一地位似乎也同样适用。 有时,罪责因此被归咎于人,例如格拉古因纽曼提亚条约而被告,人们认为他由于害怕这一条约带来的后果而在担任护民官期间通过了平民法案,而他声称自己是由其司令官派遣的。
§7.4.14interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse.
有时则被转移到事物上,例如某人未按遗言的要求行事,却声称因法律限制而无法做到。
hoc μετάστασιν dicunt.
他们称之为“转嫁”(metastasis)。
hinc quoque exclusis excusatio superest.
对于连这一途径也被排除在外的人,还剩下辩解。
ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine.
这要么是由于无知,例如某人在逃亡奴隶身上打上烙印,在该奴隶被判定为自由人后,他否认自己知道其为自由人;要么是由于迫不得已,例如士兵在假期届满之日未能归队,声称自己被河流阻断或因生病所致。
§7.4.15fortuna quoque saepe substituitur culpae.
命运也经常被用来替代罪责。
nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus.
有时我们声称自己做错了事,但出发点是善意的。
utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco non est eorum necessaria expositio.
这两类情况都有许多显而易见的例子,因此无需对其做不必要的阐述。
si omnia, quae supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa possit.
如果上述所有手段都付诸阙如,则必须看罪责是否可以减轻。
hic est ille, qui a quibusdam fieri solet, status quantitatis.
这就是被某些人建立的“量”的地位。
§7.4.16sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis.
但是,由于这要么关乎惩罚,要么关乎荣誉,它是根据行为的性质来确定的,因此在我们看来,它属于这一地位之下,正如希腊人将其归入数量的那种情况一样。
nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.
因为他们既说“大小”(pelikoteta),也说“数量”(posoteta),而我们用一个名称来囊括两者。
§7.4.17ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium unquam venire.
最后一种是恳求宽恕,大多数人否认这种诉讼类型会进入审判。
quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.
确实,西塞罗在为利加里乌斯辩护时似乎也证明了这一点,他说:“恺撒啊,在你的官职追求使你留在广场上时,我确实与你一起进行过许多诉讼,但绝不是以这种方式:‘法官们,请原谅,他错了,他失足了,他没有想到,如果以后再有一次……’等等。
§7.4.18in senatu vero et apud populum et apud principem et ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio.
” 但在元老院中、在人民面前、在元首面前,以及在任何存在法律的严苛(狂气)之处,恳求皆占有一席之地。
in qua plurimum valent ex ipso, qui reus est, haec tria; vita praecedens, si innocens, si bene meritus, si spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; praeterea si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse; extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici.
在其中,被告自身的以下三点最起作用:过去的生涯(是否无辜,是否有功绩,未来是否能清白地生活并具有某种用处);此外,他是否因其他不便、眼前的危险或悔恨而似乎已经付出了足够的代价;外部因素则有出身、威严、亲属和朋友。
§7.4.19in eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est.
然而,最主要的考虑应当放在审理者身上,即他是会得到仁慈的赞美,还是会受到懈怠的非难。
verum et in iudiciis, etiamsi non toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur.
但即使在法庭上,虽然不针对整个诉讼类型,但在很大程度上这一论题也经常被探讨。
nam et divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent.
因为“即使他做了,也应当被原谅”的划分是很常见的,这在疑难案件中经常占上风,且所有的结语几乎都围绕相同的素材展开。
§7.4.20sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta.
但有时,甚至整个事件的要点就确立于此。
an vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat.
如果一位父亲在遗嘱附记中声明其子被其废黜,是因为该子爱上了一个娼妓,难道这里的全部问题不就在于父亲是否应当原谅这一过失,以及百人法官是否应当给予宽恕吗? 即使在诉讼程式中,当诉讼属于惩罚性诉讼时,我们也会这样划分案情:罚则是否已被触犯,以及是否应当征收罚金。
id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.
然而,那些论者所看到的却是真理,即被告不可能通过这种辩护方式被法官宣告无罪。
§7.4.21de praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit dignus, qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior; ex pluribus, quis dignissimus.
关于奖赏,则有两点疑问:请求者是否配得上任何奖赏,以及是否配得上如此多的奖赏;在两人中,谁更配得上;在多人中,谁最配得上。
quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur.
这些探讨皆源自功绩本身的性质。
et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque; nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus;
我们不仅要考虑功绩本身(无论是需要陈述还是比较),还要考虑人物;因为一个年轻人还是一个老人杀死了僭主,一个男人还是一个女人,一个外人还是一个亲属,这其中有很大差别;